장음표시 사용
221쪽
finem reuelati ovis, ab ipso laeso est denunciandus is qui illi intulit iniuriam cum communi damno implicitam. Sic iure nouo Pij I V.Clementis VIII. Pauli V. sed praefertim Gregorij XV. poenitens cui Confessarius per Sacramentalem consessionem laqueus Diaboli saetus fuerit, sollicitans ad Venerem, tenetur il lum prodere. Tantum quippe esst ea in parte bonum communitatis & religionis, immani illo sacrilegio violatae, ut non possit quis cedere iuri suo, & condonare iniuriam tam detestandae sollicitationis. Vnde innodabitur excommunicatione Lata in conscios, nisi illud tam tetrum Diaboli organum aperiat, in cuius horrendam nequitiam conclamat valide Calixtus III. in fitie sermonis de vigilia S. Iacobi. Sed est scelus cui impar est quantacunque abominatio & detestatio. Quae de reo tanti criminis dicta sunt, monstrando eum esse detegendum lato ad id monitorio, etiam ab eo qui est immediate iniuriam passus, extendenda sunt ad alios euentus,in quibus intersit religionis vel comunis boni, laesum aperire eum a quo violatus est.
Rem iam emendatus,an detegendus vi monitori7.
REspondeo, reum occultum ian emendatum non esse vi monitorii detegendum, nisi vel in futurum pendeat periculum, vel Iudex ex urgenti causa, criminis praeteriti poenam intendat. Quod his adivnrictis seposuis reus occultus peccati non publici, non
222쪽
sit detegendus vi monitorij,patet; quia tant im abest ut sit obligatio detegendi talem reum, ut potius ini,ciatur coniciis obligatio illum celandi. Unusquisque
enim tenetur abstinere evulgatione probri alieni, &incommodatione proximi, absque rationabili causa, quae in re proposita prorsus deest, cum reus iam sit emendatus: eaque emendatione iam sit factum fatis, fini ac menti Iudicis ferentis monitorium. Proinde non est quod cum proximi damno, stra refricentuuplagae iam obductae. Et ita passim D D. multos accu
Quod enim initio illius numeri apud Sanchem habetur, in eo erientu non esse necessarium denunciare
noxium superiori, etiam laquam patri,quasi possit de- nunciari a consciis si velint; aperta alienae manus interpolatio est, cum probationibus & discursu autoris
non consentiens, qualis non una occurrit in posthumo illo opere. Superest tame circa resolutionem traditam,dissicultas,quandonam criminosus prςsumi debeat emendatus .Quod enim Felinus ad c.testimonium. de testibus,ex sola aditione tribunalis poenitentiae, dcfaeta ibi confessione constare putat, hominem esse emendatum,id quod Genuensis in praxi c. I S. num. 7. ex Iubilaei consecutione patere vult verum quidem supponi posset, si ageretur de emendatione cora Dco, deque obliteratione actus praetensi per infusionem gratiae factam in absolutione sacramentati,non tamen insensu excludente obligationem denunciandi, lato ea de re praecepto: quia ad eam obligationem elidendam , requisi praeterea videtur certa moraliter victo-
223쪽
xia, reportata de praua consuetudine per contrarium usum. Vnde aliqui ad hoc certum de emendatione iudicium,deposcunt triennium,ut refert Diana tract. dedςnunc.resol. 3. Se/ hoc etiam nimiu videtur,saltem
pro quibusvis culpis. Quare rectius dicitur, sitne aliquis emendatus, & in salo monitorio cesset ob hanc causam obligatio illum denunciandi, aliter definiri non posse quam boni & prudentis viri arbitrio,quod serendum in hac re erit,spectata personarum qualita- is & criminia veluti viscositate, ac difficili vel facili abiectioneicaeterisquς negotii adiunctis.Sic igitur res habet quoad criminosos illos qui lato ad finem reuelationis monitorio detegendi non sunt, quia iam sunt
At addeba,interuenire quadoque adiuncta in quibus reus etiamsi iam emendatus, sit vi monitorij de- nunciandus.Nimirum si sit periculu relapsus,& damni grauis inde secuturi coinmunitati,aut etiam priuatae personae. Hoc pacto graues DD. aiunt, haereticurri formalem qui in haeresi ex malitia fiait, tametsi emcndatus sit, tamen esse denunciandum si monitorium id ferat: Non quia non possit supponi vere emendatus , ut male ratiocinatur Fagundea trach. 2. de praec. Ecclesi.6.c.4.num . I .sed quia quantumuis emendatus, tamen haud aegre ad vomitum redibit in tempore & occasione.Ita Farinac.trach.dς haeresi q. I97.,. a.
s . Magic.s. . indicio 6., Suar.a. 2o. de fide s . num. I 3 .valetque id praesertim de haeretico emendato post dogmatizationem,& disseminationem erroris de cathedra pestilentiae. Plerique quos appendit & sequitur Diana trach.de denunc. resol. 3. idemcisfirmant de sacerdoto
224쪽
Vires monitori' ad reuel. 18 7
sacerdote qui nefandissime abusus sit sacramento poenitentiae ad turpitudinem designandam, sollicitan-dsimque ad eam. Nam licet emendatus sit tamen qbseminam talis criminis lubricitatem, & facilem ad coenum illud regressionem, semper est iusta occasio dubitandi, non de emendatione,sed de recidendi periculo, si incidant occasiones .Quare lato de bisce criminosis aperiendis edi sto denunciandi erunt,tametsi iam emendati. Insuper vero si Iudex ferens monitorium , non intendat solam a delicto emendationem aut indemnitatem partis monitorium deposcentis,sed etiam intendat poenas sumere de criminosis qui se tali scelere impiarint; tunc monitorium obligat conscios, Ut aperiant quos sciunt huiusmodi criminibus sorduisse, etiamsi iam emendatos, ut iustitia vindex locli suum habeat,& securitati publicae tranquillitatis , ac innocentum tutelae prospiciatur. Nam iuxta ea quae dicha sunt ad qtiae situm 7. sunt quaedam crimina quo rum tametsi iam transactorum denunciationem, Iudex bono publico vetinnocentu defensioni seruiens, iuste praecipit ut irrogata debita poena prospiciatur culpis deinceps admittedis, & omnium bono paucorum castigatione consulatur. Ambigi vero potest, quem finem intendat Iudex Ecclesiasticus, cuia i intentata excommunicatione mandat denunciari criminosum qui scitur iam emendatus, cum neutrum finem ex verbis monitorij licet deprehendere.Prqὶ- mencium ςsse intendi punitionem, censet Reginal. in praxi lib. χ .num. s i .Lt Suareet,Auila, Filiivcius, quibus subscribunt Barbosa depqtest. Episc. alleg. 96.n.
cum docent.Nec abs re,ita prssumendum estet de eo
225쪽
qui pastor sit non lanius, & sanitatem potius quam abscissionem membri male affecti habere debet propositam: sed magna rerum inclinatio in quovis statu, non einguam verisimilitudinem priori praesumptioni conciliat,per hoc orbis in maligno positi senium.
An rem vi monito6-detegere teneatur. REspondeo r. si monitorium seratur ad poenam
inferendam,reum occultum non teneri leipsum prodere nisi iuridice interrogetur: quod non contingit nisi infamia criminis laboret, aut manifestis indiciis urgeatur, vel sit aduersus eum semiplena probati qui modi variis instituendi iudicii rationibus sunt accommodati: nempe cum proceditur via accusationis, exigitur regulariter probatio semiplena aduersus reum vel aliquid ei aequivalens, nimirum indicia m nifesta ut iuridice interrogari censeatur, teneaturqu se prodere & fateri veritatem: cun autem via inquisitionis proceditur, interrogatio est iuridica regulariter loquendo, si infamia praecedat. Si igitur reus de crimine a Iudice interrogatus, non interrogetur iuridice,defectu vel semiplenae probationis, vel indiciorum manifestorum, vel infamiae, ne accessit quidem intentatae excommunicationis pandere seipsum tenebitur.Negat hoc Ludovicus Uitalis trach.de reis Mezstibus per censuram cogendis n. 18.& 3o. Sed rechὶ affirmant bene multi DD.quos adducunt & sequunm
226쪽
antae poenit. dist. I. & cap. qMdam maligni. s. q. I. Vbi traditur, neminem teneri prodere seipsum. Idem sonat quod habetur l. de minore. ff. de quaest. & l. nimiae graM. C. de testibus,quibus locis dicitur,nὁn esse sumenda arma de domo rei. Saperet sane tyrannidem praeceptum illud,quo homo ita in seipsum efferari iuberetur, ut sibi ipsemet exitium vel infamationem crearet, nullis praeoccupatus & praegrauatus indiciis, aut rumoribus,vel probationibus. Quare iussio ratio-
nabilis , cuiusmodi praesertim est Ecclesiastica, nihil tale indicit unquam, vel potest indicere, sed si id aggrediatur & excommunicatione intentata reum ad id urgeat,no tenebitur reus se prodere & aperire scelus suum plane occultum, cum de eo ad poenae irrogationem prodendo agitur:nec per silentium incurret censuram monitorio cosertam, ut bene aiunt Hugolinus de potest.Episc. c. s.f. .& Naidus V. excommunicatio , num. 8. Aliqui excipiunt euentum in quo quis pro bono communi te'eretur propriam vitam
ponere. Sed non est cur ea sxceptio admittatur, nisi ii agatur de reo, indirecte su consequenter prodente seipsum cum prodit complicem, in euentu quo graue malum communi bono imminens iniiceret necessitatem reo detegendi complicem cuius voluntas non subest voluntati rei. At si sermo sit praecise de reo , nulla est ex communis boni debito studio necessitas, quae eum agat ad se prodendum,
cum in cius potestate sit mutare essicaciter voluntatem, sicque mali occasionem remouere, & prae- . cludere
227쪽
cludere necessitatem sedetegendi, eam ob causani. Aduersus hanc resolutionem opponuntur tria.Primum est,argumentum cui succubuit Franciscus Ma cus p. decis. 8s , . nempe quod ne pro vita quidem retinenda,liceat mentiri. Igitur reus sub excommuni catione interrogatus de scelere, quia nisi se prodat, mentietur, adigitur ad se ingenue prodendum. Haec tamen difficultas facile expediri potest, non modo in monitorio quo generaliter tantiim madatur ut conscis veritatem aperiant; unde silere possitnt & mentiendi necessitatem declinare tacendo ; sed etiam in iudiciaria interrogatione speciali, adacto speci literreo per intentatam excommunicationem ut pandat veritatem. Potest enim nihilominus reus declinare iniquam, quippe non iuridicam interrogatione, dando responsum sciasibiliter vel insensibiliter aequiuo-cum : sensibilem aequivocationem appellant, qua re sponsum praebetur verbis biformibus, & multiplici significatione stetis, quarum significationum unam
concepturus agnoscatur iudex,alteram verd intendat& verbis suis substernat reus ; nihil quidem supprimens, aut mente abditum tenens quod verbis ex
terius prolatis non indicetur, tamen multiplici te Mambiguitate sensus verborum , deludens iniquum quaesitum. Altera vero aequivocatio sue insensibilis, ea est, qua pars responsi foras promitur, pars suppri- initur de subintelligitur ; quale genus respondendi usurpauit Christus ipse, cum rogatus a discipulis de die ludicii respondit,se nescirenion quod intellectus Christi etiam creatus humanus, ignoraret Iudicii diem quod qui ex eo Christi responso intulerunt Agnoitae, io ter haereticos sunt rccensiti : sed quod . Christus
228쪽
Christus ad eum modum loquens exterius, subintelligeret interius, se nescire 't Magistrum, siue ad doce diu , ut disertissime tradidit S. Augustinus in Psalmum 9. fere in sine, & alij plerique Patres quos adduxi in Opere de aequivocatione c.IO. n.8.quo opere fuse & omni testimoniorum ac probationum genere adhibito demonstratum est,usum alterutrius aequiuo cationis , si grauis dc idonea causa suppetat, nec alia quam veritatis enunciandae obligatio ex lege virtutis veracitatis urgeat, vacare culpa. In re autem de qua agimus,ob imminetem poenam si veritas aperte panditur, adest iusta & idonea causa adhibendi subterfugium praedictum. Nec alia virtus obstat. Nam obedientia superiori interroganti debita, non habet hic locum, quia seperior non agit ut superior, quando a quidem supponitur non interrogare ivbdice. Itaque fas est ei respondere non ad mentem, verborum ambiguitate vel apta subintellectione parte responsi foras emi stam supplente, deludere perperam interrogantis sollicitudinem, non adhibito mendacio quod
constat esse intrinseco malum, nec ulla ratione viar-
pari possἡ,vel si vita esset prodigenda. Nec Albericus G cntilis, qui pro mendacis in hoc negotio defensione, genus omne probationum ac testium conquisiuit integra de hoc argumento disputatione, aliud reuera profecit, quam quod se malae causae malum patronum prodidit.Tametsi illud non inuitus dederim,magnam partem autorum quos producit , nomine mendacii trod in necessitate approbant, non illud proprie dictum mendacium quod in mentis & verborum diset Onantia situm est, Λ nunquam licet ; sed aequivocationem alterutram , quae in speciem & aliquali correspondentia
229쪽
respondentia cum vero mendacio conuenit designate voluisse.Id enim de Origene,Cassiano,Dorotheo, mendacis tanquam medicamenti id est in necessitate,vsum labe vacare agnoscentibus,puto perspicuum. Vt autem proprie dictum mendacium,Vel si vita perdenda esset,quandoque sit licitum, nemo Catholicus admiserit,ut rcete aiebat Franciscus Marcus, non re- ste tamen inde ratiocinatus , necessitatem iniici reo non iuridice interrogato prodendi seipsum ne mentiatur: cum ea interrogationis non iuridicar iniquitas,
solius apparentis mendacij usurpatione, declinari facile a reo absque labe queat. Secundum quod aduersus resoluti cm datam opponitur,est factum S.Gregorii l. s.epist. 3O. indict.1 .ubi mandasse videtur cuidam libelli famosi occulto autori,sub poena excommunicationis, ut se prode- . ret. Unde Almainus tract.de potest. Eccles. & laica c. s.probat peccatorem occultum posse excommunicati pro peccato manifesto.Nec pauci inde collegerunt, excommunicationem ferri posse pro peccato'pr terito. Caeterum S. Gregorius, quod ad rem praesentem attinet, nihil constituit quod resolutioni positae aduersetur. Nam ut recte notarunt Soto in A. d. 22.q. I. artic. 2. conclus. 4. & Nauar. repetit. ad c inter verba. conclus. , .coroll.66.num. 4 9. S. Gregorius non mari-dauit reo sub poena excommunicationis ut se detege ret , sed tantum ut homo tanti sceleris reus, qui viro bono clam impegerat probra gravia, abstineret Eacharistiae perceptione, donec satisfecisset, idque ni
seruaret, percelli eum voluit excommunic atione , t
metsi occultum. Neutram vero poenam illi inflictam voluit ii ultro prodiret, & probra quibus virum bo
230쪽
num onerauerat, nisi veritate demonstraret. Vides S. Gregorium non astringere reum plane occultum ad se prodendum,scd ei imperare,Vt personae quam male violarat satisfaciat, nec ad communionem accedat quin satisfecerit: ad quod utrunque, reus ille an recedenter ad S. Pontificis praeceptum, omni iure obstringebatur. Quod vero si prodire ipse malit,& vera esse demonstrare quae alteri inusi erat dedccora , immunem eum esse voluit a mulcta irrogata, non fuit eum cogere ad se prodendui , sed optionem dare liberandi 1e a uota calumniatoris, & probandi quae clam exprobrauerat; quod quam sit diuersum ab eo quod hie
Tertium denique quod resolutioni traditae opponitur, est usus apud plerosque receptus apponendi monitoriis hanc clausulam, tempta parte ct eonsisto,ne per monitorium vim inferrent reo, & iis quos reus
auxilij & consilij gratia adiisset , detegendi ipsum
reum. Ea enim clausula non apposita, sed quod aliquoties factum constat, adhibita clausula, nemine sensus multorum tulit, & reum etiam si prorsus occultum teneri se prodere, & consultos ab eo, obligari ad eum detegendum. Ita Petrus Gregorius i. 68. syntagm. c. I .num. SI .ex Agidio Magistro in aetacis Paristit. de appeti. ex abusu c. 9.& ιO.dc Laetarius s. 2.q.N .num .9.Iefertque AEgidius loco praeditso,antiquam illam clausulam,dempta parte,ctsenatus consulto abrogatam. Verum eam in aliis oris semper adhiberi, scribit Sola ad antiq. Sabaud. decr.
xit. Tt nemo Glossa Unica num . . & tit. de minor. decr. inuent. p. I. Glosi, unican. I . ubi clim