De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Potest praecipere rei temporalis restitutionem e pro Pterea emptor bonae fidei qui non est in malo statu, non potest per monitorium urgeri ad rem domino reddendam, & pretium quod numerauit amittedum, si possit eam lati reddere, & contractu rescisso pretium suum recuperare. Nec est verum, quod id faciendo , rem in peiori statu collocet. Reponit enim eam in illomet statu quem habebat ante emptione, ad quod duntaxat tenetur. Vt autem cum suo dispendio faciat eam perstare in statu quem habet cum eam

fui reddit, nihil est quod eum astringat. Quod si fur

non compareat, & emptor negotium domini fideliter gesserit, emens rem furtiuam ut domino cum is Comparuerit restitui queat, tunc videtur perspicuum, fas esse emptori rem retinere pro pretio male negato a vero domino , nec monitorium urgere talem emptorem ad iacturam pretii consecuturam rei restitutionem. Ratio est, quia in illo euentu ea rei retentio non est iniusta,cuiusmodi tantum est ea retentio alieni quam Iudex Ecclesiasticus monitorij intorsionc

tentat auertere. Si denique stir quidem compareat, sed emptor non velit cum eo rescindere contractum, Rc pretium suum repetere; vel quantumuis enitatuvad recuperandum suum pretium,cogatur tamen illud amittere ob potentiam vel egestatem latronis ; Midem esset si fur non compareret,nec emptor gessisset se pro utili procuratore domini rem emendo a fure:

Tunc quia emptor ratione rei acceptae tenetur ad eius Testitutionem,etiam cum iactura pretis, fatendum est cum ligari monitorio lato ad finem restitutionis, nec excusari quominus restituat, quod inde consecutura

sit iactura pretii. Ruam si rem bona fide empt*m

aistra

162쪽

Vires monitos ad restitat, iis

distraxisset, & bona fide eodem pretio vendidisset, tunc emptor bonae fidei liber esset obligatione restitutionis, atque adeo non urgeretur monitorio.Ita Petrus a Nauarta l. 3 .de restitui.c. .p. 3 .dub.6. num.III. Sanchez l. r.in decalog. c. 2 .num. .&as. Philiarcus c. i 8.citato,Toletus l. s.instruct .c. I 7.num. 8. Valentia 2.2.d. s. q.6.p. .Molina tra 2.2.d.72 t. num.6.Lessius l.de iustit.c. I 4. n. . & 29. Ex quo videas, quam ve-rὸ vasqueet qui in contraria est sententia I. a. d. I a. num. .dicat, omnes ei subscribere.

An donaturius vel haeres iobtutus data Mede bonis indigna refundendis uetur monitorio ad ea b/na restituenda siti cui iure alioqui essent ob

REspondeo non ligari ante sententiam criminis sui condemnatoriam. Ratio est quia ea donatione vel institutione in haeredem , faehus vere est dominus huiusmodi bonorum, quia nullum est ius quod illum inhabilitet ad comparandum tale domi-i nium in quo ditari a filio spurio,qui n6 potest haeres institui,ut habetur authent.lilaei.C. de natur. lib.Vnde talis filius,ante omnem codemnationem debet haereditatem mala sibi traditam transmittere ad idoneos ac legitimos haeredes. Et proportione seruata, idem est de donatione cum est per leges irrita. At haeres Mdonatarius de quibus agimus, carent praedicta inli bilitates

163쪽

Pars I. Caput It

bilitate,proindinue possunt tuta conscientia retinere sibi bona ad eum modum accepta,ut recte sensit Co

lis, qui obligant haeredem institutum data fide de bonis spurio respundendis,ut ea fisco confestim restituat ante quamcunque condemnationem. Sed sententia cui adhaesimus, tuta est,& satis recepta. Ea vero supposita liquet, talem haeredem vel donatarium cum sit vere dominus bonorum illorum, non ligari monitorio ad ea restituenda. Ligabitur tamen si monitorium feratur post sententiam condemnatoriam; quia tunc tenebitur bona illa cum peccato parta restituere: in pinnam quippe illius mulctabitur merito, ut trassit Baldus I.si quis Prerbier.C de Epist.& cler. Graviter

enim in bonum publicum deliquit, dando fidem in

fraudem eorum quibus talia bona iure obuenissent, di faciendo ut noxius qui legibus priuatus erat facultate transferendi bona in personam indignam, H g. haereditatem no enim dona, inspurium,euadat pinnam lege statutam,possitque bona sua ad spurium d uoluere, quem leges in odium paterni sceleris, volebant beneficij illius expertem esse. Si tamen haeres cum eo artificio institutus,vel donatarius, fidem non dedisset de transfundenda inhabilibus personis hqreditate aut bonis,non posset cus demnari ad ea reddenda , quia deesset crimen fidei contra leges datae: atque ita non ligaretur monitoriod

164쪽

Vires monitorij ad restitui. 1αγ

de iis restituendis quaecunque condemnatio interuenisset, quia tunc condemnatio iniusta foret, nec eum

vere priuaret dominio bonorum sic acquisitorum. Quare liberum ipsi esset, negare quod alienum quicquam retineat. imo ut Couarruvias in Epit. de Matr. p. 2.cap.8. g. s.& Molina disp.illa I 69.conclus. s. affr-mant , quamuis in specie interrogaretur a Iudice an haberet bona talis testatoris aut donatarii, non teneretur absque semiplena probatione praeuia,aut aliquo semiplenae probationi aequivalente, respondere ad mentem Iudicis, quamuis fidem male declisset de bonis illis restindendis personae lcgibus inhabili ad ea

immediase a testatore aut donatore recipienda: quia

interrogaretur ut reus, atque adeo ad poenam irrogandam : reus autem non tenetur ad mentem Iudicis

respondere,nisi interrogetur iuridice,quod non contingit nisi interrogetur praeuia semiplena probatione, aut aliquo ei aequivalente.Si ergo haeredi vel donat rio qui grauiter deliquit, fas est interrogationem non iuridicam eludere , ne mulctetur, & bonis cum culpa comparatis excidat;quidni eundem fauorem praestemus haeredi '& donatario qui nullo modo peccarit, quia fidem transfusionis bonorum contra leges non dedit, si ita respondere necessarium sit, ne male mul-

istetur, & bonis excidat ob praesumptionem datae fidei in fraudem legis Existimo id esse perspicuum. Addo veris,huiusmodi haeredem aut donatarium qui fidem male non dedit, pollia postea pro arbitratu bona sic accepta elargiri personis illis inhabilibus, V. g. spurio. Dabit enim quod suum est, & spurius valide

ab eo poterit accipere, quia id illi non vetatur, Ut recte notauit clarum iuris annis superioribus lumen Hieronymus

165쪽

Hieronymus a Laurentio in decisionibus Auenionensibus decis et .num. 3.Nec obstabit quod fortassis qui donauit vel haeredem instituit, id fecerit ex certa spe quod iste amicus, bona illa sic relicta transmissurus esset ad personam quae a testatore vel donatore accipere;legibus vetabatur Hoc inquam non obstabit licitae & validae transfusioni donorum vel haeredit iis in personas indignas: quia illa spcs non facit quin donatarius aut haeres sic institutus, sua gratis donet personae respectu donatoris vel testatoris inhabili. In his ergo euentibus,monitorium non urgeret ad quicquam restituendum ulli alteri ius habituro in bona praediista si haec dispositio non interuenissetiquia Iudex monitorium c5cedens,non intendit cuipiam eripere quod suum est. At vidimus haereditatem illam &dona,vere este haeredis sic instituti & donatarij.

QUAESITVM XII.

Num uxor es fi , ligentur monitorio indicente rostitutionem rerum mariti vel patris, ad eius inflantiam lato.

REspondeo,si ex verbis,aut aliunde Constet,mentem mariti vel patris ferre, Vt nemo excipiatur, Vere hos quoque ligari tali monitorio, & teneri sub excommunicatione in eo intentata ad restitutionem summae cuius retentio esset lethisera:quae summa,regulariter loquendo,maior esse debet quam cum furtum est ab externis admissum, ut Molina recte not uit

Uiniti

166쪽

Vires monitorij ad restitui. 119

uit tradi. 2.d.686. num. II. At si non constet de mente mariti vel patris ad cuius instantiam monitorium est concessum , coniectare sagaciter oportebit, quid ferat illius intentio. Nam Iudex ferens monitorium, non plures intendit ligare quam pars monitorium poscens intendat.Itaque quia Vt plurimum maritus &pater, nolunt cum coniuge & liberis praesertim non emancipatis, apere quoad hoc eodem rigore quo cum externis, praeitimi tuto potest non esse eius mentem, ut excommunicatio cadat in personas adeo coniunctas quando ut dixi, nihil interuenit unde ingenerari possit de contraria eius mente, iustum iudicium aut saltem dubium. Est in hac re magno iudicio & attenta circunspectione opus , quandoquidem prudentis arbitrio diiudicanda est,ut recte affirmant Soto l. s . de iust.q. 3.artic. i. Toletus l. I.instruct.cap. I .num. . MMolina supra, num. I 2. Cum aulcm prudens arbitrium caeculiuerit,& dubium vere fuerit,qus sit mens partis quς monitorium poposcit, tunc quia constat de Pr cepto dc adiuncta ei excommunicatione,nec con ab eis, censendum est, uxorem dc Ialios ligandos esse monitorio,nisi vel intra praefixum terminum restituant, vel remissionem a patre aut marito obtineant. Hac autem remissione obtcnta, complices quoque furti, vel emptores quicunque rei per uxorem aut liberos male sitoductae, liberantur onere restituendi, nec subiacebunt monitorio etiamsi nihil restituant.Sunt enim accesibria quae sequuntur naturam principalis, ut bene quoad hos ipsos notauit Ro

Corali

167쪽

Ruid si monitorium ob mariti,vel patris bona re -

tuenda, ad creditorum, velam issamitamst latum. Espondeo, si in eo euentu bona mariti vel patris

X quae penes uxorem aut liberos sunt, non possine ab eis absque mortali culpa retineri,ligantur monitorio : sin autem eiusmodi sint ea bona, ut ab uxore aut filiis absque peccato mortali retineri queant,tunc monitorium has personas non ligat, & etiamsi non restia tuant,sunt immunes 1 censura.Hςc resolutio erit perspicua, si ritὸ statuatur, quae sint ea bona quorum re

tentio per personas prςdietas potest vacare labe mortali , siue agatur de creditoribus, siue de fisco bon patris aut mariti sibi deposcentibus.

Si igitur creditores per monitorium urgeant detentores bonorum debitoris ad ea reddenda,censebitur uxor posse absque culpa retinere ea mariti bona quἡ acceperit ad compensandum debitum dotale, vet aliud quod maritus respectu uxoris possit contrahere iuxta leges statuta regionis. Item respe stu. Muxoris & liberorum, talia censentur quaedam prorsus necessaria utensilia, & quaecunque similia aci vitam omnino necessaria quorum asportatio secreta pex uxorem & filios habetur innoxia ; iuxta ea quae tradunt plerique DD.agentes de decoctoribus,& iis qui in tam magno sunt aere alieno,ut nρ sint soluendo; M' quamuis

168쪽

Vires monitorij ad restit. i3i

quauis adhuc nonnulla possideant, tamen iure fortunis omnibus sunt evers. Ipsis enim decoctoribus vitio n5 vertitur, quod aliqua ex suis bonis qualia diximus sibi retineant,quia quoad ea creditores essent i rationabiliter inuiti.Similiterque dimitti potest restitutio per debitorem , si ex restitutione ei immineat

corporis,aut etiam vitae detrimentum,Vt notant Nauarra l. 2 .de restit. c. q. num. o s .& Less.l.de iust.c. II. a num. 86. qui ibid. c. I 6. num. χo. existimat, debitorem pari graui necessitate cum creditore laborantem ratione morbi,famis, nuditatis, non teneri restituere;

siue debitum sit ortum ex furto similive delicto, sue' si ortum ex contractu: dummodo debitor non coniecerit creditorem in eam grauem necessitatem , sed casu aliunde in eam inciderit.Non solum enim in pari extrema necessitate debitoris, squanquam ne hanc quidem excipit Lorca 2. 2. disp. 38.dccharit. num. II.

reiectus ab Agidio ibid. n. iri.) sed etiam in graui,

Videtur melior esse conditio possidentis, qui creditorem suum in parem grauem necessitatem non coniecerit. Haec igitur quae de debitore respectu creditorum traduntur a Doctoribus,annuentibus ut is aliqua sibi bona retineat nec restituat;aeque valent pro VXore & liberis, qui cum debitore censentur una SP eadem persona. Nam idcirco DD.quae de excusatione a restitutione ob grauem aut extremam necessitatem propria asi crunt; extendi similiter volunt ad necesistatem similem uxoris ac liberorum: eo quod tam arista coniunctio quae marito aut patri cum personis illis intcrcedit, essiciat ut iustu tantam necessitatem praeferre possint obligationi restituendi, qua astringuntur crc litoribus, in eo euentu in quo propria ex-

169쪽

I3Σ . Parat. Caput II.

trema aut grauis necessitas a restituendo excusaret. Sicut igitur in tali euentu pater aut maritus debitor, . posset tali filiorum vel uxoris necessitati consilere. non restituendo creditoribus quae eis alioqui debet; ita iidem liberi & uxor, ex patris vel coiugis facultatibus tantundem sibi retinentes in eo articulo necessitatis , non peccabunt: atque adeo non percellentur excommunicatione aduersus non restituentes ad creditorum instantiam vibrata.

Idem proportione seruata statuendum est de bonis mariti aut patris, ab uxore aut filiis post delictum mariti vel patris occultatis in fraudem fisci. Ex quo enim maritus ille aut pater excidit suorum bonorum dominio , factaque est transtatio eius in fiscum, non possunt bona illa ab uxore aut liberis retineri absque graui culpa, & obnoxietate ad censuram contrahendam si in eorum detentores feratur, nisi essent qualia iam circa creditores excepimus.Transtatio autem dominij bonoru hominis noxij ad fiscum, quadoqile fieIpso facto,ita ut adsummu necesse sit interponi sente tia declaratoria criminis: eam enim salte sententiam exigi,mitior sententia fert, quam late confirmat San

latio illa dominii fiat, exigitur sentetia condenatoria. Igitur pro varietate delictorum quibus haec aut illα bonorum confiscatio est adiuncta, de qua varietate pronunciare Iulisperitorum est,) varie quoque in hoc puncto est respondendum; S statuendum an uxor Mfilii occultantes bona mariti aut patris bonis suis ob delictum aliquod excidentis, ligentur monitorio indicente restitutionem eorum patris aut mariti bonorum , quae differant ab iis quorum retentionem hisce personis

170쪽

Vires 1aonitorij ad rectitui

personis circa creditores concessimus. Nomine porro bonorum, veniunt etiam debita. Vnde ut Molina bene aduertit tract.2.de ius .disp. 74i.num. . Si contingadtempore latae sententiae confiscationis,deberi aliquid reo soluendum in futurum, debitor tonetur eam

fisco soluere, non reo qui iure in bona sua excidisse supponitur. Si tamen debitum caderet in aliquidcertum in indiuiduo,idque per ignoratiam inuincibilem debitoris, traderetur reo et iisve haeredibus, nulla superesset obligatio quicquam fisco restituendi; siue ex parte rei acceptae , quae ultra non extat apud debitorem, sine ex parte iniustae acceptionis, quam inuincibilis ignorantia exclusit. Quamuis enim vere non fuisset res illa reo eiusve haeredibus tradenda , tam cirsuae peccato cui supponimus, J tradita est. si are si monitorium edicat omnia rei bona restitui, debitor ad nihil tenebitur, nisi ad curandum quantum commode & absque suo damno poterit, ut it quibus per 'errorem inuincibilem soluit,fisco restituant.Isti vero ligabuntur tali monitorio , & obstringentur ad eam rem fisco reddendam, postquam adhibitae fuerint solemnitates iure praescriptae, ut reus bonorum suorum dominio plane excidat. l

Num do tartas vel emptor,praesertim uirij, i gentur monitorio adfinem res itutionis bonorum sic donatorum vel emptorum ab obaerato. REspondeo l. quoad donatarium vel emptorem

non fiduciarios, aliquando praediistum monito xium eos ligare,aliquando non ligare,prout videlicet

SEARCH

MENU NAVIGATION