De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

164 IJ

deferens quae nullo modo probare potero: atque adeain tali euentu non obligat. Quod si Iudex praeciperet. ut quilibet conscius siue probare queat siue nequeat, denunciet delictum quod nouit, audiendus non esset regulariter loquendo,quia tale edictum, ut Neviκ nus bene notauit,continerae errorem intolerabilem. Aiebam vero hanc doctrinam de iis non denuntiandis quae quis probare nequeat , etiamsi seraturcam in rem monitorium , Valere tantum regulariter loquendi , in raro autem aliquo euentu posse vi monitorii iniici obligationem denunciandi , etiam quae probari 1 conscio denunciante nequeant. Eius modi in primis est, eueratus quo agatur de matrimonii impedimentis. Vnus quippe testis,potest disturbare totum illud negotium, ex cap. praeterea. de sponsai. Itaque quisquis impedimenti conscius Herit, lato iueam rem monitorio,quamuis impedimentum probare nequeat, tenebitur ad eius detectionem:quod latdeon firmat Gutierres i. I.M Canon. cap. I l .a num. 28. Idem tradit cum aliis Bonacina trach. s. ex variis p. I. g. . extenditque etiam ad quidlibet vergens in graue communitatis detrimentum. Quod ita approbauit Diana trach. de denunc. resolui. I. ut omnia crimina

ad tribunal S. Ossicii pertinentia, quamuis probari ,

conscio nequeant,denunciari tamen velit lato in eam rem monitorio.Quam sententiam viginti neoterico irum Doctorum autoritate communit, ac etiam ratio, ne.Nam hodie ex usu recepto denuncians non astriniagitur denunciationem suam probare, unde non gra- 'uabitur ipse denunciando,etiamsi probare non possit. Ex alia vero parte,denunciatio tametsi simplex & expers probationum, lassicit ad inquirendum. Vnde hoc

202쪽

Vires monitorij ad reuel. i

boc saltem emolumentum ex ea extabit, quod ςxci tabitur Iudicis diligentia ad inquirendum, facileque continget per inquisitionem sic institutam perueniri ad cubilia i celeris, illudque auerti eiusve prorogationem. Contraria tamen 1ententia non denituitur suis patronis. Duodecim profert idem Diana,M addendus iisdem est Fagundes trach. a. de praecep.Ecclesi.6. c. . num. 3I. nisii quod pro sola haeresi formali in altςram sententiam abit , volens eam a conscio den clari. quantumuis probationes non suppetant. Tandem si non ageretur de denunciatione iudiciali , sed de e quae facienda esset ut patri, idque ferat monitorium, non dubito quin conscius quamuis probare nequeat, rem patefacere teneatur vi monitorij: ita ut non tam tum benὰ faciat denunciando,quod admittit Auila a. p.c. f.disp. .dub. .conclus. s. sed etiam quod ille non recte negat, ad id teneatur :& celans quod nouit, in scurrat monitorii censuram. Argumentum vero huius autoris quod scilicet monitorium non obliget nisi ad iudicialiter r euelandum,ad quod conscius defect probationum in hoc euiatu hon tenetur; in est illud-m ct argumentum quod quaesito praesedenti ex Fumo prolatum fuit, atque contritima, ψα

Sintne vi monitori, reuelanda qua seristscretis concredita.

REspondeo i .monitorium non posse obligare ad ea secreta reuelanda quorum detectio esset con-

203쪽

. 166 I. III.

traius diuinum. Nimirum iure diuino arcanum in sacramento poenitentiae comissum, reuelari non potest aliter quam de explicatissima & liberrima poenitentis facultate. Q hiare apud omnes Catholicos extra omne

dubium est, firmitatem sigilli quo arcanum illud fuit a Christo obsignatum , esse omni ratione irreserabilem, quocunque iubente & quidlibet intentante ; ne ipso quidem Summo Pontifice excepto , cui si tale quid vel simpliciter vel sub quantovis anathemate

praeciperet,parendum non esset, ut bene dixit Nauar- rus ad cap. Sacerdos poenit .dist. , .num. I 66. & excommunicationem idcirco intortam, habendam esse nec lectui tanquam brutum fulmen , tradit D. Thomas in Ad. 2I. q. .art. I. quaestiunc. I. ad 2. Nimirum

Pontifex nihil potest contra Christi institutionem qua sacramentalis consessio , munimento sigilli quacunque ex causa inuiolabilis, est firmata, quod h1e, supponendum est ex tractatione de sigillo & innumeris quos in eam rem proferunt qui hoc argumentum ex instituto versarunt, nominatim Onuphrius, Mauderus , & Carrocius , & per occasionem Deirio Mag.cap. I .c2. Absurdissime vero quidam Canonum DK aliter censuerunt quoad haeresim peccatoris obdurati, quod reiicit Simanc. in Cathol. instit. tit. 42.

num. I . Alii Iurisperiti apud Neuietanum L 3. sylvae

nupt.num.AS .non minus absurde censuerunt, Sacerdotem in negotio matrimonij,cogi per censuram posse ad laxandum huius arcani sigillum. Universaliter vero additio ad decisionem 3-tomi secundi Francisci Marci, prolata Glossa& Panormitano,asserit Sacerdotem vi monitorii adigi ad reuelandam Episcopo,poenitentis confessionem, clam tamen & secretia.

204쪽

Uires monitorij ad reuel. 16

Sed haec omnia, ut Theologos nunc praetermittam, explodunt quam meritissimo ex ipsiis Iurisperitis bene multi, ac nominatim Angelus, Felinus, Albericus,&alij a Neuietano prolati loco annotato. Itemque Nauar.ad coisacerdos, de poenit. dist. 6. num. 144. & GutierreS l. i .qq. Canon .c. t l. num. so. de quorum sententia, etiam si Papa iubeat, cxcommunicatione etiam intentata, non modo Sacerdos non potest secretum

sacramentale aperire, sed ne laicus quidem qui adhibitus sit peragendae Confessionis interpres, ut bene

ait Alciat. ad c .omnis utriusilue sexm, de poenit. & remiss n. 6. dc Ludovic. Vitalis tract.de reis & testibus num I i. Et idem est de laico qui se Sacerdotem finxerit vel quomodolibet aliter mediate aut immediate aliter tamen quam per schedulam peccata in confessione exponenda in subsidium memoriae poenitentis continentem) ad confestionis sacramentalis secretum peruaserit. Quod si testificari ex ea notitia quis velit, planu invalidum habendum esse eius testimonium, assirmat Felinus in c. i .de except.& Tyndarus dialog de testibus: prorsusque ita decere, fatetur Ripa tracti de peste,*. vltimo,num. io s. que nihil monitoriis reuelationem indicentibus,& arcano confessionis sa cramentalis, nisi si poenitens Confessarium velit aut Etiam roget reuelare. Quod enim ne sic quidem posse

reuelare, tradit ex Scoto, Alenii, ac Bonaventura, Felinus ad cap. Matthae ur, de simonia,& Monchada ad Crotum de testibus, p. s.num. i8. reiiciendum cst, VLpatet ex fine sigilli. Hic propter simplices,& vulgarem multorum deceptionem aduertendum est, arctissimam sigilli propositi firmitatem ne moni orij quidem interpolitio-

205쪽

168 Tars L Caput III

ne laxabilem, non competere nisi consessioni vectsacrametati,aut expositioni peccati factae animo conficiendi sacramentum. Non dico,animo consequendi absolutionem peccati quod exponitur. Saepe enim poenitens satis agnoscit se esse ad absolutionem indis positum, & tamen intendit se accusare coram Iudice constituto a Christo Domino ; Vt eius opera vel ab- . soluatur,si contingat illuce te diuino radio mutata in melius mente concipi dispositionem debitam, veli uetur ad bonam illam mentem concipiendam:aut ut praecepto confessiopis satisfaciat,vel ut se in foro ania mae reum sistat quantum potuerit, non obstante indispositione sua ad absolutionem, sibi comperta.Οmnis enim huiusmodi expositio peccati,est inchoatiue& reductitie sacramentalis, ac proinde sigillo huius sacrameti obsignarur, ut rectὸ post Caietanum & Si-

tamen peccatorum expositiones ad Sacramentum conficiendum nullo modo ordinatae, etiamsi Sace doti fierent , non ingenerant arctum illud arcanum,

ne monitorii quidem interpositione laxabile. V. g. si quis facinorosus animo seducendi Confessarium, eumque ad maleficii societatem secure pertrahendi, exponeret illi peccata praetendens maleficio laruam . illam sacrameatalis confessionis, hancque fuisse facinorosi illius mentem, indubitatum & euidens fieret.

non esset ei seruandum secretum, si monitorium ad finem reuelationis serretur ut recte tradunt Innoc. oc Abbas passimque caeteri ad cap. poenit. dc

remist. necnon Nauar. ad cap. inter verba.conclusi s.coroll. s8.num. Et idem esset statuendum,de eo quem constaret non alia mente stitisse se Consessa .ri a

206쪽

Vires monitorij ad reuel. 169

rio,quem facinoris sui aliunde conscium sciret, quam ne ab eo posset denunciari. Nam talis,non modo cxaliunde parta notitia, sed ex illa ipsa quam per illud

confessionis inane simulachrum praebuisset,detegendus esset lato in eam rem monitorio,vel etiam absque eo, si praeclusio peccati aut damni ita posceret, Vt notat Vas'. 3 .p.q.9 3. artic.A. dub. 7. S ed & cum aliquis, pro frequenti multorum usu,vel sacerdoti extra consessionem & absque animo subiiciendi quicquam clavibus,vel laico arcanum aliquod aperit, addita protestatione quod velit id ab eo accipi sub sitsillo Confessionis ; denunciandus nihilominus ad id monitorium feratur, nec aliud sit quod obstet,praeter protestationem praedictam. Neque enim vere ibi interuenit sigillum Confessionis,quod soli confessioni sacrametati annexum est. Et ita Monchada ad Crotum de testibus p. s. num. r9.-cum quamplurimis Sanchez l. 3.de Matrim.disp. I 3.num.7. Miror autem quid in mentem venerit Naido in summa v. reuelare, num. Vt diceret, quamuis non interueniat sigillum confessionis in ea commissione arcani cum protestatione praedicta, tamen perinde hominem archari ad celandam rem sic commissam, ac si in Confessione sacramentali fuisset concredita. Hoc nullo modo verum est.Infinities enim arctius est vinculum secreti sacramentalis,quam hoc secretum: ut ex eo patet,quod secretum istud mere naturale potest ex causa reserari, ut postea dicam: at sigillum sacramentale,cst prorsus& omnimodis intemerabile, quaecunque tandem necessitas ob tendatur,& quamuis ad id excommunicatio intentetur, ut praeter superius adductos tradunt

207쪽

i o Pars L Caput III.

sanae.

Respondeo a. monitorium non obligare ad ea arcana reuelanda quorum detechio esset contra ius naturae, nisi s1 aliquando ius naturae non obliget ad secreti sic commissi obseruationem. Explico.Esset contra ius naturale per se loquendo, detectio secreti bona fide commissi alicui, ut ex officio , vel pro peritia quam habet,iuuet eum qui commisit secretum. Vnde qui secreto de re quapiam consultus est; itemque Αduocatus & Procurator,quibuscum cliens ad iuriustorum tutelam negotia sua communicat ; Obstetrices quoque clam accersitae ad leuandam praegnantem quam latere oporteat , Chirurgus item aut Medicus quibus morbus patefactus est, quem celari interest aegrorum;Omnes inquam hi ac similes, ni velint grauis peccati labem contrahere, tenentur secreta habere quae ad eum modum acceperint; etiamsi infamia de eis,aut semiplena probatio praecessisset ; & quan tumuis monitorium ad finem reuelationis latum esset. Docent quod dixi Nauar ad c. inter verba cUcl. O .coroll. 66. a num. UI. Auila 2.p.c. S.disp. s.du . 1 Barbosa de potest. Episc.alleg. 96.n.63. Sc seqq. Sanchez l. s.consil.c. a.dub. χo. num. 8. Tullius Crispoiatius de casibus militar.in 13. Nominatimque tenendum esse arcanum quamuis infamia vel semiplena probatio praecedat, superiorque rem detegi mandet, tradunt Sayrus in Claui l. i 2.c. I .num. 29. Less. l. de

praecipere non posse , ut huiusinodi arcana detegari

tura

208쪽

Vires monitorij ad reuel. III

tur , contra ius naturale quod in praedictis euentibus altum rei secretis commisi e silentium indicit, docent cum aliis a se adductis Bartholom. Socinus volum. 4.

7. Valentia & Bonacina locis proxime notatis. Ratio autem cur tantopere per se loquendo urgeat secreti huius licet mere naturalis obligatio, est, ne praecludatur aditus ad omnia consilia, unde existeret immensa seges malorum. Multoque magis interest Reipublicae & communis boni, ut quae aliis iub tecreto, auxilii& consili j gratia sunt commissa, maneant arcana, quam ut interrogante superiore pandantur. Neque vero duntaxat is cui res primum secreto commissa

est, debet secretum scrvare, sed etiam alij ad quos indebite manasset secreti commissi detectio. Vnde illi quibus perfidus Consiliarius arcanum terti j aperuisset, non possent vi monitorij adigi ad aperiendum

quod sic acceperunt: quia omnis illa notitia ortum habuit a prima manifestatione iniqua, ac proinde usus eius non potest esse absque iniuria miseri qui infido illi Consiliario primium se aperuit, & secretum commisit. Neque sane reuelatio facta ab isto secundo sic conscio , vllam in iudicio faceret fidem, nisi dependenter a testificatione illius qui primus secretum infregit. At istum, liquet non debere reuelare rem sibi sub secreto commistam, nec debere ratam habere de- te si ionem ex leuitate & cum peccato prius factam. Igitur qui per eum factus est conscius alieni negotii quod celatum interfuit, nec potest nec debet illud aperire, quantumuis ad id urgeatur per monitorium. Non est quippe nunc nobis serino de complice, aliove qui praemissa promissione seruandi secreti, admissus

209쪽

I72. Pars I. Caput III.

sus esset vel ad iuuadum in scelere, vel ad illius conspectionem cum patraretur. Hos siquidem, nihil ex hoc quidem capite,) vetaret detegi. Sed sermo nunc nobis est,de eo cui primum consilii aut opis gratia, ut

malum aliquod declinaretur , commissiim sit arc num , acceptasaltem virtualiter fide seruandi secretii cui stare, per se loquendo, est iuris naturae, contra quod,monitorium urgere non posse nemo non videt. Quomodo autem in his euentipus,obseruatio secreti sit de iure naturae,fuse proseqtutur Guliel.de Rubione in A.d. 2I.q.4.conclus. I. Repugnant nonnulli quoad aliqua ex praedictis. Nam Franciscus Marcus p. 2.Decis. 8s6. censet si mo nitorium ad finem reuelationis feratur, amicum ab amico consultum , & arcanorum eius consilii gratia conscium factum, teneri reuelare quod fuit secreto concreditum.Multi Iurisperiti quos refert Neuiganus l. 3. Sylvae nupt.num. 4s. Alem docent quoad omnes

quos retulimus. Putant enim,lato monitorio eos teneri parere, & arcanum opis licet aut consilij gratia proditum reserare. Subscribit illis NouiZanus,praeterquam quoad Medicum & Advocatum , quos n. 47. Caeteris in hac parte seiungit: & idcirco eum refellit Ludovicus Vitalis tract.de reis & testibus per censura cogendis num .43. contendens hos quoque lato mo- , nitorio debere arcanum euulgare, in quam rem adducit Glossam singulare,a nemine sui alto ante eum 'animaduersam , in l. vltimam.ffide testib. versic. item quid si praestitit. Praeterea Petrus Gregorius i. 48. syn

tur monitorium ad finem reuelationis, obligini Advocatum & Procuratorcin nisi expresse per monitorium

210쪽

Uires monitorij ad reuel. i 73

tium sint excepti,) ad prodeuda sirrnamenta causae clientis sui, in fauorem eius qui monitorium impe trauit. Tandem Soto relech.de secreto membro a. q. 7.conclus. . si praecedat infamia aut semiplena probatio,vult arcanum sic commissum , iubente supcriore,& multo magis excommunicatione intentata,resserari.Nihil tamen horum per se loquendo est admittendum, ut ratio prolata aperte euincit, & quoad Aduocatum recte multis D D. prolatis confirmat A. Sola. ad noua Sabaudiae decreta tit. de tribunali compet. Glossa s. num. I . Haec quamuis ita sint, aliquoties tamen dixi,per accidens interdum contingere, ut Patefactio arcani sub naturali secreto commissi, non sit contra ius naturae, eo quod homo secretum excipiens, non potuerit in quibusdam clientibus ob incommoda consecutura astringere se ad secretum Et tunc si monitorium feraiatur ad finem reuelationis, is qui per secretum natura-ic aliquid accepit, tenebitur illud reserare. V. g. si ingens omnino periculum bono publico immineat, eique possit prospici detectione arcani sub naturali secreto concrediti, non videtur ambigendum, quin liceat atque etiam oporteat secreti reseratione tantum malum Reipublicae impendens auertere.Idque quoad haeresim, ut certum statuit Diana tract.de denunc. re sol. 1 . idem addens de eo cum quo fuisset communicata turpitudo Consessarij ad luxuriam sollicitantis,licet in hoc exemplo FagundeZ trach. a. de Ecclcs.

praecep l. . c. . num. I. censeat secretum naturale esse

seruandum. Quin etiam si contingeret graue damnum priuato cuipiam impendere ex obseruatione arcani sub naturali tecrero concrediti, pandudum esse secre

SEARCH

MENU NAVIGATION