장음표시 사용
121쪽
qua retenta vel ablata consecutum est graue damnum, non esset ex se materia grauis peccati. Suffcit enim ut in effectu suo sit materia grauis, & digna ob quam possit intorqueri excommunicatio. At cum monitorium fertur in furem vel ob furtum, necesse est ut res direpta habeat ex se & suapte natura rationem grauis materiae, quam surripere mortale sit speciata natura illius obiecti. Vnde si quis homini pauperrimo surriperet acum, posset quidem mortaliter peccare ob impedimentum quod afferret lucris ab eo homine per acum parandis. tame ratione ipsius acus, leuiter tantum peccaret,nec percelleretur ex comm nicatione lata in furem : quia etiamsi acus sit materia furti, tamen est materia ex se leuis tu insufficiens ad fundandam excommunicationem. Damna vero subsecuta quae vere supponuntur esse grauia, non mutichantur excommunicatione lata propter sumam,quia non sunt furtum,neque enim sunt acceptio rei alienetinuito domino. Atque ita secundum coinmunem
usum,qui damnum infert,non dicitur proprie sur: dein iure alij sunt tituli de furtis; alij de iniuriis & damno dato: Esto huiusmodi damnum reduetiue dicatur iurium,at non formaliter & directe. Quod de furto acus dictum est, aeque asserendum est de calamo que quis Notario surriperet, unde iniiceretur illi impedimentum lucrandi cetum aut mille aureos. Nihilominus enim ille calami surreptor non esset infamis, aut gignus suspendio, nec daretur contra eum actio fumti: quae tamen omnia essent admitteda, si grauis damni illatio esset furtum, & plecteretur excommunicatione lata in fures,vel ob turtum. Sicut ergo si quis tantum abstulisset calamum vel acum, nec inde aliud
122쪽
Vires monitor' ad restitui. 81
damnum consecutum esset, non ligaretur monitoriolato ob furtum , quia esset leuis materia & inidonea ad terminandam excommunicationem: ita quamuis eam ablationem supponantur sequi grauia damna, tamen quia eorum damnorum irrogatio non est furtum, materia in ratione furti, est minuta: ac proinde
qui eam abstulit, non ligatur monitorio quod sit in
Nec aliter philosophandum est, de eo qui subduxisset domino rem ex se leuem, ei tamen admodtini gratam .Plerique enim ita afficiuntur ad res nullius ex
1 c momenti ut tamen ex eis mire oblectentur. Vnde
qui huiusmodi res eis eripiunt,non ignari quo affectu sint erga eas,grauiter peccant:quia afficiunt dominos magno damno , priuando eos oblectatione insigni quam e reculis suis caperent si penes ipsos essent.Domini autem ius habent,non do ut illas qualescunque res suas habeant,sed etiam ne priuetur iure quod habent percipiendi ex eis summam illam oblectationem qua inde perfunduntur,esto sine iudicio & fundamento ullo lic oblectentur. Admitto ergo personam talis affectus dominorum consciam, ii res illas modicas surripient,peccare mortaliter, non tamen in specie furti. Vnde non ligabitur monitorio lato con tra furem,quo is tantum percellitur qui in specie su ti mortaliter deliquit. Ita Rebellus I .p.l. . l. Is .num. 13.post Lopesium I. p.c.93. Similiter admittendum est, eum non ligari monib
123쪽
torio aduersus fures decreto,qui paruam quantitatem ad peccatum mortale insuffcietem adimeret, etiamsi longe maiorem & indubie mortalis peccati materia accipere intendisset, & mortaliter peccasset in ea acceptione, iuxta doctrinam D. Hieronymi in c. 2. epistolae ad Titum , & S. Chrysostomi serm. 3. in a. ad Timot. & serm. Io. in I. ad Thessal. & homil.ss. in Ioan. Ratio pronunciati propositi est, quia Iudex monitorium in furem decernens, non spectat quid fur intenderit,sed quid reipsa secerit exterius. Atqui
furtum quod iste exterius admisit, non est notabile. Igitur ex mente Iudicis, non percellitur monitorio: quamuis ut dixi , certum esse velim eum peccasse mortaliter inter accipiendum rem modicam, de quo non licet ambigere: quia si actus ille volendi furati hanc rem modicam, sit unus & idem cum adhu quo fur vellet multo plus accipere si reperiret, nemo non videt actum illum esse mortalem, quia cadit in obie
guantur ibi duo a stus;vnus absolutus tendens in o lectum modicum quod de facto accipitur, & alter conditionatus, tendens in obiectum multo grandius, quod acciperetur si occurreret I adhuc Verum Est, utrumque actum esse mortalem. Quod de adhu conditionato ex parte obiecti, actuali autem & exercito ex parte subiecti,perspicuum est. Et idem monstratur de actu absoluto:quia actus ille absolutus, est media ad executionem intentionis generalis mortalis quam actus ille conditionatus subindicat. Sicut enim qui surantur multa modica ex intentione generali perueniendi ad una summa notabilem, ut iis contingit qui
124쪽
Vires monitorii ad restitui. 8
utuntur stateris dolosis,& fallacibus ponderibus quae
Sap. I i. damnantur abominationis;peccit mortaliter in singulis modicis furtis, quia omnes illae acceptiones pendent ab una generali intentione mortali, qua captatur summa notabilis, suntque media, & executiones illius intelionis lethiserae, cuius proinde acore de virulentia perfunduntur:Ita qui tem paruam fura- tuet,cum haberet animum furandi rem masnam, habet unam generalem intentionem mortalem, pertingedi ad grauem summam cuius hoc quod accipit, est portiuncula duntaxat. Illius autem generalis intentionis conditionatae medium & executio,est intentio particularis absoluta, cuius obiectum in manus furis deuenit. Medium aute cum sit causa effectiva,redolet vitium sui esse stus. Et idem ςst de executione,ad intentionem cui subiungitur,comparata. QVare admitto furtum illud modicum quod est executio vel medium lethi ferae intentionis qua captatur summa
grauis,esse peccatum mortale,nec aliam praeterea VC-nialem culpam in eo adhu agnosco, ut faciunt Lectiusl.de Iust c. I 2. num. o. & Sanchez l. 7.in decal. c. a I. num. II. Nego tamen eum actum tametsi mortaliter turpem, percelli excommunicatione lata contra fur tum: quia mens Iudicis monitorium serentis,non fuit
ita plectere nisi furtum quod ex obiecto exterius accepto esset mortale, quale non fuit furtum de quo agimus .Et ita recte Rebellus num. illo I 3. Quanquam si parua materia, ut addidi in quaestixesolutione), non sum tur seorsim , sed ut nexa cum aliis, aut prout damnum eius subductione illatum, coniunctim cum aliis fraue est, poterit sane materia illa sic spectata satis esse,ut quis ad eius restitutionem
125쪽
sub excommunicatione obligetur, & feriatur monitorio , lato in non restituentes damnum graue illatum.Exemplum vulgare est,de vineae vastatione sublatis per multos omnibus racemis:quae direptio potest duobus modis contingere.Nempe primo,ita ut multi illi direptores , simul conueniant ad hoc damnum domino vineae inserendum, inuitantes se ac prouocantes inuicem ad maleficium illud, aut animo con- tutandi sese , & secure vastandi vineam ob defensonem quam sibi inuicem omnes praestabunt: qua ratione omnes sunt concausae damni totius, totalitate effectus, quamuis partialitate causae , & singuli peccant mortaliter, deficientibusque aliis quilibet sub mortali peccato tenetur restituere totum damnum, salua caeteroru obligatione ad refunde dum illi quod insumpserit ultra mensuram ad quam pro se adstringebatur : quae omnia recte statuit Molina trach. a. de Iust.disp.689.num.a .Hoc pacto,iustitia excommunicationis latae in singulos nisi restituant, tametsi quisque modicum duntaxat quid acceperit,est manifesta. Sub hac tamen ratione , exemplum vineae direptae non ita apte facit ad rem propositam. Potest ergo se- eundo ea direptio ita contingere, ut omnes quidem concomitanter concurrerint ad vineae direptionem, nemo tamen fuerit concausa damni vineae per alios illati,sed praecise fuerit causa damni quod ipsemet intulit,conscius de damno illato ab aliis, quod adunatis omnibus damnorum minutiis concomitante; illatis sit notabile: Uel saltem postea conscius damni,& a se & ab omnibus aliis illati,vere magni. In hoc euen
6c 6. x Molina loco notato, m te refragantibus Sanctic
126쪽
Vires monitori' ad restitui. 89
Re amrmant singulos grauiter peccare, cum modicum quid auferunt conscij de damno atque per talia modica damna ab aliis inserendo , quod graue esse ignorare non possunt : Er singulos item teneri sub mortali ad restituendum modicum quod sumpserunt, ita conscij cum sumerent , vel post factum agnito damno , & non sublata prorsus spe ut alii quoque restituant. Si igitur qui ad eum modum vineam diris
Puerunt , omittant restituere, ligabuntur monitoriolato in non restituentes; quia est ibi nexus plurium minutorum sufficiens ad ingenerandam grauem rein stituendi obligationem , quae intentata CXcomm nicatione urgeri possit. Video opponi post e,eos saltem direptores qui nonsuerunt conscij alienarum acceptionum,non peccasse mortaliter accipienda quod acceperunt: Quomodo ergo possitnt eam ob rem excommunicariξHic nodus non uno modo expediri potest. Ac primiim graues plerique DD.spectari volunt, damnum quod ab omnibus datur non restituendo,est e notabile & mortale: Cum ergo unusquisque non restituendo in tali cu eo- tu, damnum illud graue coessiciat, peccat mortaliter non restituendo; ac proinde potest monitorio ad restituendum lato ligari. Ita Angestus c.9. morat. textu 3.dub. I.Maior in A.d. I s.q. 2 Rebellus I .p. l. .q.II.
num. 9. & alij quos hi proferunt. Qtianquam si tam multi iam restituerint,vi qui supersunt non retineant quantum necessc est ut damnum domini iniuriam
127쪽
passi sit notabile; tunc sicut non obligabuntur sub
mortali ad restituendum, itahexcommunicatio, restante ea pusilla materia feratur in non restituentes, non ligabit istos etiamsi non restituant , ut recte senserunt Maior in .d. I s. & probabile censet Rebellus supra num. 41. Similiter qui multa minima ab aliquo sine connexione accepisset, & prouectus ad summam notabilem, tactus dolore cordis intrinsecus restitueret quantum necesse est ut summa residua sit leuis; is etiamsi leuem summam residuam retineret,
non peccaret mortaliter , Ut recte censent Petrus a Nauarta l. 3 de restitui.cap. I. dub. 9.num. 6o. Molinarrach. a.d.688.num. 3. Sayrus in Clauit 9. c. I s. num.
as. Vnde si postquam restituisset summam graueri ablatam, decerneretur monitorium contra non restituentes aliena, non ligaretur monitorio ob retentam leuem summam residuam. Sepositis vero his euentibus,& agendo de eo qui modicum quid accepit, tunc ignarus damni per alios aeque illati eidem Vineae, re ete monstratum est ex concausatione damni notabilis quod postea rescit, ingenerari grauem restituendi obligationem ad quam monitorio possit urgeri, quα erat prima dissolutio nodi propositi.
Sunt vero qui aliter eum nodum extricant,dicendo quando diuersi ab uno modica furantur , Ut contingit in exemplo vineae direptae eo modo quem nunc excutimus , neminem eorum teneri restituere sub mortali,eo quod nemo eorum sit per se causa n t bilis damni quod consecutum est praeter cuiusquo eorum intentionem. Si tamen monitorium in eam rem decernatur, tunc singulos teneri restituere sub
mors E.quia potest quis ex iusta causa compelli etiam
128쪽
Vires monitori, adrestitui. 9 i
intCtata excommunicatione, ut illud efficiat ad quod ex natura rei & secluso superioris praecepto non te- HELCtur : v.R. ut horas recitet,vel ut supplicationi intersit pro publica salute.Eritque semper causa iusta si
Praecipiendi restitutionem caeteroqui non nisi leuiter obligantem,cum graue malum iniuste exceptum,non erit alia ratione reparabile.Itaque quia in euentu proposito, ni singuli restituant summam leuem,dominus Vineae incurret graue damnum quod aliter sarciri non Poterit, interuenit iusta causa mandandi singulis sub graui culpa & excommunicatione, restitutionem ad qua alioqui no fuissent astricti nisi sub veniali culpa,
Lem hanc considerando ex natura rei. Ita Rebellus a. p.l. I 8. q. . num. 2. & Lessius l.de iust. c. I 2. num. 64. nec abhorrent ab ea doctrina Soto in A. d. 22. q. I.ar tic. I .ad casum tertium,iuncto corollario I. conclusionis primae eiusdem articuli, & SuareZ t. s. 3 p. d.2O .ca. num. Aliam causam iustam serendi in eam rem monitorij, & urgendi per excommunicationem ad restituendum id in quo non restituendo absolute loquendo secluso monitorio deesset lethalis culpa, petit Auila 2. p. c. s .disp. i. dub 3. ex damno spirituali personae iniuriam passae, si periclitetur desperare prae inopia, vel exponatur periculo furandi non leuia, aut admittendi grandia alia peccata. Quare suffcienter extricatus est nodus propositus ; patetque, eum qui non peccauit mortaliter accipiendo, posse sub mortali & sub excommunicatione urgeri ad restituendum rem exiguam , quam accepit
non conscius minutarum acceptionum per alios.Male autem contrarium sensit Couar.in c.alma mater. p.
129쪽
quae ab eo alibi tradita diximus: ) ac Nauarrus 4n manuali cap.I7.num. .& I3 .ac Petrus a Nauarra l. 3. de restit.c. I. dub. 8. num. ςI. qui tamen oppositum quoque censet probabile.
sit intactus a monitorio adfinem restitutionis lato , generatim loquendo.
REspondeo, ex duobus capitibus oriri posse, ut
quis non ligetur monitorio lato ad finem restitutionis. Unu complectitur causas excusationis huic monitorio peculiares: alterum vero continet genera' ita principia,quibus quis aeque liberaretur ab incursu citiusvis excommunicationis. Primum caput generatim loquendo breuiter expediri potest, dicendo omnem illum immunem esse a monitorio lato ad finem restitutionis, qui non debet, aut non potest restitue- rQ. Quae pauca verba continent sementem plurimarum particularium dubitationum, mox sigillatim ex cutiendarum.Itaque non est h1c ulterius insistendum ei primo capiti. Ad alterum caput excusationum, pertinent Omnia quibus ob directam Iudicis voltintatem aliquis a censura excluditur.Tota namque vis monitorij, a Iudicis animo & voluntate dimanat, quia voluntas applicat Potestatem cuius partus est vibratio monitorij dc inflictio censurae.Si ergo Iudex aliquem ferire monito
rio nolit, siue quia ita ipsi videtur, siue quia pars cui Iudex velificatur,renuit talem feriri , non est dubium quin
130쪽
Z ires m itorij ad restitui. 9 P
otri sit futurus liber a monitorio, etiamsi omittat reiiciere quod monitorium restitui mandabat. Pertici quoque ad hoc caput, omnes excusationes a cen-axa ob praeclusam grauem culpam Vel contumacia
uam sine contumacia & graui culpa , non potestiuis excommunicationi subiacere. Itaque sicut igno alia inuincibilis facti, aut iuris siue praecepti, tollit Oritumaciam circa rem praeceptam: c non enim qui inuincibiliter ignorat id quod agit essὸ rem a superiore prohibitam aut actum quem omittit esse praece- plum,potest esse contumax aduersus iussa superioris
ita per eandem ignoratiam,fit tutus ab excomunicatione.Unde etiasi no restituat,quia ignorat se aliquid alienum habere, vel quia nescit se ad restituendum Obligari,non erit obnoxius poenae monitorii indicentis restitutionem. Nimirum nihil est ad depellendam
culpam & poenae cuiusuis obligationem accommodatius,quam ignorantia inuincibilis,ut optime tradit S.Chrysostomus hom. 26.in ad Rom. initiopartis moralis, & S.August.L3.delibero arbitr.cap. I9. &2I .ac
Salvianus l. . de prouid. a medio. Nec est excipienda ignorantia comitans;dummodbenim sit inuincibilis, iicut purgabit a peccato, ita& a censura liberabit:
etiam tametsi ignorantia poenae peccato impositae, Seneraliter loquendo non excusat a debito poenae,ut eleganter probat D. Thomas in A. d. IS. q. a. artic. s. ' quaestiunc