장음표시 사용
191쪽
legitimo praecepto potestatis Ecclesiasticae .Haec enim pro eo studio quo commune bonum curat , potest pensatis attente circunstantiis iubere,ut conscij reue-lent aliquid quod spectata sola rei natura & oriunda inde obligatione tacere potu i ssent. V. g. quia longe incommodius poterit alia ratione haberi veritas, quamuis posset aliis praeterea modis ad eius cubilia perueniri. In quo euentu obligatio reuelandi, similis est ei qua interdum testis ex solo ludieis praecepto a l. testificandum obligatur, quamuis semoto praecepto non obligaretur. Intelligetur porro superior, nouam& ex natura rei non praeiacentem obligationem in- ,
ducere, si in verbis edicti reuelationem mandantis, nulla fiat mentio peccati iam admissi per eos quos Iudex praecepto suo urget ad reuelandum. Ut si non dicat se agere contra eos qui absque timore Dei MContra conicientiam celant aliquia,sed absolute praecipiat rei alicuius detectionem. Sic igitur res habet generatim loquendo,quoad eos qui monitorio ad finem reuelationis ligantur,nisi excusentur interuentu licuius e variis ab eo praecepto excusationibus, qua postea persequemur. Respondeo 1.Generatim loquendo omnem illum essι liberum a monitorio reuelationem mandante, qui ira n peccat mortaliter non reuelando. Excommum nicatio enim vel supponit peccatum mortale ex na- etura rei contrahenctum per conscios si veritatem te, gant vel supponit peccatum mortale prius natura contrahendum per inobedientiam qua quis aduersis iςgitimum praeceptum reuelationem indicens obd rescit,& parere recusat. Prius namque natura est, im uin ri Paci peccato per eam inobedientiam, quaesin
192쪽
in eius poenam petcelli censura. Quisquis ergo idoneam aliquam ob causam, absque peccato mortali silet de re, cuius reuelatio per monitorium indicitur, immunis est a monitorio & conserta ei censura,quia sublato mortali peccato euertitur totum excommunicationis maioris fundamentum. Et idcirco ut bene vidit Naidus v. reuelare, num. I. consulto in monitoriis ad finem reuelationis, apponi solent illae particulae, malitιose temereque occultantes, ut significetur om nes eos qui sine peccato mortali silent,non irretiri excommunicatione. Tales causas mortale peccatum praecludentes , atque adeo a reuelando excusantes,
plurimas proferemus & excutiemus inferius. Omnem porro qui a reuelando excusatur, posse si Vrgeatur de pandendo arcano cuius est conscius,non modo silere , sed etiam negare se tale aliquid scire, subintelligendo,ut teneatur manifestare , & cum ea- . . dein subintellectione posse negationem suam tur
mento firmare, asserunt Sayrus in Claui l. I 2. cap. I . num. 3 . & BonM.trach. 6. ex variis p. I. g. a. num. F. cum Paludano,Henrico Gandauensi, Adriano,Mai re,Nauarro,Corduba,Salonio, Aragonio, Pctro a Nauarra, Molina, Lessio, Bannesio, Valentia, Vasquesio, quorum loca signant.Nos idipsum prolatis autoribus multo pluribus,mlongo rationum & omnis generis probationum apparatu firmauimus , in opere deos quivocatione & mentalibus restrictionibus.contri Barnesium Anglum.
193쪽
Num culpam prases occultam re isem, lignur monitorio ad reuelandum. REspondeo l. si culpae prorsus occultae manifestatio quaeratur a Iudice ad infligendam poenam &grauandum criminosum,tunc conscio regulariter Mut plurimum non ligari monitorio reuelationem mandante. Dicitur enim culpa prorsus occulta per comparationem ad eius autorem, cum aliquis ita eam restiuit, ut tamen nec de illa habeatur contra autorem semiplena probatio , nec publicus rumor aut infamia vel indicia manifesta praecesserint. Talem autem culpam qui evulgare conscios iusserit, iniuste agit, regulariter loquendo & ut plurimum;quia iniuste accersit autori infamiam.Nam ordo iuris in nat rae iure sundatus , fert ut nemo iubeatur prodere nisi de crimine infamatum, vel quem semiplena probatio aut urgentia indicia grauent,quod hic non contingit: ae proinde qui mandat peccatum prorsus occultum detegi,iniuste praecipit regulariter loquendo. Praecepto autem iniusto,no paretur impune.Itaque etiamsi tali praecepto per monitorium lato quis non revelet, nullam incurret grauem culpam ; atque adeo ab excommunicatione quς necessario grauem culpam sup
194쪽
recte insuper repellit sententiam quam tribuit Sylvestro v .corredito, quod si Pr latus mandet sub poena excommunicationis reuelare crimen secretum,etsi conscii non peccent silendo,ob iniustitiam praecepti', tamen nisi revelent incurrant excommunicationem quoad poenam. Hoc facile repellit Sayrus, ex eo quod sententia excommunicationis adiuncta praecepto,non faciat praeceptum iustum quod ex se iniustum erat. Quare crimen prorsiis Occultum, sicut secluso monitorio & adiuncta ei excommunic tione non esset 'periendum, ita neque posito moniatorio dc censura.Caeterum longe alia est mens Sylu
stri, qui aperte agit de praecepto, iniusto quidem ex parte praecipientis,tamen siibstantialiter iusto & valido: quod genus praecepti & adiunctae ei censurae,non minus ligat, quam si sententia ex parte Iudicis usquequaque nitens & iusta esset. Inde ergo impugnanda est Sylvestri sententia, quod praeceptum de pandendo peccato prorsus occulto, sit sitostantialiter iniustum Scinualidum, regulariter loquendo dc ut plu
Semper dico, regulariter loquendo ac vi pluri mum,neminem ligari monitorio ad detegendum crimen prorsus occultum cuius sit conscius ; quia sunt quaedam peccata cum tanto communε boni periculo coniuncta,ut tametsi prorsus occulta sint,debeant tamen a consciis detegi sub graui culpa. Quod de haeresi in regionibus puris,fert probabilior sententia.Est
enim haeresis tantum malum, ut omni ratione prospi- .ciendum sit, ne serpat in animarum certum exitium.
Igitur quisquis nouit aliquem haeresi sordentem tametsi occultissimum, tenetur culpam eius dctegere, i
195쪽
ut aperiatur via inquisitioni instituendae a Iudice prospiciente saluti publicae: poteritque hinc non parum fraenari Magistrorum auribus prurientium sollicitudo
in disseminationem erroris. Nam ubi compererint quemcunque conscium teneri prodere huiusmodi culpam tametsi prorsus occultam, fient meticulosiores,& cunctantius ac trepidius aggredientur machinationem maleficii.Ita quoad haeresim tametsi occultissimam ex obligatione detegendam, statuunt Suareet disp. 2o.de fide, L .num . . Sanctaretius trach. de
haeresi c. 9. num. 2. Auila 2. p.c. s.disp. .dub. . Diana trach.de denunc. resolui. . Bonac.traeh.6. ex variis p. 12.num. a. qui idipsum valere vult quantumuis haer
sis sit in persona coniunctissima,vel quantumuis tantum crimen fuerit nobis sub secreto commisitim, de quibus adiunctis postea pronunciabimus. Porro quod de haeresi dictum est aex eodem proportionaliter fundamento , de quibusvis culpis in graue damnum publicum vergetibus est assicinandum. Quinetiam Sayrus in Claui lib. I 2. c. io.num. 8. affirmat quodcuque
peccatum notabilitec laedens tertiam personam, si sit in fieri seu aliquo modo pendens in futurum, detegendum esse a conscio, etiamsi unicus sit ; ut damno. proximi prospiciatur, nec immunem sore ab excommunicatione ad id intentata, si non detexerit. Si tamen crimen occultum sit prorsus transactum , tunc quantumuis fuerit contra publicum bonum,Sancheae l. γ.opust. c. s .dub. s. negat illud esse detegendum, atque adeb iuxta eum,conscius immunis erit a monitorio ad id lato, etiamsi sileat. Videtur tamen posse hic quoque circa dclicta occulta habere locum quod V
196쪽
lo 2o.num .9.censuerunt de manifesto delicto occuuti autoris prorsus transacto. Censent enim nihilomi- autorem esse detegendum, ne gliscat per impuni talem talium scelerum copia, cum magno Reipublicae damno. Hoc quippe incommodum, cui avertendo hi autores volunt occultum autorem delicti manifesti tametsi iam plane transacti manifestari,non minus urget pro detectione peccatorum occultorum iam
transactorum, si sit verisimile periculum ne per huius singularis delicti, quippe erorsus occulti, impunit tem,malum gliscat,& alia similia patrentur in dies.Eo tamen rerum statu qui infrequentissimus est, sepotato, verissimum est quod Sanchez tradit de delicto prorsus occulto plane transacto. Est tamen id longe certius de atrocibus peccatis adhuc pendentibus in futurum , in graue tertii, vel etiam publicum damnum. Tunc enim tametsi sint prorsus occulta & non nisi ab uno deprehensa, sunt ab eo detegenda, lato ad
finem reuelationis monitorio, ut diximus. Neque vero quia tantum diximus , culpam prorsus occultam esse detegendam, intelligimus hoc de culpa in abstracto seu seorsim ab autore occulto. Ea namque letectio esset fere inutilis ad prospiciendum communi bono , dc scopum mandatae reuelationis: sed intelligimus , & culpam & eius autorem quantumuis occultum detegi oportere , quamuis ad eum modum hic locuti simus, quia directὸ quaerimus de rerum occultarum deteistione, inferius quaesituri directe de patefactione autoris occulti, cum crimen est
Respondeo χ. si non agatur de criminis punitione, sed de reparando damno lterius & excludendo nC-
197쪽
xii peccato; V.g.de restitutione rei furtiuae tune quan-
do debitor non excusatur a restitutione,nec admonitus inducit in animum reducere omnia ad aequalit tem, tenentur qui conscii sunt detegere quod norunt,tametsi occultum sit;& nisi detegant, incurrent in censuram monitorio intentatam. Negat hoc Fumus v. Infuisitio, num. 8. conclus. s. eo quod tametsi qui conscis sunt, teneantur ex charitate rem aperire,
tamen non possint ad id obligari vi monitorii, quia
nesciunt iuridice,ut excommunicans intenderet. Sed melius Corduba in summa q. H I .Iub sinem, Soto de socreto membro 2.q.6.& Sanchez l.6.opusc.c. 2.dub. 24. num. ς. affirmant: quia tametsi quando Iudex ex
ossicio procedit ad inquirendum de plectendum delicta, regulariter verum sit occulta peccata est e retiacenda , donec suppetant contra reum indicia, vel se miplena probatio, aut infamia; dc tunc qui re lant,
dici possint efferre quae sciunt iuridice , id est dequibus possunt interrogari iuridice; Tamen ea scientia reuelantium, non est necessaria cum tantum agitur de praecludendo peccato , v. g. de reparando damno iniusto creditoris. Quare in eo euentu aperienda est culpa quantumuis occulta,eo meliori modo quo aperitiri poterit: id est non ut Iudici ultori, sed ut patri restitutionemeturaturo,& peccati prorogationem prae- clusuro.Idipsum aeque de omnibus delictis,tametsi in
damnum tertii non vergentibus affrmat Auila 2. p. c. .disp. .dub. 1.eoncl. 2.sane si ipsemet reus,cumduntaxat agitur de auertendo eius peccato absque punitione vel gravamine, tenetur occultum suum peccatum non celare da quo infra q. Io.quanto magis idem tenebitur praestare alius
198쪽
Lesene monitorium si ea reuetire mandet quae probare non possumta .REspondeo, si quaeratur de reuelatione qua conscius vocatus praecedente accusatione vel de- nunciatione testificetur, monitorium ligare ad reuelandum etiam quae probare non poterit: si vero quaeratur de reuelatione denunciante, raro monitorium
ligare ad sic reuelandum, nisi quae conscius probare possit. Quod,etiam ea quae probari a me non possiant, reuelare,hoc est de iis testificari debeam,si monitorium ad finem reuelationis feratur, & sermo sit de simplici reuelatione & non de denunciatione siue delatione,
affirmat Nauar. cons. 2. de testibus cogendis,& multi. apud Sanctaretium trach.de haeresi cap.9.num. I 3. Mapud Bonacinam trach. γ. ex VaritS,p. I. g.Α.num. S. Et ratio est,quia cum denunciatio iam praecessit,tantum que quaeruntur testes, & in eam rem fertur monitorium; is qui rem nouit tametsi est homo singularis, perinde se habet ac testis qui interrogatur iuridice, quem teneri respondere, concors est Doctorum sen- tentia.' Praeterea rationes omnes quibus regulariter nemo conscius astringitur denunciare quae probare non potest,cessant pro reuelatione subiuncta accusationi, siue pro testificatione, ut mox patebit rationes
illas adducendo, ac proinde nihil est quod excuset
199쪽
conscium,a iusto piscepto reuelandi ad modum prς- dictum, quae probare non potest. Neque vero id ab eo quaeritur,ut perspicuum est ex discrimine inter testem & accusatorem, cui soli incumbit probatio, ut
norum est ex tractatione de Iudiciis. iam quod si nec accusatio nec denunciatio praecesserit , nemo teneatur denunciare quod probare non potest, habetur ex cap. 1μaliter 2 quando.Ide accusat.& ex. Sacerdos,de poenitentia distri. ubi latctin hanc rem Nauarrus: suffraganturque plurimi Iuris- periti quos profert Neui Zan .l. . sylva nupt. an. 4s. ite que Ripa tract. de peste , . vltimo a num. Ia . Non habuit autem satis perspectam Neuietani & cit torum ab eo Doctorum mentem Ludou.Vitalis tract. de reis & testibus per monitor. cogendis num. Icum ridiculum esse dixit,asserere teneri tantum conscios reuelare quq norunt,si ea probare possint 't prς- dicti DD. affirmarunt. Hi namque D D. hoc intelligunt de delatoribus, quos ipsemet Vitalis ultro daenon teneri denuciare nisi probare possint:.Non agunt autem depresse dictis testibus,quos Vitalis recte negat excusari a testificando , etiamsi probare non possint. At hoc DD.illi a quibus se dissidere putat,nequo quam inficiantur: sed tantum dicunt, delatorem vel denunciatorem qui primus orditur telam iudicij,non teneri, etiamsi latum sit monitorium ad finem reuelationismon teneri inquam sic reuelare,id est denunciare vel deferre quae probare non potest. Tradunt idipsum e Theologis , Summistis plerique,quos ad- ducunt Auita 1. p.cap. F.disp.4. dub. 3 conclus. 3.& 4.
6 ex variis p. I., 4. num.Α- Ratio sententiae propositae
200쪽
est, quia crimen quod probari non potest, perinde se habet ac si ignoraretur; nihilque procliuius est, quam ut calumniator habeatur qui ea alicui impegerit quae
probare non possit. Lessius l.de Iust . c. 29. num. II tavrget infamiam gratis innoxio creandam a tali de nunciatore. Ncque enim talis denunciatio , desectu
probationum , praestabit subsidium in iudicio, parti
quae monitorium popOlcit. mare plane gratis aspergetur infamia, is qui nulla anterius flagrabat infamia,& inuretur ei nota de qua puniri non poteririquo tamen spectat uniuersum iudicium. Unde cum iudicii peruersione & violatione iuris , feret denunciatio in eo euentu. Nec refert quod delictum forte sit in fieri,& in damnum tertij priuati. Nihilominus enim ut ex Soto notat Auila loco allegato , nec tCneor nec possum iudicialiter denunciare delictum huiusmodi, si illud probare non possum.
Obseruat proinde Gutierres i. I.Canon.qq. cap. II. num. 22. dc passim DD. citati, quando praecipitur in monitorio, ut qui tale delictum norunt, illud denun- cient, praeceptum ess e accipiendum de iis duntaxat
qui ita sunt conscii ut probare podant , saltem per
unum testem integrum ac omni exceptione maiorem, aut per scripturas, Vel per indicia urgentia aut infamiam. Is enim qui monitorium tulit,haud dubie intendit rationabiliter agere quod non faceret, si regulariter obligare vellet ad pandenda quae probare non . potero Vbi denunciauero. Mare si solus viderim furem aliqua uibducentem , non teneor vi monitorii denunciare quod vidi ; denunciare inquam, non testificari, nam ad hoc vocatus, tenerer ut praemisi: quia praeceptum de denunciando, no est ut me illaqueem, L a deferen S