De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

io 4 Pars L Caput II.

eam rei subductionem possessor, cuius in dubio p tior debuit esse conditio. Potest item usus ille ma

dandi restitutionem acceptorum in compensationem, valere quoad incrementum debiti certi quo is qui se compensavit, spoliarit iniuste debitorem. Si enim illud incrementum sit notabile & sussiciens ad culpam morialem,merito quoad illud habebit locum

excommunicatio nisi fiat restitutio partis acceptae cum iure dubio, ut benὸ monuit Nauar. ad c. inter verba.conchas. s. coroll.66. n. 396. & Lessius i. a. de Virtvt.c. I 2. num. 6 I. Denique valere quoque potest usus praedictus,quando creditor se compensando intulit debitori damna quae teneatur compensare restituendo rem quam in compensationem acceperat.H

tum modorum aliquo,aliove simili,intelligenda sunt

ea monitoria,quibus expressum est, ut ea quoque restituerentur quae. essent in compensationem accepta. Et ita ea intellexerunt Angelus V. Furtum,num. 6 I. Tabienna v. Inquisitio, num. 7. Nauar. ad c. inter verba. conclus. 6. coroll. 66. num. 39 .ac Philiarc.de ossic.sacerd.p. I.l. s.c. 6. Quod si Iudex monitorium concedens, ea quoque restitui vellet quae per compensationem undecunque iustam futuent accepta, monitorium esset nullum, quia contineret errorem intolerabilem.Et ita recte Medina'. I I. de restit.Gu

que enim Iudex Ecclesiasticus pote si aliquem plectere pro actu in quo nihil peccauit,vel obligare hominem ut se spoliet re quam vere fecit suam, comparato legitime eius dominio.

Quin

142쪽

Vires monitorij ad restit. ios

Quin etiam tametsi is qui se compensauit,peccasiset in eo actu,inter quam contra Iustitiam erga debi- rorem ; V. g. quia sibi ius dixit, dc usurpauit rem debitoris quam racile potuisset obtinete interuentu Iu-φcis; ut quia quomodolibet aliter transgressus esset ordinem statutum:Tamen sicut ob huiuinodi defectus non violasset ius debitoris in re sibi accipienda,

ita non teneretur ad rei illius restiturionem,ac proi de non feriretur monitorio restitutionem indicente. Ac ne tunc quidem, excipio euentum in quo ludex exprimeret ut qui se compensarunt,teneantur moniatorio ni restituant. Ioannes quidem Medina C. de restit. q. I i. existimat, Iudicem in hoc euentu posse in poenam peccati mandare, ut res accepta quae alioqui retineri iuste potuiss et,restituatur. Tamen cum compensatio supponattiu facta occulte, & peccatum quod in ea admissum est suerit occultum, nec in f turum amplius pendeat,sed sit plenὸ consummatum, recte Molina d.illa ,9χ.conclusa.&Lessiust de Iust.

c. I 2. num.6 I. affirmant Iudicem Ecclesiasticum non

posse pie stere eo modo creditorem qui se compensauit, obligando illum ad restitutionem rei quam iuste retinet ; eumque constitueri executorem poenae temporalis qua illum vult mulctare pro peccato ' culto,de quo illum neque conuicit, neque iudicauit, quandoquidem occultum fuisse supponitur,ac proinde non deductum in iudicium. Caeterum si is qui se iuste compensavit,& sine d bitoris iniuria rem retinet, compelleretur a Iudice,

etiam intentata excommuoicatione, ut proderet antem accepist et,vel an se rei illius acceptione compen

sistet,& fatendo quod factum est,obuenturum essςt

si s inde

143쪽

1os Pars I. caput I L

inde damnum creditori; puta quia Iudex rem iusta acceptam auferet, vel quia creditor insimulabitur suo. ti aliquave infamia inde aspergetur;fas esset creditori respondere se rem non accepisse subintelligendo, ita Vt teneatur respondere. Quia enim non interrogaretur iuridicE, non teneretur respondere ad mentem Iudicis:qui proinde excommunicatione intorquens non feriret sic respondentem, cui ad declinandam omnem culpam,satis esset respondere in aliquo sensu vero, saltem ob adhibitam triponsi sui appendicem mente suppressam. Ita quoad praesens negotium N

num. 3 .suffraganturque innumeri quos protulimus in opere de aequivocatione contra pseudbmonachum Ansium.Si tamen creditor iustE quidem se compens siet quoad substatiam acceptionis, peccasset autem quoad modum, tuc si a Iudice interrogaretur an rem acceperit;interrogationem esse iuridicam,ac proinde creditorem teneri r ondere nitide & ad Iudicis

, metsi est contrarium non esse improbabile. Mihi autem videtur longὶ verius, quod etiam tunc si ipsi damnum immineat ex aperta consessione, possit uti artificio praedicto; quia reuera mens Iudicis non est,' interrogare an male quoad modum acceperit, sed an iniuste quoad substantiam acceptionis: saltemque si Iudex aliud quaerat,erimus extra controuersiam prae-μ sentem,quae est de monitorio ad finem restitutionis, . cuius in euentu proposito nulla iniicitur creditori

144쪽

Vires monitorij ad restit. io

An monitorium liget donatarium non restituenteressibi donatas contrastatutum irritani,vel ab e

que insinuatione , aut per dispossitaem minus

fumnema REspondeo r. ligare donatarium quoad accepta

contra statutum irritans donationem, eamque non modo reddens illicitam, sed etiam nullam. V.Din quibusdam Iocis est statutum,quod donationem amarito moribundo factam uxori,reddit nullam, ne mariti quidem morte confirmabilem : contra quam accidit iure communi, quod tametsi coniugum inter se donationes non approbet, ut liquet ex toto titulossi & C. de donat.inter virum ct uxorem, tamen dissb- luto per donantis obitum mammonio, eas ratas habet. Vt habetur l.cum hic status.ε. de donat. inter viarum & uxorem. Vnde non fuerunt plane nullae.

Quare si in loco ubi statutum illud huiuscemodi donationes plane irritans viget,maritus aliquid occultὸ

uxori donet, moxque emoriatur,haeredes autem c

rem ferri monitoritam quo non restituentes bρnad functi mariti, excommunicatione percellantur, non est dubitandum quin uxor bona illa clanculum donata retinens, irretiatur excommunicatione , quia vere ob interpositum statutum a potestate idoneaeonditum, Uxor non comparauit talium bonorum dominium.Ex quo fundamento praetersa sequitur,ad hoc ut uxor teneatur talia bona restituere , non esse. pectandam

145쪽

io 8 Pars L Caput IL

expectandam ullam sententiam, qualem expectare potest reus euius bona ob crimen sunt fisco addicta. Non enim cum excidit dominio directo suorum bonorum,tenetur ea fisco exhibere, sed potest expecta

.re sententiam:quia prius habuit dominium, quo excidit quidem per crimen, non tamen usu eius, & rerum inarum administratione, donec interueniat sententia,sive declarans, siue conden ans,pro varietate criminum: quae est satis recepta sententia quam Su reet d. 21. de fide, s. 3. tradit, & contra Alpsonsum de Castro obligantem in conscientia reos ad talia bona fisco exhibenda,confirmant Simancas in instit,tit.

senti negotio nullum dominium praecessit, quia statutum acquisitionem eius praeclunt. Itaque donat xii de quibus nunc agimus, non possunt sibi retiner bona sic accepta,eti non interpellentur a le*itimis talium bonorum dominis .Multo igitur minus id poterunt,ficta per monitorium interpellatione. Perinde poreo erit, siue donatio fiat immediate, ei quem donator cupiat retinere donum abs se factum; siue in speciem fiat tertio, sed cum promissione refundendi donum vero illi donatario. Is enim huiusce mangoniae conscius,non facit sua quae ad eum modum accipit. Quare tenetur illa restituere, & lato in eam rem monitorio ligabitur, nisi ad terminum constitutum testituat. Recte tamen & diligenter spectandum est, ut inhaereatur non verbis tantum, sed etiam menti staturi, atque adeo ut donatio per quam bona de quibus agimus sunt accepta, sit mera donatio. Nam v. g. in exemplo proposito, statuu initantis donationem a

146쪽

Vires monitori' ad renit. io'

viro moribundo factum uxori,non est existiniandum irritari eo statuto donationem remuneratoriam extraordinarii laboris quo uxor maritum diu languia dum aliterve afflictum iuuerit:neque eam qua maritus ignobilis aut senex nobili & fiorenti puellet quam duxerit, elargitus sit aliquid: quam donationem iure

communi prorsus valere notat cum Gomesio Lessius l. de Iust.c. i8. num. 89. nimirum quia est potius romuneratio,quam mera donatio: quae ratio aeque probat eam donationem non irritari per statutu de quo agimus, quod cum sit honestum & rationabile, intendit tantum excludere acquisitionem dominis rorum donatarum, quas fallax mollioris sexus industria

extorquet a maritis;non autem earum rerum quae in

mercedem officiorum donantur , quorum largitionsi tam est donatio mera,quam naturalis debiti restitutio. Similiterque si maritus aliquid occulte donauset uxori, ut eam indemnem redderet quoad dotem, vel arrhas, aut bona paraphernalia usurpata a marit absque scriptura publica qua uxor certa fiat ea bona sibi obuentura, statutum huiusmodi donationem non attingeret;quia vere non est donatio, sed expletio inaequalitatis inductae in bona&iura uxoris. Ac roinde uxor in eo euentu non ligaretur monitorio aio ad instantiam hqredum ut restituantur bona donata contra statutum. Et idem attente considera dum esset, quoadquaevis alia statuta irritantia don tiones:ita ut statutailla non sint censenda habere locum , nisi donatio fiterit mera donatio: proindeque non sit habendus monitorio irretitus, quisquis bona pro quibus restituendis monitorium fuerit latum,alio titulo qu*m merae donationis acceperit

Respondeo

147쪽

aio Pars L Caput IL

Respondeo 2. quod attinet ad donationem bonorum,quae valida quidem fuit,sed defectu insinuatio. nis periclitatur,monitorium plane ligare donatarium ut ea bona restituat. Hoc ut intelligatur suppone dum est,iure positivo ut donatio sit valida, exigi donantis declarationem coram Iudice, tanquam teste authentico citra iudiciarium ullum strepitum,& absive necessitate assensus a Iudice praestitid quod haec

ut mens donantis Sc voluntas libera, nullo metu adacta, aut dolo circumventa ad donandum, ut don tarius ex ipsius donantis bonis tantum accipiat. Ita enim cauere necessarium fuit,quoad summam magni momenti, hoc est excedentem solidos aureos qui gentos , ut hominum depauperatio prohiberetur.

Quoad Limmam ergo praedictam,id est quoad excessum solidorum quingentorum, quaevis donatio cui insin aio praediista non accesserit,est nulla iure communi ex L penult. f.vltimo,C. dei donat. Exceptis tamen nonnullis donationibus . quas iusque insinu tione validas essemrosequitur ruse Molina tract.2.de

Iust.disp. 2 9.qui ibidem disp. fine, annuentet

Lessio l.de Iust. c. I 8. num.'9. affirmat,non obstante

defectu insinuationis , donatarium posse retinerς summam donatam,indigentem c teroqui insinuatione,quousque repetatur a donante,vel ab eius haeredibus ; eo quod lex citata qua tollebatur transsatio dominii quando donatio non fiterit insinuata , usu ε 'nsuetudine ita sit emollit ut non vigeat,nisi fiat ea repetitio rei absque insinuatione donatae:& eo usque res tuta conscientia retineri possit a natario,etiamsa

nisti' infirmabilitatis & reuocabilitat is donationis,non item donante eiusve haeredibus, quos donatarius

148쪽

Vires monitorij ad rectit. 1 Ii

tatius cum suo incommodo docere non tenetur donationem factam repetitione adhibita posse reddi

cassam.

Ex hac doctrina sequitur, si monitorium seratui

ad instantiam haeredum, non modo ut bona occulte absque insinuatione data restituantur,sed etiam nulla facta mentione talis defeehus,ut bona quaecunque ad talem testatorem spectabant restituantur,donatarium cum insinuatio alioqui necessaria defuit, teneri talia bona reddere ; alioqui monitorio in non restituentes lato ligandum esse. Ratio est, quia haec est sufficiens repetitio bonorum donatorum absque insinuatione. Imo cum suppohamus latere quid datum sit contra formam iuris, haeredes non possiani alia ratione repetere bona,sicque infirmare donationem. Quare cum in re abdita pro qua ad Iudicem laicum adire non possunt, interpellent potestatem sacram,quae etiam quoad res abditas potest urgere , donatio plane corruit; deestque in retinente rem sic donatam, idoneus retinendi titulus. Sane si constaret palam, quae summa fuisset donata absque insinuatione, suffecisset ad imfirmationem donationis in conscientia, repetitio donantis eiusve haeredum, absque interpellatione donatarij per Iudicem laicum. Lex enim eam donationem irritam csse iubebat. Vsus autem ita legis rigorem temper auit, ut repetitio donantis eiusve successorum , requireretur ad obligandum in conscientia donatarium ut restituat et nec ea repetitio est arctata ad repetitionem iudiciariam,quq solet scatere incommodis,& protrahi in infinitum, sed quaevis clara donantis repetitio debet sciscere, ut donatarius don tionem prius caducam & infirmam esse omnino rescissam

149쪽

m. Pars L saput IL

cissam non dubitet, teneaturque ad rem sine infinu tione acceptam, restituendam Nemo autem non viis det repetitionem interuentu monitorii factam , saltem ae uiualere simplici repetitioni factae extra iudi- cium a donante eiusve haeredibus.Nam monitorium eum ad instantiam partis sit latum,non modo praesert voluntatem superioris Eeclesiastici mandantis restit tionem, sed etiam voluntatem donantis de recuperanda re sua , iuxta fauorem legis statuentis rem sic donatam esse repetibilem. Nec reseri, quod quia res occulta est,non possit eam signatim & nominatim re poscere Suffcit enim quod repetat eo modo quo potest. re non est par ratio istius donantis ,& illius quem supra dicebamus ignoratione favoris lege eo cessi silere, & rem absque insinuatione donatam non repetere, quam proinde tunc donatarius licite reti net,quia non repetitur. At in euentu de quo agimus, non deest repetitio sufficiens ut est monstratum.

Restondeo 3. quoad ea quae quis habuit ab alio per dispositionem minus solemnem, distinguendum esse de dispositione per testamentu, & de aliis dispo- sitionibus.Nam quamuis aliqui uniuersE pronucient, dispositiones quastuque absque praescriptis a iure so-

. lemnitatibus, inanes esse & dominium non transferre,quod sentiunt Vasqueet Opust.de Testam.c. 3.dub. I. Suarea s .de legibus c. 2 .num. 4. & ferὸ Valent. 2.

a.Tamen verior sententia, agnoscit contractus quiadem minus solennes irritos eue, etiam in foro intemno rat Testamenta quinuis minus solemnia, valeret in foro conscientiae, cum euidenter constat de vere e presia in eis voluntate testatoris, quamuis leges ciuia leS

150쪽

Vires monitoris ad restitui. Ii 3

lo quia non adhibitis solemnitatibus praescriptis prς-

sumunt fraudem , non admittant testamenta minus solemnia ad faciendam fidem de testatoris voluntate. Quod declarauit Innoc.II. cap.qr sicut, dc quia propter. de eleel . Diserteque idem habet Iustinian. l. etsi inutiliter. &l. vlt. C. de fideicomm. necnon Plinius l. 2.epist.ad Annianum,&l. s. epist. ad Calvisum. Ex recentioribus idem bene statuunt Lest l.de Iust.c. i9.

Iust.c. ii. dub. & alii. Quare si quis accepisset bona alicuius, per testamentum quidem minus solemne, sed tamen cum euidentia de voluntate testatoris, &fraudis cuiusuis exclusone, fecisset ea bona vere sua, nec teneretur monitorio lato aduersus eos qui bona testatoris praedicti accepissent. Secus ver3 esset de iis bonis quae ad aliquem venissent per aliam dispositionem minus solemnem. Nam quia quoad eam, iura cassum reddunt actum,nec ex verbis legis, vel aliun- , de, apparet mentem legissatoris fuisse, ut achiis valeat si fraus desuerit, merito existimatur eam dispositionem esse prorsus irritam,etiam in foro interno & dominium non transferre. Ac proinde si feratur monitorium ut bona quae quis a tali habuerit restituantilr,

ligabit quoad bona ab eo per huiusmodi dispositionem iure legitimo cassam accepta. Sunt tamen qui non modo testamenta, sed etiam quosvis contractus& dispositiones, dummodo aperte constet de voluntate contrahentium & disponentium, velint valere in foro intcrno , non obstante solemnitatum iure indictarum pr termissione: eo quod leges ciuiles non abstulerint eis vim quam natura sua habent ad donii iiij H transs alio

SEARCH

MENU NAVIGATION