De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

ii 4 L Caput IL

transsationem. Esto dicantur interdum inualidae petius positiuum, quia ius concedit alteri contraheniatium , facultatem petendi rescissionem contraistus sieiniti;aut quia non dat vi eius,actionem in foro externo. Ita Solus L .de Iust. q. s. artic. . post Victoriam, Sylvestrum, Adrianum,& Panormitanum.Iuxta quorum Doctorum l)ntentiam,qui haberet bona alterius interuentu dispositionis minus solennis, si euidentexipsi constaret de voluntate disponentis,poss et ea retia, nere non obstante monitorio restitutionem alienorum praecipiente. Quae sententia non est plane improbabilis , quamuis altera cui adhaesimus, nobis de longὸ probabilior, & sola simpliciter vera ac seque da videatur.

An qui rem habet sibi debitam, cum sunt Ieditores ipso anterioras stetur monitorio restitu. tionem inAcente.

REipondeo non ligari, quia Iudex Ecclesiasticus

intendit tantum obligate ad restituendum id quod non potest retineri absque peccato. Atqui sententia quae tradit talem possessorem in eo euetu, non teneri in dispendium suum gratificari anterioribus debitoris suis creditoribus,sed posse iuste retinere quod e debitoris sui rebus habet, est valde probabilis ac tota. Docet eam Comitolus i. 3.responcq. 39. Fernandis p. 4 exam.c. s.num. I . Diana p. .trata. s. resolui. Io.

Igitur,

152쪽

Uires monitorij ad restitui. iis

Igitur,quod specialiter expressit Comitolus, etiamsi interueniat monitorium mandans restitutionem bonorum debitoris, fas est creditori posteriori, retinere bona sibi alioqui debita quorum factus est compos. Suffragantur aperte,quotquot existimant, reditorem non teneri restituere rem tibi debitam quam et in tutionem tradidit debitor non seruato ordine iuris, contra bonum anteriorum creditorum, qui prς ferendi erant cum omnes sunt creditores tantum personales, absque speciali hypotheca aut pignore, quibus aliqui rem traditam sibi deuinctam habeant. Negant' quidem istud, AZorius i. s. lib. . c. 6. l. 8. SI TOrres 2. a. tomo a. disp. I9. in fine. Tamen melius affrmant . Rebellus p. I.l. 2.q. I9. num.I s .Less.l.de Iustit .c. I s.N.AI .ac Molina tract.1.de Iustit disp. s 36. sub finem. Et ratio est quia quamuis debitor proprio motu sic soluens,violauerit ordinem iure statutum tamen creditor posterior, neque titulo iniustae acceptionis tenetur restituere, neque titulo rei acceptae. Vere enim . habet quod sibi debetur ; & rem sic acceptam retinendo,cum nullius iure inaequalitatem inducit. Quae ratio uniuersaliter militat in hoc negotio,quomodo 'cunque creditor rem debitoris habuerit. Ergo si per monitorium urgeatur ad eam reddendam, siue eam debitor creditori posteriori tradiderit siue ipse creditor aliunde eam habuerit, non ligabitur monitorio, quod tantum potest obligare ad rcstituendum ea qu iniuste& cum peccato retinerentur.

153쪽

Pars L. Caput II.

Monitorium ad inem restitutionis , an vinciat eum

qui rite rem procrinit.

RSipondeo non vincire.lta Nauam1s Consil. 3 s. de sent.excom.num. 3. & Auila a .p. c. s. disp. s. dub. i.illatione D Et ratio est perspicua, quia per us capionem de praescriptionesti, res fit propria usucapientis & praescribentis. Nec latum fit propria quoad dominium utile , ut quidam iurisperiti senserunt de rebus immobilibus, sed etiam quoad directum, quomodocumque se habeat prior Dominus;id est siue sit conscius translationis dominii rei suae, siue nescius:& siue neglexerit rem suam recuperare ,sue noneglexerit:& quod non bene aliqui spectari volunt, Vt Comitolus 7. respons q. i . liue Prior dominus; grauiter negligens ruerit,sive non fuerit: Quomodo. cunque inquam se habuerit prior dominus , rite laeta praescriptio,transfert rei praescriptae dominium,etiam' in foro conscientiae, quod male negarunt nonnulli apud Argentinatem in . d. I s. artic. 4. quaest. T. re autem asserit idem Arsentinas,& Scotus ead.dist.

q. 2.litera G. Caietanus v. prascriptio. Mol. trach. 2.delust. disp.6IIess.l. 1.de virtvt.c.6. num. so. & passim caeteri Nimirum ita valere necessarium fuit, ad Reip. tranquillitatem curandam,ac tollenda innumera tu . gia, se firmandam dominiorum certitudinε, ut Caiust urtic.notauit hi .ssde Uucap. Nec hac in parte reci marunt Pontifices. Nam cap. vigilanti. dc cap. Vlti-

154쪽

Vires monitorij ad restitui. ii T

mum de praescript. solum reprobant praescriptiones malae fidei,quas ius ciuile admittebat. Dummodo igitur bona fides praescribentis interueniat,aliaeque conditiones legitimae praescriptionis , quas plene periz-quuntur Mol. trach. a. de Iust. disp. 6 s. & Anast. Get-mon. I .desacr. immunit .c. I 8. qui praescripsit, fit dominus rei praescriptae, atque adeo eam sine culpa retinet. Vnde sequitur , eum non urgeri monitorio lato ad finem restitutionis rerum alienarum, cum culpa retentarum, cuiusmodi non sunt res quae retinentur titulo praescriptionis vel usucapionis. Loquor ut multi,quamuis non me lateat quam alia sit earum vocum legitima notio, ut videre est apud Codarruviam reg.

possessor,p. i apud Alciatum ad st. deverb. signific. Haec cum rata sint quoad praescriptionem iure communi inductam, addendum sigillatim est, id non Valere quoad praescriptiones quet in quibusdam regionibus aut ciuitatibus inductae sunt per leges particu

lares regnorum, vel statuta ciuitatum. V. g. in quimbusdam locis est statutum, ut famulus qui intra decennium debitas mercedes non repetierit,careat iurCillas repetendi, eo quod domino sint praescriptae. Hoc autem statutum esse iniustum, A non excusare debitorem scientem ab initio se eas mercedes debere, an

firmant Nauarrus in summa c. II. num.8s. Ancharae nus ad cap. peccatum. de reg. iur. in 6. Couarr. reg.

possessor. p. a. g. I I. num. 3.& 4.Alfonsus de Castro l. a. de lege poenali c. IO. Molina trich. a. de Iust. disp. 67. conclus i . Nimirum deest in huiusnodi praescriptionibus bona fides, sine qua non acquiri dominium, lanxit ius Canonicum. Itaque eos qui sic mercedes

hi 3 alia

155쪽

r18 Tars L Caput II

alia huiusmodi praescripsero ligari monitorio man

dante restitutionem alienorum, notauit Grassis p. I. decisi. .c.8 .num. I 9.

Num depositarius recte negaturus rem suam domi-m,urgeatur monitorio ad eam reddendam. REspondeo non urgeri, dc tametsi non restituat,

immunem fore a censura lata contra non restituentes. Ratio est,quia Iudex ferens censuram, non aliud quaerit quam urgere detentorem rei alienae, ut non omittat eius restitutionem ex graui praecepto necessariam, cuiusmodi non est in eo euentu restitutio depositi , ut supponimus. Neque enim depositarius, semper tenetur domino reposcenti restituere

quod apud ipsum fuit depositum, sed aliquando potest negare illud cum laude, ut si reposcatur ensis alariolo ad patrandum homicidium : In quo euentu nesadum esse ensem depositum,etiamsi iuramentum de eo reddendo quoties reposceretur suisset a deposita io praestitum,habetur cap. 622.q. 2. Nimirum quamuis liberum sit deponenti, rem suam reposcere quoties libuerit,etiam ante tempus quod te depositioni dc custodiae fuisset constitutum, quia ea custodia regulariter fit in gratiam deponentis, qui proiade potest pro libito mutare voluntatem: ut habetur l: I.ff. depositi: Quamuis inquam haec ita se habeant,tarhen et rectὶ prosequitur Molina t M'. a. de

156쪽

Vires monitorij ad restitui. ii '

Iust. disp. si , . fas est depoutario negare depositum, quoties deponens in suum aut aliorum damnum rem suam repetit; vel quoties deponens alienam rem deposuit,&dominus verus comparet , repotcrns rem suam; aut denique quoties deponens cxcidit bonis omnibus per confiscationem. Et in hoc quidem tertio euentu, liberum est depositario reddere aut negarerem ei qui deposuit, ut probat Lessius i. de Iust. cap.

27. nt1m. I 4. In secundo autem euentu, & in primo cum damnum impendet tertio , obligatur per se loquendo depositarius rem negare reposcenti, atro qui si praescius damni iniuste tertio impendentis ex restitutione rei depositae, eam nihilominus reddat, violabit Iustitiam, concausando iniustum alterius damnum, quod negata ad tempus re sua domino, vel negata furi re per eum depolita, auerteretur.Et ita recte bolus 4.de Iust.q. . artic. 2. & Rodericus in Summa p. I. c. Is . num. S. Quare in omnibus huiusmodi

euentibus in quibus depositum ex quaciique tandem

idonea caula negatur, monitorium non ligat deposi- . tarium,etiamsi non restituat,ut recte statuunt Nauar. cap.inter verba. coroll.6s .n.797.Sanchezl.6. Opus c. c. a. lub. 1A. num. 2.5 Safrus in Clauit. I a. c. I q. n. 3I. merito tamen obseruans, adhibendum esse remedium intra terminum in monitorio assignatum ut . cessante causa honestante depositi negationem, V. S..

elapso periculo iniusti damni proximo inferendi; si

tunc res deposita restitueretur, res illa secure regre- 'diatur ad verum dominum.

157쪽

Pars I. Caput II

QUAESITUM IX.

An qui rem alicuislo promissionis affactae titulo debitam habet, monitorio de restituendis promisso, rebus lato ingetur ad eam exhibendam. REspondeo, non ligari, etiamsi promissio fuerit

acceptata. Ratio est , quia promissio vel obligat ex sola fidelitate, vel ex iustitia. Priorem obligationem non consequitur morale debitum aliquid restituendi, si is qui promisit mutet sententiam,& promisesionem exequi renuat. Nec nisi hanc obligationem expromissione creati,censent Richard.in Α.d. 8. art. 3-q-3 Caiet. 2.2.q.II 3.adfinem,Mol tracti. a. de Iustit. d. 262. Henriq.l.I .c. i7.num. s. &alij quos protuli l. 6.de Virtvt.num. I 8 s. eorsimque sententiae Iubscripsinum. I 8 ,.Si autem promissio obliget ex tultitia, non

modo late dicta,cuiusmodi est fidelitas quae non nisi decentiae obligationem ingenerat ad exhibendam rem promissam, sed etiam ex presse & proprie dicta Iustitia, ut assirmant varii DD. quando mens promittentis suit eo se arcto modo astringere inter promittendum , ne sic quidem existimandum est, eum qui promisit ligari monitorio de quo agimus. Esto enim Verum sit iuxta eam sententiam , illum qui promisit teneri, ex iustitia, atque adeo ex genere suo sub culpa

graui, stare promissis, dc tradere rem pr6miss am,vi aD firmat Molina trach. a.disp. 262. Sc Solus i. . de lust. q. a. artic. I. ad I. tamen quia promissarius nondum

habet

158쪽

Vires monitori' ad restitui. 1 H

habet ius in re, sed tantum ius ad rem, is qui promisit

non urgetur monitorio mandante restitui res alienas: neque enim res promissa,est vere res promissarij. F

teor dato quod promissio obliget sub mortali; id quod puto accidere possh, etiamsi eius obligatio non sit iustitiae presse Sc stricte acceptae,) Iudicem Ecclesiasticum posse per excommunicationem Vrgere eum qui promisit ut stet promissis, cauetique mortalem culpam.Tamen praeceptum sub ea excommunicatio- ne latum, non essEt monitorium ad finem restitutionis rerum alienarum de quo nunc agimus. Itaque quomodocunque de vi obligandi per promissionem statuatur,recte negatum est, eum qui rem habet solo promissionis titulo alteri addictam, teneri eam proferre ac reddere , vi monitorij mandantis restitutio

nem rerum alienarum.

rei aliena pretium latroni numeraui an moniatorio ad eam redisndam ligetur, negata aut nonsperata refusonetreiij. α

Mspodeo,distinguedo de emptore bonae & malae

fidei. Is emptor mala fide emit a latrone,qui co scius vel dubius quod res esset aliena, numerauit pr ea pretium ut illa sibi haberet. Bona autem fide emise. se is dicitur , qui inuincibiliter ignorans rem fuissὸ furto subductam, aut euὸ alienam, appendit pro ea pretium: Vel qui costius rem fuisse furto subductam, H s tamen

159쪽

IL 2 Pars L Caput II

tamen eam a latrone numerato pretio accipit, eo animo ut domino restituat, si contingat illum comparere,alioqui eam sibi retentur .Emptor ille malae fidei, tem non facit suam , sed eam vero domino tenetur reddere,etiam cum pretij iactura, si dominus nolit illud refundere: nec potest rem iuri reddere, ut faeta contractus rescissione pretium datum recuperet ab eo. Ita Rebellus I .p.l. 2. q.9.num.6. Sanchez l. a. de Matr.disp. I.a num. 27.Sayrus in Claui lib. Io. trach. a.c. 3. n. salii quos isti proferunt. Qui autem a latrone bona fide emit, quamuis iuxta Solum I. . de

iust.q. .utic. 2. Medinam q. I .de restitui. Couarruinam regleccatum, 3. p. ad initium num. 3. & Molinam trach. a.de iust.disp.72 1.teneatur rem a fure emptam , domino comperto reddere, etiam cum pretii

di endio si dominus nolit illud refunderet,nec possit

rescindendo contractum rem latroni reddere ut pretium a se datum recuperet: Tamen iuxta sententiami valdὸ probabilem, potest contractum rescindere, o pretium suum quod aliter perderet, recuperare. Ita

Nauar. in summa cap. I7. num. 9. Toletus l. s. in- structionis,c. i .num. I i. Philiarcus part . 2. de OHC. Sacerdota. a. cap. 18. Rebellus I .p.l. 2. quaest.2. num. 9. Valentia a. a. d. s.quaest. 7.p. . Lessius I.de iustitia, cap. I 4. num. I A. bonacina d. I. de restitui. q.4.p. 2.

Torres t. a. disp.r 3.dub. 2. qui proferunt plerosiue alios .Et ratio est,quia emptor bonae fidei,nec ex charitate, nec ex iustitia tenetur cum rerum sitarum disependio & pretii amissione, agere alterius procurat - m. Itaque ne pretium perdat, popest furi reddere' 'quod ab eo acceperat, si existimat negandam a domino pretii refusionem:vo sane in foro externo eam TC-i fusionem

160쪽

Uires monitorij ad restitui. 1Σ3

susionem negare potest, & absque ea vendicare sibi rem suam, ut habetur isi in ciuilem. C.de furtis.& ljῖ mancipium, ac l. t mater de rei vendicat. Nomin tim vero emptor ille bodae fidei qui numerauit pro re aliena pretium suri ut domino gratificaretur,iuste reposcit a domino pretium a se numeratum,quia negotium domini utiliter gessit;vt recte affirmant Couar-

I 36. Idem docent Molin. trach. i. ae ri8. sib inem.& Sanchez l. a. de matrim. d. I .num. 2 si .agentes de illis quae hostes iniusti diripuerunt, & ab aliis iniustitiae constiis, emuntur reddenda dominis si com

pareant.

Iuxta haec principia, respondendum est ad quaesitum propositum. -i igitur rem alienam emit mala fide, ligatur monitorio rerum alienarum restituti nem indicente,quantumuis deberet perdere pretium. Nec potest rem latroni reddere ut pretium recuperet, , quia non potest sine graui peccato rem alienam habere sibi, ves latroni committere. At is qui rem fartiuam emit bona fide, non urgetur monitorio ad eam reddenda cum pretii dispendio si latro compareat,& Testiss. contractu possit ab eo recuperari pretium quod dominus nolit refundere.Quamuis enim controuerti possit,an Iudex fori secularis possit edicere ut emptor bonae fidei reddat domino rem furtivam cum iactura pretii, & sint qui admittant, emptorem post sententiam teneri rem non soluto pretio reddere I tamen, quia Iudex Ecclesiasticus ferens monitorium, intendit tantum liberare a malo statu personam cui ex- Communicationem intentat, nec lusi in eum finem potest

SEARCH

MENU NAVIGATION