De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

3 4 Caput II L

ium, &iniustum damnum tertii esse ea reuelatione auertendum, atque adeo nisi id fiat incurrendam esse monitorij in eam rem lati censuram, habetur ex S.

riis p. l .f. s.num. 2.& a Barbosa de potest. Episc. alle- Eat. 06.num. 63. qui plures ad id autores profert. Et ratio est,quia nemo sibi obligationem iniicere potuit ad rem malam qualis esset obseruatio secreti m eo euentu.Itaque conscius grauis illius damni quod pol- .set reuelatione auerti ; nisi praecepto pareat,irretietur censura monitorii in eum finem lati, nisii si impenderet ei maius malum in fama ob reuelationem, quam impendeat tertio in facultatibus , ut notat Auita 1 p. c. c disp. .dub. 2.concluL3.quanquam haec exculatio non est peculiaris huic negotio, ut est perspicuum. Denique non esset contra iuS naturale, aperire rem sub naturali secreto concredita, si alia ratione sit perspecta. Nam etiam Confessarius,qui ad tecretum incomparabiliter arctius astringitur, non vetatur patefacere prudenter, illa ipsa quae in Consessione acce

d: expissimque caeteri. Toties er o monItorIum lietat ad reuelanda arcana sub naturali secreto concredita, quoties licuerit absque violatione iuris naturalis arcte indicentis secreti naturalis obseruationem, de

eis agere.

212쪽

Inducatur ne per monitorium obligatio aperiendi a cepta a quocunque, aut quae vere non simus. R Espondeo,non induci.Nam si is a quo rem accepimus talis sit, ut perinde videatur rem illam , a nullo ac ab eo accepisse, frustra detegeretur quod ab eo acceptum fuit. Unde cum nemo obligetur adactum inutilem, non est existimandum, Iudicem qui monitorium tulit, intendisse astringere ad reuelandum quod quis ea tantum ratione compererit. Quare si is a qub rem accepimus,sit persona leuis & indigna cui fides adhibeatur, non iniicitur per monitorium obligatio rem sic acceptam detegendi,ut recte statuit Sancheg l. 3.de matrim.disp. 13. I alij quos prosert M sequitur Bonacin .hrach.6.ex variis p. I.9. .num. I. Similiter si is a quo rem accepimus,fide quidem dignus fuerit,sed eius nomen nobis exciderit, nulla iniicitur obligatio reuelandi quod ea duntaxat ratione habemus perspectum. Quod si & fide dignus est, & notus

ex nomine,iani tamen ipse Iudici reserauit quae ab eo acceperamus, inutile esset nouam reuelationem sola 'illius assertione nixam iterare, proindinue non obligabimur tunc ad reuelandum,ut bene tradunt Nevi-

i ndum post inutilem distinctionem reuenire cogitur Bassiosa

213쪽

176 Pars I. Caput II L

Barbosa de potest. Episc. allegat.96. num. 68. Eademiatione, si notitia quam comparauimus hausta sit ab homine nihil certum sciente,Vel quia rem tantum acceperit ab hominibus lubricae prorsus fidei, & nihil certo scientibus, reuelatio esset inutilis : ac proinde monitorium non ligaret eos qui rei ad eum duntaxat modum essent conlati. Addit Auila 2.p.cap. s. disp.

dub. 2. conclus. s. non susscere ut denunciareneneamur , si is a quo rem accepimus sit fide dignus certoque rem edoctus;sed necesse insuper esse,ut nobis innotuerit esse ea de re infamiam. Vere id quidem, re gulariter loquendo.Tamen haec limitatio non spectat ad caput in quo versamur, sed ad illud quo quaeritur an probrum occultum sit ex monitorii obligatione denunciandum. Huc potius spectat quod monet Nattarrus in si1mma cap. 2 s. num. 49. nimirum in dubio an personae a quibus rem accepimus sint fide dignae, dia cx certa notitia locutae,parendum esse monitorio,& aperiendum quod ab eis acceptum lacrit,ut prosit quantum poterit, ineaturque via securior ad declinandum fulmen excommunicationis. Ex eodem fundamento ex quo hactenus ostensum est non iniici per monitorium obligationem reuelandi quae ita ab aliis accepimus ut nescire ea dicamur; sequitEr,monitorium quoque non obligare ad ea reuelanda qtiae nos ipsi ita perspeximus, ut tamen dicere non liceat nos ea scire. Non dicitur autem scire,

qui vere non scit, id est qui non percepit sensu aliquorem de qua agitur, ut habetur ex cap. hoc videtur, ZZ. l. ex l. qui testamento, is de testamentis. Sed tunc centetur quis scire, cum habuit sensationem aliquam

Pleuam perfectam ex parte obiecti & actus, sal-

214쪽

Uires monitor ad reuel. 177

tεmque audiuit a viro fide digno, Vel ab ipso reo extra sacramentalem confessionem.Ex quo vides, aliam esse hoc loco notionem scientia, quAn apud Philosophos. Qina igitur mandatum Vt qui rem sciunt eam revelent, latelligitur de vere ac realiter scientibus; ii autem soli sciunt qui notitiam compararunt qualem nunc expressimus,non autem ij qui aliter sciunt: fatendum est, eos qui ad modum propositum vere non sciunt , exolui obligatione reuelandi, ita ut tametsi non revelent, nequaquam ligentur monitorio: cos autem duntaxat ligari, qui dici possit ni vero ac proprie scire , iuxta propositam scientiae , in hoc negotio notionem. Et lane qui aliter accedunt ad detegenda aliena facta, exponunt se periculo leuitatis Sc temeritatis , necnon iniustitiae erga eos quorum res aperiunt. Hactenus directe, tantum de rebus detegendis a stum. Nunc directe, de personis vi monitorij detegendis,agendum sequitur.

Possitne per monitorium, non rei tantum circa quam

ictum admissum est , sed etiam personae qua deliquit, reueiatio indicitura furis, or rei furto subducta.

R Espondeo,posse indici detectionem utriusque, si

ita necessarium sit, vel ad recuperationem rei,Vclad iustam vindictam peccati,aut pacem publicam. Ita late Gutierres i. I. qq.Canon.cap. II.num. 18.& seqq. M Iacobus

215쪽

i 8 pars L Caput III.

Iacobus ge Grasss I .p. decisi. . c.8.num. 2I. Ludov. vitalis trach. de reis di testibus per censur. cog. num. j. dc seqq.Nauarr.in summa c. I 8. num. 23. & ut videtur S.Hieronymus in c. 26. Prouerb. malc refragante 'Soto releeh.de secreto memb. 2.φ6. qui causatur, tale praeceptum esse contra ius,cum nemo teneatur manifestare noxium vi puniatur , sed tantum ut reparet

damnum illatum,quod absque noxii reuelatione prς- stari potest. Verum posse aliquando esse necessariam

furis reuelationem ut fiat damnorum irrogatorum reparatio,dubitare non licet.Quid si enim fur obfirmate renuat resarcire damnum irrogatum, etiamsi adhibita sit fraterna correctio3Poss e vero insuper accid

re iustam causam praecipiendi detectionem personae, Ut poena de ea sumatur, dc prospiciatur in posterumne idem scelus patrare audeat;ac etiam ut alij facinorosi a simili nequitia arceantur, mihi videtur plane Verum:riuamuis quod Nauartus recte monuit,si idonea causa desit, non sit deueniendum ad mandandam furis detectionem. Sed cum necessitas id postulat ad rei recuperationem, aliave idonea causa interuenit, non sunt sine causa mouendi scrupuli,quasi illicitum sit indicere furis detectionem;seruatis iis quae iure in . id praescribuntur. Et itaseae perpetuam Ecclesiae consuetudinem,testatur Nauarrus loco allegato. Non est haerendum circa inutilem Iurisperitorum distinctio- lnem,in hoc puncto. Aiunt enim,Iudicem si ex officio procedar, posse per monitorium adigere ad dote Elio- lnem seris: non item si proced*t,& monitorium ferat aad instantiam partis. Ita late refert Neviet. l. 3. sylvete lnupt. num. 3o. & 3I. Sed ea distinctio caret sutida mento. Nam nonnulla iura ex quibus eam sibi visus l

216쪽

quires monitorij ad reuel. i 7 9

est eruere Bariolus i. Civile.C.de surtis, reuera ad eam distinctionem fundandam frustra aduocari, demon strat Ludou.Vital.paulo ante adductus mina. 8.& 9.

Ligetne monitorium, mandans detegi culpae manifesti occultum autorem. D Espondeo I. si generaliter tantum pikaecipiat, li-' gare. Et quide sit culpa sit grauis & ad graue publicum aut priuati cuiuspiam damnum speci alas,pendensque in futurum, non videtur dubitandum quin fas sit & oporteat autorem occultu per conscios pro-di. Ita enim deposcit cura communis boni, vel innocentis tutela & indemnitas. Sic Sayrus in Clauit. t r.

delictum non pendeat amplius in futurum, fas nihilo. minus esse generaliter mandare , etiam intenta excommunicatione,ut quisquis notorij delicti autorem prorsus occultum, id est nulla inde probatione, aut infamia, indiciisve grauat m,resciverit, eum aperiat,& conscios teneri denunciare, affirmat Valentia a. a. d. s. q. I . p. l. assert. I. cui subscribit Sayrus loco allegato, tametsi nonnihil implexus .Et ratio est,quia nisi id fieret,crimina manerent impunita, & in dies crescerent, cum magno Reipublicae damno , & priuatorum pernicie. IRefragati in hoc puncto sunt Caieta

M a quirere

217쪽

igo Pars I. Caput III.

quirere generaliter,qui scelus admiserit, si nulla sit de

autore infamia. Attamen contrarium habet communis & uniuersaliter receptus Usus, pro quo pugnat Nauar.in summa c. i 8. num. 8. & ad cap. inter verba,

Diana 2.p.trach. I. misceli. resolui. 63. & alij quos isti proferunt. Veruntamen tametsi omnes hi DD.contra Caietanum & Sotum,censent fas esse in notorij delicti occultum autorem generaliter inquirere, etiam intentata excommunicatione;plerique tamen eorum negant conscios teneri detegere reum illum, nec in- lfamia nec indiciis manifestis grauatum, eo quod cultipa cius cum sit occulta , non pertineat ad forum humanum,nec in eo puniri possit.Hoc tamen non videtur satis consequenter dictum. Idcirco enim mandatur occulti autoris detectio,Vt eius culpa quae supponitur euidens,deduci possit ad forum humanum,fiatque idonea publici iudicij materia, ad Reipublicae

bonum,& innocentum tutelam. Adhaec si Iudex,re perio V. g. cadauere , potest ac debet inquirere quis hoc scelus patrarit,ut hi autores contra Caietanum ac Sotum recte docent; nec Iudicis inquisitio generalis vana est,eiusve de autore criminis denunciando praeceptum ludicrum & futile;necesse est conscios teneti obedire & pandere veritatem, nisi ij sint quos alia aliqua ratio excuset, ut reus ipse, vel complices: quia quoad istos generalis illa interrogatio non est iuridica nisi infamia, aut semiplena probatio antecedat, Vt Val.assertione illa primasnem, recte admonuit, MSayrus in Claui l .iχ. c. Io. num. a s. Caeteri vero nisi

218쪽

Vires monitorij ad reu L 18i

aliud obstet, quam defectus praeuiae infamiae autoris, tenentur respondere , quia iuridice interrogantur rquandoquidem Iudex nihil eos interrogat, vel nihil ao eis detegendum mandat,nili quod potest de debet

interrogare,aut mandare.Igitur ne detur bellu utrinque iustum, conscis in euentu proposito tenentur parere , idque ni faciant, incurrent in eXcommunicationem sub qua praeceptum detegendi, latum fuisse sup

ponimus. Et ita praeter caeteros Torres t. 2 .in 2.2 .disp. IO.dub. . num. I a. Aragon. 2.2.q. 69. art. 2. dub. Vlti

mo,& Ioannes Valerus in differ.utriusque iuris. v.in- Respondeo a. si Iudex lato monitorio specialiter praeciperet, ut qui nosset certum hominem quem designaret,V.g. Petrum autorem esse sceleris notorij, illum detegeret, nequaquam detegendus esset in ordine ad punitionem regulariter loquendo si nulla pror sus de Petro infamia, aut aliquid eam supplens, eiva aequivalens praecessisset, essetque autor ille prorsus occultus. Ratio est, quia tunc Iudex non praeciperet iuridice in ordine ad inferendam punitionem. Iura enim, ut id fiat, praescribunt antecessionem infamiae, vel alicuius aequivalentis , ne gratis homines asper gantur infamia, & inde procedat iniquitas, unde ex pectanda iustitia suerat. Hanc tamen resolutiomm, dupliciter teperaui,dicens eam valere si prςceptum sit latum in ordine ad punitionem , & regulariter loquendo. Nam si aliud quaeratur quam poenae irroga rio,V.g. si praecise agatur de impediendo aliquo malo,

aut tollendis maleficiorum occasionibus, tunc ut bene ratiocinatur Lest . l. de iust. c. a 9. num. I 2 . ni Ve

li mus omnia scatere sceleribus & iniquitatibus, fa-M 3 tendum

219쪽

tendum est licere superioribus praecipere sipecialiter

de quopiam quem nullus malus rumor gravet, & in feriores conscios teneri, quam secreto & quam minima fieri poterit famae iactura, eum pandere superiori ut patri, in scelerum praeclusionem in cubituro. Irem tanta potest esse delictorum atrocitas, & tam ilistus ab eis exitis timor, ut haec quae regulariter valcre diximus , non sint anxie retinenda, sed fas sit mandare

denunciationem , inquirendo etiam specialiter de quopiam absque infamia praevia , vel manifestis indiciis , sed ex qualicunque & levicula occasione , num sorte ipse sit qui patrarit manifestum scelus,cuius autor latet. Necemias enim communis boni honestat illam usus caeteroqui recepti ac seruandi tomerationem, ut tradit Adrianus quodl. ii. difficult. s. &LeΩsius supra notauit num. 339. concilians praxim omnium Iudicum, cum contraria opinione magnae partis Doctorum anteriorum. Videturque annuerci Suarez l. de legibus cap. 9. num. Is . Quoties

ergo praeceptum denunciandi specialiter aliquem sceleris manifesti occultum autorem & infamia non laborantem , iustum fuerit , toties monitorium de ea denunciatione latum, ligabit. Non esset tamen iustum praeceptum , nisi quae nunc proposuimus, interuenirent. Unde iis deficientibus, non li-νret monitorium.

220쪽

U ires monitorij ad reuel. ips

reus delim in nasemetipsos admisit necessa

rio detegendus vi monitorij. REspondeo, non esse ex obligatione detegendum,

si iudex rationem praecise habuerit iniuriae nostrae.Ita recte Sayrus in Claui l. I 2.cap. I 4.num. 24. &Bonac.trach.6.ex Variis p. I .f. 3 .num. I. Ratio est,quia

non est praesumendum, venisse in mentem Iudici Ecclesiastico,ut velit quenquam inducere ad despuenda Christi consilia. At inter consilia Euangelica illud eminet, quo proprias iniurias nun persequi, sed Deo

c5donare admonemur. Quinetiam ius ciuile l.Vnica, C. ut nemo inuitus, &c. neminem vult adigi ad agendum ulla in cause, quanto magis in propria Idque rationabilissime cautum esse , demonstrant Clarus in pracf.crimin. 9.fin.q.7. M Anton. Sola ad vetera S baud. de r. iit. Vt nemo inuitus accus re vel denunciare cogatur, Glossa unica,num. I.Si igitur hocscruatius ciuile, quanto conuenientius est, idem ratum haberi iure Canonico λ Quare extra dubium esto, Iudicem Ecclesiasticum , nec velle nec posse obligare quenquam laesiam, ut detegat illum a quo laesus est, si praecise agatur de laesi indemnitate. Hoc addo,quia interdum Iudex alio collimat,& in damno priuati spectat commune bonum, cui aliter

prospici non potest , quam si ille ipse qui laesis est,

Ueriat criminosum.bi tunc, si feratur monitorium ad

SEARCH

MENU NAVIGATION