De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

9 Caput II.

quaestiune. 2: tamen ignoratio appositae simi

peccato poenae excommunicationis , siue a stus sit iure tantum humano vetitus, siue etiam iure naturali aut diuino , liberat ab incursu excommunicationis, quia excludit contumaciam, ut recte probant Auila

num. 3. Demum quia plerunque metus iustus &gr uis seclusis extrinlecis incommodis quae ex alterius praecepti concursu interueniant , exoluit hominem a legis humanae obligatione, eo quod legissator qui rationabiliter procedit,nolit astringere subditum interposito iusto illo & graui metu ; ut pluribus confirmant Sanchea l. I.in decalog cap. I 8.& Suareet L 3.de legibus c. 3o. idcirco qui per graue dc iustum metum

absterreretur a restituendo , non percelleretur excommunicatione lata in non restituentes .Hoc secundum caput excusationum a censin a monitorij lati ad finem restitutionis, non est quod hic diutius nos remorem cum sit commune omnibus plane censuris. Praeererquam quod excusationes a censura monitorii inde petitae,aeque locum habent circa monitorium ad finem reuelationis cuius est usus creberrimus,ubi huiusmodi excusationes attingendae erunt,ouantum satis est ad praesens itistitutum. Quare his dimissis,subsumamus quae sub primo excusationum capite generaliter proposito annotanda in particulari occurrunt, quorum est copia non modica.

132쪽

vires monitorij ad restitui. 93

impotens ad resstuendum, ligetur monitono restitutionem mandante. REspondeo , distinguendo de impotentia restituendi. Alia enim est inuoluntaria, alia in quam quis voluntarie, aut etiam malitiose incidit. Prior, sicut si plena sit liberat a culpa,ita etiam a poena. It que is qui intentata excommunicatione iubetur aliena restituere intra talem terminum,non incurrit praedictam excommunicationem, etiamsi elapso eo termino non restituerit prae vera impotentia , quia ad impossibile nemo tenetur.Imo quamuis haberet con-

comitanter pessimam voluntatem qua sibi placeret in ea non restitutione& impotentia, & quod quamuis

posset non restitueret; tamen non incurreret excommunicationem latam ad finem restitutionis, quae solum cadit in eum qui non restituit cum possit. Praeterquam quod in eo homine,detentio externa ob impotentiam vacat labe,& ad summum est mala obiee iue, ratione malae voluntatis concomitantis ad eam terminatae. vi autem posset per excommunicationem

plecti,deberet esse exterius mala formaliter,& esse lia Dera,quod constat verum non esse ob restituendi impotentiam. Itaque ne eo quidem malo actu interno adiuncto, qui non restituit ob impotentiam, irretitur censura monitorii lati ad finem restitutionis, quod bene notat.Lessius l.de iust.c. i 2.num.a I. & Auila a. p. s.disput. F.dub. . Neque

133쪽

9 6 Pars I. Caput IL

Neque vero nomine impotentiae inuoluntariae, quam dico indemnem reddere ab excommunicatione impotentem etiamsi non restituat,intelligitur tan-tdm impotentia absoluta & physica, sed etiam mor iis, qua plerunque praepediuntur qui habent unde restituant saltem ex parte ; sed vel metu grauissimi alicuius incommodi extrinseci,vel ne ad extremam inopiam redigantur cum longe minore dispendio eius ruem laeserunt,excusantur a restitutione:quod quano contingat, excutiunt qui de restitutione. s*utant. Mihi nunc sussicit asserere, talem impotentiam- etiamsi non nisi moralem, quando excusat impotentem ut possit absque graui culpa restitutionem praetermittere , excusare quoque a monitorio lato ad restitutionem extorquendam. Neque enim monitorii

adiunctio aduehit vel auget restituendi obligationem per se loquendo, quod addo propter extrinsecos quosdam euentus supra quaesito I .propositosin sedeam aliunde enatam supponit,ut recte contra Sotum dissetit Auila a .p.c. s.clisput. s.dub. I. Cum ergo impotentia etiam quae moralis dicitur, exscindat omnes radices obligationis restituendi, merito asseritur, hominem impotentem liberari eius interuentu a censura monitorij. Supponedum tamen cst,debitorem impotentem premi hac impotentia inuoluntaria , proetempore quo est incurrenda censura.Nam si tunc debitor esset potes, nec restitueret,ligaretur monitorio: re quamuis postea fieret impotens, retineret vincula semel contracta. Nos autem in praesentia agimus de eo debitore , qui pro tempore quo excommunicatio per monitorium intentata est incurrenda,labbrat impotentia voluntaria: nepamusque talem debitorem

etiamsi

134쪽

Vires monitorij ad restitui. 9

etiamsi non restituat, ligari monitorio lato ad finem restitutionis: quod est per se euidens ex desectu peccati in ea restitutionis praetermissione. Videtur obiici in contrarium posse,usus Romanus quo aliquis se obstringit ad persoluendam certo tem-Iore pensionem debitam in forma Camerae Aposto-cae: alii vocant obligationem adnisi. Qui enim sic se obstrinxit, cum primum effluxit tempus solutioni destinatum, id est mensis post terminum constitutum, illico adigitur soluere , quamcumque impotentiam obtendat: alioqui post praemissam creditoris declarationem debitori intimatam per sententiam Camerae, qua declaratione significat creditor, se omnino velle, ut debitor; vel illico ut cum Casi idoro ait Toletus

I. I. instruct. c. s. n. 6. vel ut aiunt Gigas de pension. q. 7. & Nauar.in summa c. 23. num. Io . si aliquandiu sit in mora incurrat excommunicationem: debitor quantumuis impotens incurrit excommunicationem , quae etiam retrotrahitur ad tempus termini statuti. Nec resert si Clerici sint,quia non iuuantur per impotentiam moralem, eo quod cesserint iuri concesso Clericis cap. Odoamdiu . de solui. ut quantumuis aere alieno grauati,possint statui suo conuenientiaretinere.Videtur huic difficultati succubuisse Robertus Arboricensis Episcopus, tomo a. de utroque gladio, theorem. . Non obscure namque haec omnia improbat & damnat. Multus est in eiusdem difficultatis dis

nius Massa integro libro de hoc argumento. Sed bre- uiter dico, debitorem in eo euentu, si vere si impotens, non percelli excommunicatione ob non exhibi- eam creditori solutionem , qtrantumcunque se ob G strinxerit

135쪽

9 8 Sara L Caput II.

strinxerit ad incurrendam tali tempore exc5munic tionem,nisi restitueret.Ratio est,quia ubi non est voluntarium & liberum,deest contumacia sine qua non est excommunicationi locus. Atqui in proposito euentu,omissio restitutionis ob impotentiam non est voluntaria & libera, ut est perst kruum de impotentia physica:Estque etiam clarum det impotetia morali, in eo qui ratione status aut gradus sui renunciare non potest fauori iure concesso, vel etiam competenti ex natura reidn tali statu positis, conseruato autem perius positiuu, fauori inquam retinedi necessaria ad decentem sustentationε salte in imo gradu totius latit dinis qua costat ea sustentatio: cui fauori renunciare nequeunt Clerici,& quida magnates. Igitur alterutro

modo aliquis istorum sit impotes, nimirum siue physicὸ, siue moraliter, non incurret excomunicationem etiamsi non restituat tempore constituto: & multo minus retrotrahetur verε excommunicatio in foroe

interno.Ea quippe fictio iuris non transcendit forum externum, ut recte tradit Less Ide iust.c. 3 s. dub. 27. nosque iam supra attigimus.Dixi aliquis istorum, uti que eorum qui fauori iuris renunciare nequeunt, quia non videtur negandum quin moralis impote

ria restituendi ne debitor statu suo excidat,vel necesitaria sistentatione ex suis facultatibus priuetur , sit insufficiens ad tegendum ab excommunicationc debitorem qui possit iuri & fauori praedicto renun- .ciare. Potuit enim huiusmodi debitor velle se obstringere ad mendicitatem. Ea autem voluntate vltro praemissi,sicut per impotentiam tantum moralem non excusatur a peccato nisi restituat, ita neque ab Caecommunicatione in non restituentem intorta inisi munia

136쪽

Vires monitorij ad restitui.

munis erit. Sed hoc est per accidens, ob ultro sibi iniectam obligationem ad restituendum , etiam in angustiis ad quas moralis impotentia deducit. Praecise autem spe stando veram debitoris impotentiam siue physicam,sive moralem, ratum esse debet, eum per

illam , aduersus excommunicationem in non restia tuentes latam,securum esse.

Sunt qui velini,huiusmodi debitorem,ui monitorii saltem teneri obligare se creditori ad restituendum,cum ad meliorem statum deuenerit: adduntque, si monitorium simul sit ad finem reuelationis, teneri conscios curare, videbitor modo praedicto se obliget,dummodo absque infamia possit id praestare:alioqui obstringunt conscios ad detegendum , qua obligatione eos liberant si debitor non detrectet hoc se

vinculo creditori obstringere. Ita Nauar. repet. ad C. Ater verba. coroll. 6S.num .797. Non est negandum,

quin recte facturus sit debitor, si ita se gesserit erga

creditorem. Revera tamen, nec ex natura rei, nec ex

vi monitorii asti ingitui ad eam nouam obligationem supra eam quam ex natura rei habet sibi iniiciendam, vi recth notauit Auila 2.p.cap. s .disp. s .dub.I.& Sanchez L6.opust. c. a.dub. 24. num. s. Illud verissimum est, si postea impotentia recedat pendente adhuc vigente praecepto monitorij, id est neque sublato per Iudicem , neque cessione partis, neque expiratione iurisdictionis in eo qui monitorium tulit, non denique alio ullo modo ex iis quibus monitorii vis potest

evanescere,obligari tunc debitorem absque alia com- . perendinatione quam primum satisfacere creditori, alioqui incursurum excommunicationem in monitorio latam, a qua intermino praefixo excusauerat ChimG a impotentia.

137쪽

1oo Tars I. Caput II.

impotentia. Itaeoptime Molina traist. s. de iust. disp.

est,quia monitorium duo mandabat debitori sub poena excommunicationis.Vnum ut solueret, alterum veintra tale tempus liberaret se ea soluendi obligatione. Ab hoc secundo excusauit impotentia, non tamen 1 primo.Itaque si debitor,quam primum post exactum monitorio praefixum terminum negligat soluere, M restituere, incurret excommunicationem sub qua insisus erat intra talem terminum restituere: quod consonat sententiae Vlpiani & Celsi l. Celsem , ff. de recepi. arbitr. & colligitur etiam ex cap. Odoardus. de solui. Nimirum ut supra aliquoties diximus, terminus in monitorio praefixus non ponitur ad finiendam tunc obligationem quoad eos ad quos tunc peruenerit scientia praecepti,sed ponitur ad eam illuc usque libere differendam, & urgendum ne executio operis indicti prorogetur ulterius. Quare si eo termino posito sane it iusta excusatio ne tunc fiat restitutio,iacienda postea illico ςrit, cum primum causa a restitutione excusans,sublata fuerit. venio ad impotentiam restituendi inquam quis voluntarie aut etiam militiose se coniecerit. Vtrouis

autem modo contrahatur haec impotentia, ratum es.

se debet, debitorem qui& praescius sit idipediendae

eo modo restitutionis, & censime ob eius omissionem tali tempore constitutae, peccatum contrahere& excommunicationem,sed diuersimode. Nam peccatum quidem contrahit ante positionem termini praefixi, atque adeo cum se facit impotentem. Sicut qui omittit Breuiarii recitationem, quia Breuiarium in mare coniecit praescius secuturae omissionis, non tunsi

138쪽

Vires monitorij ad restitui. rot

tunc peccat cum omittit recitare, sest cum volens ac sciens coniecit Breuiarium, sine quo videbat se omissiluum recitationem ad quam adstringebatur. Similiter ergo se habet in re nostra debitor quoad peccatum.c excommunicationem contrahit tantuni,cum terminus ei pretfixus elabitur: quia censura non incurritur, donec violatio praecepti sub ea lati eonsumnaetur exterius. In nostro autem negotio, violatio praecepti restitutionem mandantis,consummatur tantum cum terminus in monitorio praefixus elabitur,quia iuluc usque fas erat restitutionem differre cum immunitate a censura. Igitur eo tantum termino posito incurritur excommunicatio, ut recte asserit Sayrus l. I. de censur.c.I8. num. o. Cum Soto & Henrique quos profert. Nec impotcntia tunc excusat,quia est voluntaria, & respergitur malignitate contumaciae inchoarae, quae tunc interuenit quando praeceptum Viola tum est,praesciendo omissionem restitutionis manda rae sub excommunicatione. Non dico tunc omissionem restitutionis esse formaliter malam.Id enim non est necessarium. Itaque tantum affirmo,eam omissionem in termino praenxo, set des e obiective labe violationis praecepti sub censura propositi. Imo.ut recte

addit Suareet scilla 2. num. I 6. quamuis tunc omissio displiceret, tamen ex vi prioris causae incurreretur excommunicatio,nisi Iudex congruo tempore interpeti latus, eam misericorditer suspenderet, iniuncia ob praeuiam contumaciam salutari poenitentia, quod Iu .dex in tali euentu praestare dc potest & dubet.

139쪽

Ioti Pars L Caput IL

Num quis Min compensiuit ligetur monitorio

resilutionem mandante. REspondeo non teneri, dummodo se iuste compensarit ; id est dummodo debitum fuerit liquidum & certum, nec qui se compensavit plus acceperit quam liquido deberetur, & rem acceperit quae v re esset debitoris ; nam ex re apud debitorem deposita non licet se compensare , ut bene monet Petrus a Nauarrat. 3.de restit.c. I. dub. 8. n. 4OG. & Auila a. p. cae. s.disp. s.dub. I.coroll. 2. Addit Comitolus i. 3.responcmorat.q. 39.idem esse dicendum,si compensans habeat apud te rem debitoris, iure depositi. In hac enim fieri compensationem, Vetat lex ultima, Cod. de compens V erum haec conditio non valet nisi pro foro extemo:In conscientia autem,creditor depositarius ad eam conditionem seruandam non obligatur, ut ait Lessius l.de ius .c. 27.num.I a. & Diana P. 3 .trach. s. resol. Io. Numeratur quoque inter conditiones iustae compensationis, ut is qui se compensat, non aliam ob cauam acceperit, quam quia desper bat se vel a debitore accepturum quod iuste sibi debetur, vel facile idem exoraturum a Iudice.Et certum est , ut compensatio undecunque sit licita,id esse necessarium , quia nemo debet sibi ius dicere , vel per vim eripere quod temperando a violentia habere potest. Momodo tamen haec licitae compensationis conditio

140쪽

vires monitorij ad restitui. I o 3

conditio se habeat ad hoc negotium; id est an idcirco qui ita se compensarit, per monitorium cogendus sit rem sic acoeptam restituere, postea dicam. Nunc sufficit affirmasse ummodo ilia aliae iustae compensationis conditiones iant adhibitae , de quibus plene Theologi vel in ψ.d. Is . Vel 2.2. q.66. artic. s. ac quoties de restitutione disserunt, certum esse cum qui se compensavit non peccasse se compensando, & quicquid in contrarium dicat Ioan. Medina q. II .de restitui. comparasse dominium rei quam abstulit in compensationem. Ac proinde cum monitorium duntaxat iubeat, ut fiat restitutio rei alienae male & cum peccato retentae , perspicuum est, curia qui se iuste compensavit non ligari tali monitorio.Ita Soto in A.d. 2.2.

Sayrus proferens bene multos & Scholasticos &summistas in Claui lib. I 1.c. I 4.num. 29.CCnsentiunt Iurisperiti quorum plerosque adducit NeviZanus l. 3. sylvae nupt. num. s I. Huc porro rospicere Cancellariam , cum monitoria ad finem restitutionis decernit tantum aduersus filios iniquitatis alienorum detentores, obseruauit Naidus in summa V.reuelare,vi. I. Sunt qui referant,aliquando per monitorium praecipi ut omnes restituant,iis non exclusis qui in compensationem acceperint. Hoc Valere potest, quando qui retinet compensasset se , non certus de alterius

debito. Tunc enim quia nemo potest esse Iudex inpropria causa,& possessio erat penes debitorem,mala facta fuisset compensatio,& cum obligatione ad restitutionem, etiam de damnis in quae incurrerit ob. - cam

SEARCH

MENU NAVIGATION