De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ue 6 Pari L caput L

reparationem, obferitat Neuiganus l. 3. sylvae nupt. ruim 47. negandum esse monitorium petenti,tamen Iudicem ex ossicio agere debere,ut homo ille indemnis fiat. Quid quod Iurisperiti passim, ut refert idem

dicem Ecclesiasticum posse ex officio concedere monitoria , Ut purget prouinciam sceleribus, sed etiam multo plus efficaciae tribuunt monitoriis solius Iudi ci ς Ecclesiastici voluntate concessis,quam iis quae tulerit instante parte : quandoquidem iis quae instante parte concessa fuerint, doaegant vim adigendi conicios, ut patratorem sceleris V. g.furem manifestent. Quod verene ab eis dicatur, & an consentiat cum iure partis & Episcopi potestate, nunc non excutio, contentus inferre agnosci a praedictis DD. potest tem in Ecclesiastico iudice, ad cancedenda ex ossicio monitoria. Debere quoque Antistitem pomatum

monitorium,de nunciare excommunicatum Dominatim,eum qui compertus fuerit non paruisse monito. rio . debere inquam id ex officio praestare quamuis instante nemine, docet cum aliis Gutierres i. I. Can.

Quae vero possit esse pars illa sui instanti conceditur monitorium, breuiter exponi potest, dicendo, esse quemcunque fidelem,non criminosum,cuius intersit. Restringo hoc negouum ad fideles,quia ij qui neque actu neque obligatione fideles sunt, non possunt in causis suis, hoc Ecclesiasticum remedium sibi denoscere, quia cum legibus Canonicis non obstringantur, frustra & indebito canonicum pro se subsidium aduersus sidcles implorarent. Itaque Iudaeis ut

92쪽

Cau se m adiuncta Monitorij. 1 7

nis & Saracenis, non patet perfugium ad hoc remedium, cum fidcles per monitoria urgere vellent: sed, id fidelium qui obligatione parendi Ecclesiae obstringuntur, peculiare beneficium esse conuenit.Nec tamen omnium. Nam instante excommunicato, aut, quouis manifeste & notorie criminoso, non est hic seuor concedendus, ut habet Glossa δέ Panorm. ad. cap .nouis. de iudic. & cum aliis Neutranus l. sylum nupt. num. 47. in fine. addens tamen cum Imola, MDecio aliisque nonnullis, criminoso emendato negandum non csse hoc beneficium. Sed neque omnes ' fideles innoxii,posirunt exorare monitori Non enim' ii quotlim non interest : sed ij duntaxat qui damnum . sunt passi,aut paterentur. Hi n inque sunt quorim i terest, ad quos hoc negotium restrinxit Pius V. ea de monitoriis constitutione cuius initium est , sanctissia

mus.Laesorum tamen vel laedendorum nomine,intel- liguntur ij quoque,qui laesorum nomine agunt, tanquam iptoriun procuratores, habentes ad id speciale mandatum. Eue enim hoc necesiarium, docet Spe-Cul. tit de procurat. Versic.18.Caeterum non est necessarium , ut interesse alicuius monitorium petentis sit

plane exploraturi : sed in dubio quoque potest ei concedi monitorium, si alioqui pωςlitaretur res pro qua monitorium petitur; ita ut nisi Nnc obuneretur monitorium , esset postea futurum , ut comperto& declarato iuridice perentis iure, dilapidata & auersi fuissςt.

93쪽

bi,o quandoferri queat monitorium. REspondeo, locum serendi monitorii si requiraia

tur causae cognitio,non esse nisi proprium terri- torium;is enim est locus ferendae excommunicationi addictus,ex cap. Episcopi. 9.cl. 1 .& ex cap. uit.de OLfc deleg. dc ex cap.ut animarumde constitui.in 6.Et ratio est perspicua,quia iurisdictio contentiosa,cuiuia modi est ea qua sertur excommunicatio, non potest extra proprium territorium exerceri. Vnde extra ter- ritorium ius dicenti,non paretur impune. Potest quiadem Praelatus, extra proprium territorium exercere

iurisdictionem voluntariam & gratiosam: ideoque potest sacramentaliter absoluere subditum suum ex-rra propriam Dioecesim, ut docet Sylvester v.Cons ,

adducens alios. Potest item ibidem conferre beneficium, ut late tradit Selua de benefic.p. 3. q.4O. & o .& alij quos profert & sequitur Couar. .var. Cap. 2o. num. 8. At iurisdictionem contentiosam, neturisdissionum perturbatio consequatur,non potest Praelatus exercere extra suum territorium tisi de consenta ordinarit,praeterquam cum res est adeo manifesta vecause cognitionem non requirat : sic enim cessat obex exercendi iurisdictionem hanc in alieno territorio. Vnde quia Praelatus in delictis noto iis potest procedere absque causae cognitione fas illi est subdi- eum suum excommunicare, ferendo sententiam in alieno

94쪽

Cause s adiuncta Monitori'. 39

alieno territorio, ut habetur ex Nauarro in Man. cap.

Sayro plures adducente l. I.de Censur. c.6. num. 46. Illi vero circiter duodecim euentus quos idem Sayrus c. I 4.num. s.recenset, in quibus Episcopus potest in alieno territorio excommunicare, non convellunt quae proxime sunt constituta. Eo quippe uniuersi r uoluuntur, ut tunc tantum possit Episcopus excommunicare in alieno terriborio, cum non est ibi necessaria causae cognitio , aut cum suppetit ad id facultas ob consensum ordinarij,i vel ob praescriptam consuetudmem. Uare nihil inde aduersus proxime constituta inferri potest; fixumque manet, Antistitem non posse in alieno territorio ferre monitorium, si necessaria ad hoc sit causae cognitio. Quia vero locus eXemptus intra xerritorituri, perinde se habet ac si esset extra territorium;inde essicitur,Episcopum inuito Monasterii alteriusve loci exempti superiore , non

posse in eo ferre monitorium, ut habetur ex Henrique l.7 .summae c. 1 .num. s. qui alios proseri: itemque ex Auila 2.p. c. s.disp. 1.dub. a. conclus. I. suffragante cap. m Episcopiu.de ossic.ordin.in 6.

Quod attinet ad tempus concedendi monitori , dubitatio aliquando fuit possentne monitoria peti ac concedi ante litem coeptam.Sed usum illum negandi monitoria ante litori coeptam qui aliquando inualuerat, improbant Alba cons I s. Craueta cons. 18 I. MAnton. Sola ad antiq. Sabaud consuet. tit. ut nemo i nitus, Glossa unica num. 8. Is quippe agendi modus Veritatis indagationi obstat, & probationum facultatem coangustat,quod DD. in cap. a. de probat. communi coniensu refugiendum monent. Optima sanEi ratio

95쪽

so Pars L Caput L

ratio qua quis possit perspicere , an destituendus se firmamentis litis cum fructu movendae, & pers quendae , nempe probationibus & testimoniis, est concessio monitorii .Quidni ergo peti & concedi poterit ante litem coeptam Alij e contrario negarunt, lite iam mota & pendente coram iudice laico,concedi posse monitorium , ut iis finiatur ubi coepta est, iquet est sententia Neuietani l. 3. sylvae num.sso. quam videri usu receptam,ait Ludou. Vitalis tra 2 .dereis &testibus per censeram cogendis num. 18. meFito tamen contrarium statuens, ut aperte habetur ex cap. i. & 2 .de test.cogend. Neque enim idcirco lis extrahia . ltur a tribunali laico,sed tantum seruitur exploraisoni veritatis,& exclusioni peccati. Quare fixum esto,ge- neratim loquendo, nullum esse constitutum tempus 'concedendo monitorio : & siue non coepta siue pen- 'dente lite,peti & concedi rith posse; & quidem qua-

cunque die. Nam concedi etiam potest die feriata, quia agitur de praeclusione peccati, ac proinde de negotio pietatis, cui qualibet die licith vacatur, ex cap. conquestus. de feriis. Promulgatio tamen, dedeceret dies valde solemnes, nisi Episcopus ex graui causa aliud censeret. Quanquam enim excommunicatio, Vbi causae cognitio non est necessaria, potest diebus , feriatis & serri & denunciari, vi notant Federicus de Senis consit. li. Ιχ. & i 3. Abbas in cap. vlt. de feriis

num. I 6.dc duobus seqq.Suareet l.de festis c. O.num. s.& Sayrus l. l .de cestur. cap. 14. num.8. & I O. imo etiamsi causae cognitio esset necessaria, valituram ta-

men sententiam die festo latam fuse prosequitur

grauem necessitatem,sutistitas dierum in tota Ecclesia

96쪽

sa solemnissimorum non est hoc strepitu temeranda , ut recte censuit Lazar. s. I I9. num. q. & Ba bosa de potest.Episc. allegat. 96. num. I.& 63. Inte diu, non autem noctu, ferendum esse monitorium, monere peculiariter , non est necesse : est quippe id commune cuiuis excommunicationi, ex cap. comsuluit. de offic. deleg. Vbi Glossa v. tenebras,de P

. conferat terminin temporis monitorio prae U AN ,o quomodo intelligatur.

. . . di

R Espondeo, tempus in monitorio praefixum, ut intra illud, aliquid fiat, id escere, ut ante illud

rempus elapsum , 'non incurratur excommunicatio. V. g. si praefigatur monitorio terminus Ιχ. diertim, quorum quatuor primi assignentur pro prima moni-- . tione canonica excitante ad exequenmIm mantiatum,vel legitimas excusationes proferendas;quatuor alis pro secunda monitione ; totidem postremi pro tertia,clarum est quandiu perempi ius hic terminus non est elapsus , non incurri excommunicationem monitorio consertam: quia ante illius termini effluxum,deest contumacia.Elapso vero eo termino, si ex-' communicatio conditionalis erat latae sententiae, incurritur excommunicatio absque alio actu iudicis , dummodo non interuenerit impedime tum legitimum , quod comperendinationem aliquam

97쪽

Pars L. Caput L

quam inueheret , quale esset , si intra tempus illud non potuisset praemitti fraterna correctio. Te inus enim monitoriis praefixus, quando res id patitur , non censetur incipere nisi post adhibitam correctionem,ut bene asserit Bonac. trach. 6.ex variis p. I.6.8. n m.4. multos ad id proferens. Legitimum i quoque impedimentum censeretur, si ultimus dies esset feriatus, nec quod vi edicti est iuridice faciendum,posset ea die iuridice fieri; v. g. deponere apud Notarium quod resciveris. In quo euentu, terminus statuendus est in die consequenti non feriato. Conruenit denique inter omnes , terminum assignatum non esse definiendum nisi post tempus notitiae. V. g. si sint praefixi tres dies, non sitiat dies illi numerandi a tempore lati edicti sed a tempore quo is quem edi- - .ctum tangit,conscius fuerit edictum esse latum. Nam priusquam tali notitia collustretur , non poterit cen- 1eri contumax omittendo quod praecipitur. Itaque .. . quia ob ignorantiam qua laborat, no debet esse peio ris conditionist,tantundem spatij concedendum ei est 'a puncto comparatae notitiae, quantum in monitorio' 'concessum est iis qui ab initio promulgationis noti- tiam edicti simi consecuti.Ita recte Henriq. l. I 3 .c. I 8. l

num. I. qui idem extendit ad illum qui post monitorium generalitet latum, incipit esse si1bditus Antistitis a quo monitorium est latum. Haec clara dc certa svidentur.

At difficultas primo est, unde sint numerandi dies praefixi. Suareet loco proxime notato num. I 3. dc ibid.Filllucius num. i. volunt dies illos humerari ab e dem

98쪽

Cause s adiuncta Monitorij. 63

dem hora qua edictum profertur. V.g. si edictum sit

latum die Dominica, hora nona matutina, & praes D tutus sit terminus sex dierum,aiunt hi autores,terminum praestitutum fore consummandum expletis sex diebus naturalibus eadem hora. Ratio est,quia potestas plena, si velit, illico est efficax, & operatur quod potest. Atqui potestas Ecclesiastica est idonea ad excommunicationem infligendam,& quantum ex verbis edicti coniicere licet, omnino vult terminum deliberationi constitutum consit mari in puncto quem praefinit. Igitur vanum videtur, tominum illum ulterius prorogare, & procrastinationes gratis fingere. Plerique tamen autores , negant diem quo promulgatur monitorium , comprehendi intra numerum dierum assignatum pro termino , nisi verba edicti aliud expresse ferant. Ita Henri-queZ l. I . cap. I 8. num. 6. Laetarius sect. 2. quaest. I. num. 4. Barbosa de potestate Episcopi, allegat. 96. num. 7 s. Bonacina tractatu ex Variis p. I. g. 7.i n. 2.& Dian parte 3.tract. s.re l. is .Huic posteriori sententi prodabilitatem conciliat communis opinio Iurisperitorum, apud quos dies quo assignatur certuS terminus, non computatur in termino,ut habent Iason & Bariolus ad i. i .ff. i incaut. &.Τiraquel.de

. qui est optimus legum interpres , passim adstipulari huic posteriori sententiae. Negari tamen non potest, quin prior planius inhaereat cortici literae edicti, sitque securior.

Difficultas secundo est an qui intra terminum prae-5xum neglexit operis indicti executionem,co termi-Lno elapso, teneatur adhuc edicto parere si possit, an

99쪽

6 Pars I. Caput L

ueto parendi obligatio una cum cstluxu termini evanuerit. Non perseuerare exequendi obligationem,

num. 18.Bainoi. de potest.Episc.alleg 96.niun.7 s. qui alios praeterea in hanc rem proferunt. Ratio est, quia terminus non praefisitur ad extinguendam pro consciis obligationcm,sed ad eam urgendam. Itaque quantunauis terminus sit iam transactus, tamen obligatio exequendi quod indidium si ierat, perseuerae per se loquendo. Quod addo, quia per accidens posilci tunc evanescere obligatio.V.g si Iudex qui monNtorium tulit, moreretur aut minaere abiret. Nam excommunicatio per sententiam ab homine lata,extinguitur Vna cum eo, aut cius munere. At per se loquendo , & spectata fors a praecepti, obligatio eius perstat, etiam post elapsum terminum constitutuita. Simile est,quod de praecepto annuae Confessionis habet verissima sententia, cui contra paucos aduersantes subscribit cum multis valent. 3 .p. d.7. q. 9, p. 4- MRn' tumuis enim annus inluxerit, curiit adhuc confitendi obligatio,cui quam primum est satisfaciendum, Zc , nisi id faciant qui confessionem eo anno omiserunt mulctantur ab Ecclesii: & quidem alicubi per excomm unicationem , a qua non prius absoluuntu quam fuerint coseis:quod est manifestum in Maum, obligationem taks praecepti continue vrseis . donec , praecepto factum sit satis: alioqui si tantum puniren-

100쪽

tur ob culpam praecedentem,possent ac deberent cxsolui vinculis iniectis, exhibito solo dolore prioris

culpae.Intelligunt ergo Praepositi,obligationem confitedi,quamdiu praeceptum non impletur, perseuerare. Simile praeterea est, quod contingit in census annui persoluendi obligatione, quae non cessat quous que debitum sit persolutum, etiamsi terminus solutioni praefixus iam effuxerit. Sunt quidem nonnulla .praecepta assirmativa, in quibus designatio temporis fit, ut in illo extinguatur obligatio,nec currat ultra iulud: quod perspicue cernitur in praecepto sacri die se- sto audiendi,aut ieiunandi certa die,vel horas Canonicas hodie recitandi.Longe vero aliter se habet designatio temporis in monitorio, vel in praecepto confi-xendi quotannis , aut censum persoluendi. Ex fine namque & forma horum praeceptorum, suffragante praxi recepta,constat mentem legissatoris fuisse praefigere terminum ut executio praecepti ultra eum terminum non differatur,non autem ut exequendi oblia gario , elapso eo termino euanescat, quoad conscios . Praecepti intra tempus praefixum. Ex hac resolutione insilper habetur, quid respondendum sit ad difficultatem tertiam,quae moueri potest circa eundem terminum:Nimirum virum si quis non c tempserit quidem parere monitorio, tamen ob ignorantiam edicti per totum tempus praefixum Iaut aliam iustam ob causam quae durante toto illo tempore excusauerit ab executione, praetermiserit parere ; postea elapso iam termino praefixo edoetus. Praeceptum, velliber ab impedimento prius excusante, teneatur exequi quod monitorium edicebat. N gat quoad ignorantiam Fumus v. excommunicMio,

SEARCH

MENU NAVIGATION