De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

334 Pars I. Caput II.

rem quam ab obaerato habuerunt, secere aut non λ-cere suam absque obligatione restittiendi. Et donat rium quidem , omnes fatentur valide & sine restituendi obligatione accipere ab obaerato , dummodo obaeratus maneat aliunde potes ad satisfaciendu creditoribus: si vero ob ratus,dando fiat impotens ad satisfaciendu creditoribus;si quide donatio fiat per quacunque ultimam voluntateminulla est, & donatarius obligatur ad restitutione, ut colligitur ex l. quod aut aequae in fravd.cred.& ex Luli.C.de iure iber.Quia enim per mortem succiditur spes omnis aliquid postea acquirendi quo possit satisfieri creditoribus, merito iura talem acceptionem esse restitutioni obnoxiam voluerunt.Inanis praeterea est donatio quam obaerati impotentia consequitur,cum donatarius, mala fide id est praescius impotentiae inde secueurae, inducit obaeratum ad sibi donandum: dummodo ea induistio sit causeimpotentiae, quod non contingeret, si obaeratus ea esset industria ut facile posset tantundem lucrifacere : vel si iam ante firmiter statuisset non soluere.

Quandiu enim obaeratus eam voluntatem retineret,

donatarius tametsi eum induxisset ad sibi dandum, non esset causa damni obuenientis creditoribus. Si autem absit inductio quae fit causa impotentiae consequentis, vel donatarius bona fide rem ab obaerato acceperit,& ante bonae fidei solutionem ita distraxerit, ut non sit ex ea factus locupletior I tunc donat rius ad nihil tenetur creditoribus,nec acceptio est obnoxia restitutioni. Quinetiam si per inductionem accepit & res apud isum superstes. est,. obaeratus autem mutet milum non soluendi animum qui donandi causa fuerit, necesie est donatarium paratum

172쪽

Vires monitorij ad restit. i3s

semper esse ad rem sic acceptam,a se abdicandam, ne sit causa damni creditorum. Et idem erit, si eensuerit bona obaerati fore vendicanda a creditoribus autoritate publica: sic enim accipiendo, fieret causa damni creditorum, quatenus minus reperient in bonis obar- rati. His vero euentibus seclusis,is quoque qui accepit per inductionem supposita anteriore voluntate Obaerati de non soluendo, acciperet, absque obligatione restituendi. Ita habent Mol.tract. a. de iust. disp. 3 28.

impotentiae in debitore consequentis ad satisfaciendum creditoribus,negat rem absolute suam facere,&obligat ad restitutionem. Verum sententia quam propositimus , est satis probabilis & tuta. Vnde qui ad

eum modum accepisset ab obaerato , non ligaretur monitorio indicente restitui res obaerati. Contrarium

vero est dicendum de eo qui habuit aliquid per donationem ab obaerato cum restituendi obligatione, in euentibus supra recensitis: quia licet non inficiemuttranssatum tunc fuisse dominium rei donatae, nulla ut supponimus) speciali hypotheca vinculatae creditoribus , nec iisdem in pignus datae ; tamen cum siti contracta obligatio ad restitutionem, perinde est ad rem praesentem ut quis rem acceptam,vel quia ipsa in indiuiduo creditoribus obstricta non erat, eius saltem

aestimationem ac valorem exhibere creditoribus t neatur , quia nomine bonorum debitoris veniunx ptiam debita. In praesenti autem negotio, donatarius contraxit debitum restituendi obaerato res suas , Uthabcat unde creditoribus quibus obstringitur possip

173쪽

136 Tars f. Caput II.

ea saltem ex parte satisfacere. Et perinde est, si propter adiuncta & circunstantias , sit obligatio restituendi creditoribus personam & locum obaerati t

nentibus.

Iam vero qui titulo venditionis aliove oneroso, acceperunt res obaerati inde facti impotentis ad satisfaciendum creditoribus, si quidem conscii non fuere consecuturae impotentiae cum contraherent, licite M sine restitutionis obligatione acceperunt res obaerati, iuxta communem sententiam quae huiusinodi contractus cum obaeratis habentur validi.Tradunt eam N

plerosque alios. Si autem qui huiusinodi titulis onerosis acceperunt res sebaerati, stipponantur inter cele- brandum contractum fuisse conscij impotentiae in obaerato consecuturae,iunc Rebellus ibid.num. I 4. Mi.8 q. I s.c 3.eos obligat ad restitutionem. Sed alia sententia quam circa donatarium vidimus esse idoneorum autorum, emptorem malae fidei, vel qui simili ti tuto oneroso res obaerati habuerit conscius impotentiae in eo secuturae, dummodo abfuerit inductio, liberat obligatione ad restitutionem:Estque ea senten-.tia satis probabilis & secutia. Neque enim verum est quod Rebellus opponit ut eu restutioni obnoxium statuat ; nimirum quod emptor malae fidei,& ooop retur peccato obaerati,vltro se impotentem reddentis ad restituendum,& admittat iniuriam erga creditores impediendo debitam illis solutionem. Neutrum inquam, verum est: SKm emptor nullo modo concauset iniustitiam quam obaeratus admittit;nec soluti

ni obstet, sed tantum vertat in suum commodum, culpam

174쪽

Uires monitos ad rectit. i 37

culpam quam obaeratus ex se concepit ac peperit.Generi tamen mala fide & in creditorum fraudem, a socero obaerato dotem accipientis, dispar est ratio, t metsi is titulus ex parte generi, non autem filiae), cst onerosus. Disparitatis causam profert Molina d. 3 3o. infine, de Bonac. disput. I.de restitui.q. 8.p. 2. num. 28. Caeteri igitur quotquot res obaerati sic accipiunt titulo oneroso,non ign9rantes secuturam in eo impotentiam ad soluendum creditoribus, immunes sunt 1 monitorio indicente restitutionem bonorum obaer ii in gratiam creditorum. Respondeo 2. quoad donatarium & emptorem fiduciarios, vere eos ligari monitorio restitutionem bonorum obaerati mandante, per se loquendo : hoc est,nisi ratione infamiae qua idcirco sint respergendi, aliamve extrinsecam ob causam excusentur,Vt notauit Auila 2.p. disp. s .dub. 2. conclus 1 .Per se autem loquedo, fiduciarios istos obligari exhibere res sic acceptas, alioqui incurrere latam in monitorio excommunicationem,rectὸ pronunciat Rebellus 2.p.l. .q.7.n. a 8.& Bonac.adducens alios trach. s. ex varIis p. l .f. s.

num. & Iacobus de Grassis p. I.decis l. 4.c. 8. num. I s. qui profert exemplum nuperum mercatoris, qui cum omnibus creditoribus satisfacere no posset,mille ducatos quos habebat, uxori commisit ea lege, ut si postea sententia excommunicationis vibraretur contra occultatores bonorum ipsius ; ex tunc,siue ex puncto commissorum uxori ducatorum, vellet eos per donationem pertinere ad uxorem: sin minus, saluum semper esset mercatori eorum dominium. Potuisset

autem alia fiduciariae donationis ratio iniri, si summa illa, ita fuisset uxori donata, ut soluto periculo uxor

I s obligasset

175쪽

obligasset se ad eam refundendam marito. Utroilis autem modo peragatur ea fiduciaria commissio, certum est interuenire in ea commissione nequitiam, Macceptionem esse restitutioni obnoxiam: quia bona illa quae quis ad eum modum, vel dono, vel emptione, aliove honesto titulo accipit in cofidentiam, cum scelere obaerati ad quod fiduciarius accipiens cooperatur , transferuntur ad alium : nec raro deest verus donandi aut vendendi animus, ut satis indicat simulatio interposita. Et quanquam metaphysice ac speculative rem spectando,possit interuenire verus animus transferendi dominium, tamen ob utriusque cooperationem ad iniustitiam erga creditores, acceptio iniusta est,& cum obligatione ad restitutionem. Itaque lato monitorio ad finem restitutionis bonorum obaerati, inlicitur obligatio ea exhibendi & f ciendi creditores indemnes.

unus momunum vetere possit ad nem fripturarum. REspondeo urgere, si retentio scripturarum, sal.

tem pomatum de eis restituςndis praeceptum, si peccatum mortale. Suppono,praxim trequentem explorandi penes quem sint scripturae alicui necessi riae adhibito monitoris,non modo posse iustam esse, sed etiam usquequaque licitam, quicquid in contrarium sisnificet soto in A.d. 2.q. .utic.1. casu Vbi

176쪽

res monitorij ad restitui. 139

ait, id nec moris prisci esse,nec rem sorte legitimam, sed humanam auaritiam, bonorum temporestu quasi idolorum cultricem, tales censuras adinvenisse. Hoc Soto vere diceret,si quis per monitorium ad prodendas scripturas urgeretur absque necessitate, aut pro rebus exigui momenti. Si tamen adsint quae gen raliter requiruntur, ut monitorium pro temporali causa feratur, non plus usus ille improbari tanquam illicitus,aut avaritiae tribui potest , quam cum monitorium fertur pro aliarum rerum temporalium restitutione. Et ita omnes,praeter Sotum,sentiunt.

Honestate igitur usus praedicti supposita, dico, si

retentio scripturarum quarum restitutio per monitorium indicitur, contineat mortale peccatum, tunc monitorium urgere, & ligare non edentem eas scri-

pturas. Mortalis autem est retentio scripturae per se loquendo, si quis apud se habeat scripturam alienam, cuius dominium vel usus spectet ad partem quq mo nitorium exorauit. Tunc enim sine dubio monitorium aeque ligat,ac si serretur de alia quapiam re aliena : quia tunc aeque est obligatio Iustitiae ad scripturam ultro exhibendam, ac ad exhibendum quiduis aliud alienum quod penes te sit. Estque haec obligatio anterior praecepto Iudicis, ut notauit Sylvester v. addens, inde sequi obligationem restituendi damna secuta ex ea scripturarum alien rum detentione. Neque dicas, neminem teneri testificari ante praeceptum iudicis, atque aded neque teneri ante Iudicis praeceptum edere scripturas , qua rum editio testificatio quaedam est. Quamuis enim verum sit , scripturam aliqua ex parte conueniret cum testificatione, cui ultro exhibendae nemo ex I

. stitia

177쪽

I o Pars L Caput IL

stitia astringitur: tamen valde etiam discrepant, ut

natimque, quia scriptura cum sit res permanens, est idoneum alieni dominii obiectum, non item testificatio nostra,qua proinde, saltem si absit praeceptum, supersedere possumus absque iniustitia. Scriptura ergo cum stipponatur esse aliena, non potest per se loquendo negari domino absque iniustitia,unde si monitorium praecipiat eam restitui, ligabit possidentem nisi eam restituat. Quin etiam quoad scripturas proprias quas sere ex sola graui obligatione charitatis tenetur quis exhibe re,aeque posset ad id praestandum urgeri per monito rium. Sicut etiam, cum quis per charitatis leges grauiter urgetur ad testificandum, ut si absque periculo& damno suo graue alienum malum sua testificatio-

ne possit avertere:) fas est Praelato,intentata excommunicatione eum urgere ad testificandum. Similiter igitur etiamsi retentio scripturae esset lethisera contri

istam charitatem, quia scriptura tametsi possiden spropria,continet tamen alienum titulum aut ius, potestque sine possidentis incommodo exhiberi,celaretur autem cum graui proximi damno ; nihil vetaret scripturae illius posse rem urgeri per monitorium in eam prodendam, quia tunc eius retentio esset mortalis contra charitatem. Et quoad has possidentis proprias scripturas,maxime valet quod aiebam moniatorium de scripturis prodendis ligare, si earum suppressio saltem post interpositum de eis prodendis

Praeceptum, sit mortalis. Ratio est, quia interdum censura adiungitur praecepto de re quae ex se libere fieri aut omitti in iις noxa poterat:Non enim cςn sura

178쪽

Vires monitoris ad rectit. I r

sura semper sertur ad anterioris culpae emundationem, vel ad roborandam obligationem naturalem ad

praestandum aliquid;sed potest etiam imponi nouum

praeceptum ex quo peculiaris & noua obligatio exurgat, cui explendae excommunicatio compellens recte adiungatur,ut bene asserit Gutierres i. I. qq. Can. c. . a num. I.& SuareZ t. s. 3. p.d.2Ο.LI.Sicut saepe aliquis nisi vocetur non tenebitur testificari, ad quod tamen obligari poterit praecepto & aduocatione per Iudicem. Si igitur in aliquo euentu,patefactio pro-

es priarum scripturarum ad alterius leuamen, non esset ex se mortalis, & tamen mandaretur a Suporiore, eo quod ea via appareret commoda ad indemnitatem tertii, aliudve bonum consequendum ; praeceptum autem sic latum muniretur excommunicatione lata in talium scripturarum occultatores, excommunic

tio per ste loquendo ligaret,ut cum multis tradit Auila 2.p.c. s.disp. dub. I.conclus. 3. quia ea petitio striapturarum, est quasi quaedam vocatio ad testificandum : quemadmodum Diptura est mutum testim nium D re quam exaratam continet: unde in iure, scriptura venit appellatione testium,ut liquet ex cap. pcruenit de test. cogen. VPorro & quoad alienas scripturas, & quoad proprias, cu ex charitate vel vi prycepti positivi monitorio conserti prodendet sunt;aiebam obligationem eas prodendi exurgere per se loquendo ; quia per accident potest contingere,ut omnis illa obligatio elid

tur,& monitorium non liget. v. g. tantum potest esse periculum dispendii famae,aut bonorum, vel etiavitae quod alicui imminet ex redditione scripturarum alienarum, ut non teneatur cas reddere, quod recte in cenait

179쪽

censuit Toletus l. r. instruch. c.' .ri. . Sayrus in curil. L2.c.2Ο.num. 32. & cum aliis Auila 2.p.c. s. disp. . dub. I .Et ratio suffragatur. Neque enim semper adigimur cum nostro graui damno eiusve periculo,reddere quod suum est domino non aeque grauando ex retentionet quod aeque valet circa scripturas,ac circa

res alias. Ac proinde si posito eo graui incommodo

nostro,iuberemur intentata excommunicatione reddere alteri suas scripturas, monitorium non ligaret. Hoc autem multo magis valebit,si scripturae sint propriae,& non agatur de bono communi,sed tantum de incommodo tertii qui sit priuata persona.Sicut enim in eo euentu,mandatum Iudicis saecularis impositum personae manifestae accertae, eam non obligaret ad tantum damnum suarum scripturarum exhibitione sibi creandum: Ita Iudex Ecclesiasticus, qui generali praecepto monitoriis conserto, non plus potest circa Personas oecultas, quim Iudex secularis speciali praecepto circa manise , non potest per monitorium olingate in eo euentu ad exhibendas tales scripturas, ut fert communis sententia recte constituta a Suareae

Praetermisi vulgarem nec paucis probatam distin -ctionem, scripturarum publicarum &priuatarum. . Sunt enim qui scriptura publicas, quae scilicet continent acta causae in iudicio, ut interrogationes,responsiones,& alia huiusmodi in iudicio facta,manifestandas a reo statuunt vi monitorii de scripturis edendis' 'lati;non item proprias, quae solum pertinent adiura rei', denumerantur in eius bonis, tametsi in illis scriptulis aliqua habeantur quae actori faueant,& faciant pro iure illius. Ita Sayrus in claui l. II. c. 2O. num. 3o.

180쪽

Vises monitori' ad restit. 34 3

Ego tamen, siue per se, siue per accidens ut supra dictum est, rem spectemus; eodem modo de viri itescripturis pronuncio:& utrasque exhiberi aut patefi

ri debere statuo , si nihil sit quod excuset a graui eas

prodendi obligatione quam monitorium infert, supponitve. Aut certe utrasque retineri posse & non prodi, si is penes quem latent, aut ubi sint, cognouit, rauiter sibi earum patefactione incommodandum non dubitet. Is tamen qui scripturas alienas per fraudem obtinuit, & idcirco tantum eas supprimit ne ingens 'damnum subeat, postea depulso periculo iuxta Auilam 2.p.c. s .disp. .dub. I .vel potius cum primum potest, tenetur arbitrio boni viri resarcire creditoribus damna per scripturarunt illarum suppressionem consecuta; quandoquidem damnorum illorum causa fuit, captando commodum suum & indemnitatem ab ingruenti malo. Concludo igitur, tunc tantum esse obligationem exhibendi vel prodendi quascunque scripturas, cum earum suppressio aut retentio erit mortalis. Qualis non erit, cum magnum damnum mihi imminebit, quod merito praeberri debeat incommodo alterius, consecuturo suppressionem scripturae a me Distam: vel certe cum Iudex Ecclesiasticus, absque alia causa volet me adigere ad proserenda mea instrumenta in fauorem terti j qui mihi aduersetur. Ei quippe praecepto, sine noxa & impune non obtemperari, late tradunt Panorm. Decius,& alij ad cap.r. de probat. Ne-ccile praeterea est, ut quis monitorio de prodendis

scripturis veredigetur , posse ab eo prodi scripturas

SEARCH

MENU NAVIGATION