De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

excipit duntaxat monitoria aduersus tutores quiboria pupillorum infideliter descripserint. Notat enim in talibus monitoriis non adhiberi clausulam illam, dempta parte ct consilio, sed hanc aliam qua reus quoque ad se prodendum adigatur, etiamsi occultus, nemine dempto. clausulam,ipsius quoque rei& consultorum ab eo adactricem,permitti in quibus. 8am euentibus in monitoriis gebere,statuitur in Co

dice Fabriano l. . tit. l . vi definit. s A. cum monito rium imietratur ante morum litem, non autem post. Rursusque cum agitur de instrumentis maxime communibus. Adhaec definit. 68. cum quis criminaliter postulatus,non alias veritatis & innocentiae suae pro-Dationes habet, quam quas ex ore accusatoris eliciet.

In Galliis variam plane esse quoad has clausulas apponendas praxim, legere ibidem est ad definitionem illam μ. Vbi etiam illa secularium Iudicum sollicitudo legitur, interdicendi publicatione monitorii, priusquam agno erint an adhibitione clausulae illius , nemine excepto, alteriusve cuiuspiam, sint in monitorio

comprehensi aliqui quos iniquum sit comprehendi, de adigi ad sui ipsorum vel aliorum euulgationem. , Salua tamen reuerentia, quae Diis sui Constantini Magni verba huc transferam a vero Deo ad iudicandum orbem constitutis summ4 debetur,sequitur perspicuu-dictis, hallucinari eos qui censent appositionem ivel praetermissionem clausularum . illarum, rim8ta parte ct consilio,& nemine dempto, aliquid plus cosmore queastad rem de qua agimus, hoc est quoad necessitatem iniiciend in reo ut se prodat,usve ad quos ipse consilii opisve gratia coniugerit , ut eum det g .nt. Vere enim, xpus vi selius monitorini etiamsi Praesul

232쪽

Vires monitorij ad reuu i 9 ue

Praesul neminem demat & omnes arctare ad reuelandum velit,non obligatur se detegere, nisi absque appositione illius clausisae, nemine dempto, obligaretur; puta quia non est plane occultus, sed ob praecedentem infamiam vel semiplenam probationem criminis,vel aliquid iis aequivalens, interrogatur vel urgetur iuridice ad se pro dedum. Nam in eo euentu obligatur se prodere, etiamsi no sit apposita clausula illa,

nemine excepto. Extra eum Vero Cuentum, quantum

uis ea clausula adhibeatur , non tenebitur te prodere, si plane occultus sit, atque adeo non urgeatur iuridice ad se aperiendum. Et idem est de consilio, v. g. de aduocato aut fideli amico, quos reus auxili j oc conii lii gratia adierit,seque illis detexerit. Quantumuis enim monitorium ferat ut omnes nemine dempto reuin Plane occultum detegant, non tenebuntur tamen cum aperire,imo nec poterunt, iiixta dies a stiperius dquaesitum . ubi etiam ostensum est, consilium ne in eo quidem euentu in quo reus nisi in monitorio cxcipiatur adigitur se prodere, hoc est cum laborat infamia, vel est aduersus eum semiplena probatio,aliquid-Ve ei aequivalens, posse reum detegere regulariter loquendo.Non igitur ex eo quod adhibita sit ea clausu la,Nemine depto, adigitur reus plane occultus se detegere,nec cum illa alia clausula apponitur,dempta Ramre,gratia fit reo ne se detegat quantumuis sit occuutus,obligandus alioqui nisi ea clausula fuisset apposera.Id quippe falsum esse liquet ex dictis. Sed haec quidem claurula,dempta parte, gratiam reo facere potest non se prodendi, si non sit plane occultus, & alioqui Per monitorium absque ea restrictione latum, urgendus iure esset ad se prodendum , iuxta ea quae mox N i subiiciemus

233쪽

is 6 Pars I. Caput III.

subiiciemus in limitatione huius ad quςsitum responsionis. Illa velo alia clausula,neminec6ferre ad vigendos ut veritatem detegant,eos quoque quos alioqui pars praesumeretur noluisse in monitorio conapi ehendere , puta domesticos cum agitur de

clancularia subductione facultatum,aliisve huiusmodi. Addi potest nec incommode, clausulas praedictas ex mente eorum qui primi eas apposuerunt, alio rcuera pertinuisse quam ad signincandam rei occulti obligationem ad se prodendum nisi excipiatur. De illa unim clausula , dempta parte ct consilio , facile diei potest, eam non adhiberi quasi necessariam ad exoluendum reum prorsus occultum obligatione se detegendi , ut censent qui inde a contrario sensit ars mentantur , reum si non excipiatur,teneri se prodere tametsi occultus st:sed ideirco adhiberi, ut tollantur scrupuli meticulosorum. Quia enim plerique trepidant timore ubi non est timor, & audito generali Praecepto sub poena excommunicationis quo conscii obligantur aperire quod norunt de re proposita, non pauci factu induxissent in animum, reos quoque de- here se detegere, & consultos ab eis teneri prodere

hos suos clientes, unde magni conscientiarum ang res, aut etiam Numinis offense exorirentur: prouidedi sapienter Antistites,eam clausulam,dmptaparte Oronsilio, adhibentam existimarunt, ne reus occultus otiique Consiliaiij putarent se monitorio Comprehendi sicque illaquearentur sine causa. Qua fere ratione, plerunquet conceduntur Privilegia adhibitis clausulis praecise non necessariis, tantum ut tollan vir scrupuli, 'α nimiae pusillarum mentium mericulosivaxicosulat .m illa vetio alia clausula, mine dempto,dici

234쪽

Vires monitorij ad reuel. 19

facile potest,sensum non est e, ut reus quoque etiamsi prorsus occulius se pandat: sed obligationem iniici omnibus iis qui legitime ac lassicienter non excusa buntur,ut aperiant veritatem, vel sit seipsos detecturi essent. At inter eos legitime excusatos, eminet rcus prorsus occultus, ut est demonstratum. Semper restrinxi resolutionem datam ad rcu pror .sus occultum,quia fateor reum sceleris infamia laborantem, vel pressiim manifestis indiciis, aut aduersus quem semiplena sceleris probatio habeatur, teneri se prodere, sit a legitima potestate interrogetur : atque adeo qui talis est, sit seratur monitorium in quo reus non excipiatur, tenebitur se detegere. Negauit hoc Ambrosius de Vignate cuius argumenta late profert α excutit Neviganus l. 3. Sylvae nupt.a n. 36. Quoadmonitorium quoque,quia tantum generaliter fertur, Corduba quem sequitur Auila a. p. c. I .disp. I. dub. r. Conclus. 8. negat reum teneri se prodere quantumuis sit infamatus, sed tantum obligat eum ad fatendam veritatem, si ipse specialiter interrogetur iuridice, scilicet praecedentibus indiciis, vel semiplena probatione. Lessius item l. de Iust .c. 3 I. num. IS. iun P II. ne

gat reum ex sola simplici infamia si nullum aliud ad-1it indicium,obligari posse ad fatendum crime suum,

etiamsi intentetur excommunicatio. Contrarium habet Gutierres i. i .qq.Canon .c. I I .num. 8. & Al. Ile vens monitorium iniicere reo necessitatem se pro

dendi si gravetur infamia , vel manifestis indiciis, aut semiplena probatione.Idem tradit Sylvester v. Core . subscribit Iacobus de Grassis i .p. decis. l. . C.8. num. I 8. Sed dicendum est, quoties Iudex inter

xogat iuridice, ad quod quid in variis iudicii ineundi N 3 xationibas

235쪽

198 Pars L Caput III.

rationibus praeerigatur, initio tactum est obiteripi ne autem excutitur in tractatione de iudiciis;) toties iniici reo obligationem fatendi crime, etiamsi ad poenam interrogetur: quod si interrogationi adiungatur

intentatio excommunicationis, fore ut reus eam incurrat, nisi pareat. Quod autem de speciali interroga tione dictum est, aeque valet de generali intertellatione per monitorium; ita scilicet ut reus, qui si speiacialiter rogaretur teneretur fateri situm crimen , quia interrogatio esset iuridica; aeque teneatur illud fateri interposito ad id generali pretcepto sub poena excommunicationis. Ratio est,quia quod praeceptum sit generale quia ignoratur is ad quem dirigitur; vel cert8. speciale, quia innotescit is cui praecipitur, non variae Vim praecepti, quod supponitur a legitima potestate& legitime procedente manare, proindeque esse validhim & obligatorium. Igitur dummodo Iudex legi timus procedat iuridice , quod tacit cum iubet reum praedietis modis iudicio conuenientibus non Occul-.tum,se prodere,reus siue generatim sue in particul xi mandetur , ut se detegat,tenetur obedire idque si praestare renuat, violetaue mandatum cui conserta sit excommunicatio, incidet in illam. Tradit hanc sententiam Zerola v.excomunicamnis causa materialis.ad plurimos adducens Lazarius L .q. I 2.num 4. AT-igumenta vero quibus Ambrosius de Vignate contrarium probabat, contendens, reum vi monitorii

nunquam teneri se prodere, illa ipsa fiunt quibus ali- , qui idipsum de reo specialiter interrogato absque enserae interminatione confirmant, inter quos Angelas, Sylvester,& Fumus,v. desisti confessio, Petrus a

236쪽

ad q. o. disp. unica in fine. aliiquc non pauci adducti

2.2.in trafiatione de reo,quoru sententiam probabilem censent, tametsi ei simpliciter non subscribunt,

so. dub.7. horum placitum ne probabile quidem esse pronunciauit,quanta facilitate hoc dixit,tanta dissol uisset argumentum sane validum pro eo placito,inde desumptum,quod nemo potest adigi ad detegendam personam noxiam valde coniunctam etiam in euentu in quo alium detegere cogeretur, saltem regulariter loquendo: Non potest inquam spectaravi humanae potestatis, ex rei natura & anteceὰenter ad ius positiuum, quod tantum declarauit quid ea in parte posiceret ius naturale. Ergo multo minus adigi potest reus detegere seipsum tametsi non prorsus occultum,cumri emo ei sit ipsomet sibi c5 iunctior aut propinquior. Eam tamen rationem vereque implexum nodum, inserius agentes de propinquorum denunciatione, Vel solucre,vel scindere conabimur.Interim in cotratiam sententiam propositam, quae reum legitime & iuridice interrogatum obligat ad se prodendum, lubentes concedimus , cum uniuerse quoad iudicia quaecunque,tum nominatim si in euentu in quo legitime inccrrogaretur si pateret, interpelletur ad id generalitex,

per monitorium. dRespondeo 1. ad quaesitum, si reus monitorio nota. interpelletur ad se prodendum vi poenam subeat, sed tantum in ordine ad impediendum malum aliquod,

237쪽

2o O ars f. Caput III.

vel ad tollendam maleficii occasionem, ratum esse debet, monitorium ligare reum ad se prodendum, etiamsi ita occultus sit, ut si Iudex tenderet ad frau men inferendum interrogatio iuridica non esset,nec obligaret ad planam expeditam resposionem. Ratio huius doctrinq,eadem est cum ea qua graues D D. quos late refert δ sequitur Sanchea l. 3. de matrim. disp.IA. num. 2.confirmant, Iudicem Ecclesiasticum si agatur de contrahendo matrimonio , posse obligare partes ad fatendum impedimentum prorsus occultum , si velint porro pergere in contractus coniugalis celebratione. Itemque qua Henriques cum aliis l. de Ordine c. l S. num. a.docet, eum qui vult ad Ordin promoueri, debere prietato roganti, aut generatim mandati, candide & limpliciter prodere vitium occulatum,quo ab Ordinibus repellendus sit. In his quippe

euentibus D D. agnoscunt obligationem detegendi probra occulta & infamativa, quia non agitur de grauando reo , quo pacto prae exigeretur probrum non

esse prorsus occultum, sed agitur de impediendo peccato, & indignis a sacramento Matrimonii vel Ordinis,per Dei ministrum, non qua Iudicem, sed qua fidelem dispensatorem & patrem repellendis; ad quod,

ius & potestatem a Deo accepit. Igitur ubicunque similiter agetur tantum de impediendo peccato, habebit ius praecipiendi, ut probra licet prorsus occulta aperiantur:& qui iis sordebunt,tenebatur ea aperire.

si velint progredi in opere cui illud peccati periculum est adiunctum. id nisi praestent, seque candide aperiant,irretientur excommunicatione, si pr. aeceptum sedetegendi sit sub ea poena impositum: quia tale praeceptum se aperiendi, non est latum ad inserendarri

pinnama

238쪽

Vires monitos ad reuel. Σ ΟΙ

poetiam, sed ad praecludend m diuinam iniuriam, Mimpediendum maleficium quod alioqui conseque

retur.

Sitne obligatio detegendi complicem vi

REspondeo,non aliter sere complicem obligari ad prodendum socium criminis, quam ad proden . dum seipsum.Explico hoc distinctione adhibita. Vel enim agitur de complicis detectione a reo primario facienda, vel de detectione rei primarij, facienda per complicem qui sit minus principalis causa delicti, α socius rei primarii in eo admittendo. Neutro autem modo , vix est alia obligatio ad prodendum complicem, quam ad prodendum seipsum, etiamsi detectio

imperetur intentata excommunicatione.

Ac primum si agatur de obligatione rei primarii ad prodendum criminis socium seu complicem,haud obscurum est quam fere eodem gradu procedat oblis gatio prodendi vel facultas celandi complicis, quam obligatio & facultas prodendi vel celandi seipsum. Nam qui aperit complicem , aperit consequenter se ipsum , siue ultro fateatur se cum eo deliquisse, siue tantum prodat illum admisiste tale crimen, postmodum eiusdem criminis participio maculandus ab eo quem prodiderit. Itaque quia reus non tenetur se-i uiua aperire, 'isi iuridice id ei iubeatur: quod non N contingit,

239쪽

contingit,cum est prorsus occultus, vix tenetur Complices aperire si sint prorsus occulti,quantumuis praeceptum sit impositum sub poena excommunicationis. Quo spectat, quod ut tradit Caiet.t. I .Οpusc.trach. 3I. respons s .habeturque ex .q. . & CX l. fin. C.de accusat. Iudex regulariter loquendo,nec potest

nec debet interrogare reum de complice, si nulla sit infamia quod complex aliquis interuenerit. Unde quia talis de complice interrogatio non cilci iuridi-ca,reus eam eludet aut negliget absque peccato,& incursu excommunicationis intentatae. E contrario autem, quando crimen tale est ut exerceri absque complice nequeat e, vel quantumuis ex natura rei posset

admitti absque eqmplice,tamen ex circunstantiis prudenter deprehendatur complicem interuenisse;Tunc quia interrogatio de complice est iuridica, iniicitux obligatio complicem detegendi. Neque enim tunc, complex est prorsus occultus: sed illa ipsa quae ad interrogandum vel urgedum ad sui detectionem reum principalem sufficientia fuerunt, ad complicem quoque diffunduntur tanquam ad circunstantiam sceseris, atque adeo atque aperiendus est a reo, si velit se excommunicationi intentatae subducere. Universa haec doctrina colligitur ex iis quae cum ullis tradit Suareet disp. χo.de fide s. 4.num. I9. Eam tamen temperaui addita particula restringen-re, cum dixi eandem fere aut vix aliam esse reo obligationem prodendi complicem, quam prodendi se- Usum , quia interdum ratione immensi damni quod ingruit communi bono ex complicis celatione, obligatur reus seipsum discrimini exponere detegendo complicem , etiamsi non teneretur se detegere si - ἰ - lus

240쪽

Vires monstorij ad reuel. 2o

lus esici. Nimirum quia ipse reus,est plene arbiter aedo minus suae voluntatis. Vnde si occultus omnino sit,dummodo efficaciter statuat abstinere scelere,satis prospectum erit communi bono, etiamsi non se aperiat. At voluntas complicis,non siibest arbitrio & potestati principalis rei. Itaque si contingeret ex complicis celatione,magnum damnum quod merito praeferendum sit damno rei, exoriturum iure timeri, t neretur reus complicem detegere quamuis prorsus occultum , & cuius detectio extra eam necessitatem

non posset iuridice mandari. Ita fere statuunt DD. de complice hqretico.Nec pauci idem statuunt de persona a Confessario ad turpitudinem sollicitata, quam obligant ad detegendum Confessarium etiamsi pro sus occultum, ob summam perniciem Ecclesiae Dei

immincntem,ni tam tetra pestis auertatur. Ita Bonac. tradi. s. ex variis p. 3.num. Io.&alii quos refert Diana tract. de denunc. resolui.9. Qtranquam in hoc secundo exemplo, loge aliter se habet res quam circa complices aliorum criminum.Tametsi enim supponamus,

personam sollicitatam praestiti si e consensum in sollicitationem, atque adeo habuisse rationem complicis quoad crimen de quo fuit sollicitatio : Tamen quoad ipsam sollicitationem quae est crimen horrendum, Confessiarius sollicitans, complice caruit: cum ipse supponatur is fuisse, qui factus est alteri personae laqueus diaboli. Edicta autem quae in Ecclesia prostant plurima de tantae tarpitudinis detectione , spectant

duntaxat crimen sollicitantis Confessarij, ut multorum fert sententia apud Dianam loco annotato res Olui. 23. Vnde persona poenitens, reuelans Consessarium sollicitantem, nihil sibi ab ea reuelatione timere

SEARCH

MENU NAVIGATION