De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

te debet, praecise vi ediisti mandantis detectionern Confessarij sollicitantis. In aliis autem criminibus, cum reus complicem detegit,si prius reus ipse non innotuerat, accersit sibi per se loquendo eandem poe

nama

Venio ad alterum punctum initio propositum, hoc est ad quaestionem de complice qui fuit secundaria Sccoadiutrix causa delicti, quatenus is ad reum princi Palem detegendum obligetur vi monitorii. Quia cnim complex iste, aperiendo reum principalem, in eandem se coniicit voraginem 1, idcirco dicebam, qua ratione si prorsiis occultus ipse iit non tenetur se deis regere , quantumuis id iub excommunicatione mandetur , eadem fere neque reum principalem esse ab isto complice detegendum, si prorsus occultus sit, ne se cum eo inuoluat,& eidem obiiciat discrimini. Fere inquam eadem est isti complici detegendi sui aut rei principalis necessitas,vel celandi facultas, quia necos sitas alieni praesertim communis boni, aliud interdum ferre potest quoad obligationem detegendi rei principalis,eo quod voluntas illius non subsit arbitrio ac potestati com8licis ; nec prospiciendum aliquando sit alieno bono nisi reus principalis detegatur, in quo

euentu, complex qui si solus esset non teneretur in detegere , quia posset essicaci voluntatis mutatione auertere graue malum imminens quod merito anteponendum sit damno ipsi complici detegenti result turo perdeteistionem rei principalis, obligandus est ad eam detectionem rei principalis, tametsi prorsus occulti, ut in superiori puncto diximus, agentes de reo complicem detegente. At si reus principalis. Scipse complex non sint prorsus occulti, sedita se habeant

242쪽

Vires monitoris ad reueL Los

beant ut interrogatio de crimine si iisdem singulatim

fieret, esset iuridica, atquc adeo etiam ut praeceptum se dotegendi non est et contra rationem ac formamia s , tunc complex quantumuis non nisi generatim per monitorium iussus veritatem enunciare, tenebitur detegere reum principalem,aeque ac in eo euentu

tenebitur ad detegendum seipsum. Idque si renuat exequi innodabitur excommunicatione sub qua praeceptum detegendi autores criminis, impositum fuisse supponitur.

Ex dictis diiudicandum est dubium frequens, de

obaerato qui videns se impotentem ad soluendum, vel ex malitia fraudem faciens creditoribus , quaerit fiduciarium emptorem cui bona sua in speciem venis dat , moxque cedit bonis. Creditorta fraudem sub- odorati impetrant monitorium,ut quisquis bona o aerati aut fraudem factam deprehenderit , eam detegat. Dubitatum saepe est , virum emptor , qui obaerati in ea fraude struenda complex fuit,nec testes habet quibus factam mangoniam probet , teneatur aut possit reum principalem unaque se aperire, ne in

monitorij censuram incurrat. Auila 2.p.cap. s. disp.4.dub. 3. conclus. 7. affirmat, complicem istum, teneri primum monere obaeratum ut restituat, vel sua bona recipiat: quod si is neutrum velit, teneri eum denum clare ,quod ait aperte colligi ex Sylvestro v. restitutio, 3 .num. Io. g.A. nec referre putat, quod desit facultas

probandi: quia id neque exisitur in hoc negotio ut

emptor non habeatur calumnIator, neque ad indemnitatem debitam famae obaerati. Emptor enim nullo modo praesumetur calumniator etiam1i absque facul-xate probandi,obaexatum denunciet i quia clarum est,

243쪽

Tars I. Caput III

eum nequaquam 1 se abdicaturum bona quae ei fiduciarie sunt commissa,si reuera non essent sic commisisa,nec scrupulo admissae nequitiae angeretur,& Vrgeretur ad aperiendam syncere veritatem. Infamia autem reo principali obuentura ex detectione fraudisper eum factae,attendenda & cauenda esset, si emptor fuisset praecise conscius haudis;at cum complex fuerit , & celans ulterius nequitiam admissam , boninue concredita asseruare pergens,causa sit damni creditorum, aeque ac is qui bona a latrone data in custodiam apud se habet,non est excusandus a rei principalis de- nunciatione eam ob causam.Vnicam huius obligationis amoliendae iustam excusationem proponit identi Auila sequenti disp. s. dub. 1.concl. 2. si inde emptori fiduciario ingens famae damnum accedat.Et aeque asdere poterat, si futurum sit, ut ob cooperationem in haudem, grauiter mulctetur, sintque haec infamiae obuenturae vel mulctae inserendae dispendia talia, ut trieritὁ declinatio eorum anteponi queat damno creditorum.Id enim prςcipue videtur ad diiudicationem huius difficultatis considerandum , quod attinet ad obligationcm vel facultatem detegendi obaeratum.

Nam quoad restitutionem quidem , de qua sola agit

Sylvester loco annotato, res est extra controuersiam.

Tantum dubitare licet, an emptor possit in deteriori statu collocare bona quae ab obaerato pessimae fidei homine accepit,ea illi restituens quod fieri pόsse aiebat Auila.De hoc inquam dubitari posse dico. Quod

enim latroni liceat restituere rem ab eo bona fide emptam , & rescindere comperto scelere contractum ut recuperetur pretium ; ratio est quia alioqui emptor

. bonae fidei pateretur damnum nullo admisso pecca

244쪽

Vires monitorij ad reuel. 2 op

to. At in re praesenti, emptor fiduciarius praeterquam quod peccauit contra ius creditorum cum cooperatus eth occultationi bonorum, quam iniustitiam hac bonorum illorum positione in creditorum potestate optime sarciet ; nullum exinde patietur dispendium, quia cum venditio fuerit colorata, nullum pretium numerauit, vel statim a consummato contractu recepit. Imo etiamsi non recepisset, eadem eius esse ratio

deberet quoad pretij illius amissionem, ac emptoris qui mala fide a latrone rem emit, nec potest pretium appensum recuperare nisi rem latroni reddat: quod fieri ab eo non posse, sed debere rem vero domino reddere, etiam si facienda esset pretij iactura, in confesso est. Sed ut his admissis in detectione obaerati per complicem sistam, dico iuxta superius constituta, si Vterque fraudis artifex sit prorsus occultus, & dispendium quod creditores subeunt non praeponderet damno quod alterutri vel utrique noxio ex detectione resaltabit, complex potest ac debet silere non obstante monitorio, salua semper curandae aut faciendae restitutionis obligatione. Si autem ista deficiant, sed damnum creditorum longὸ grauius sit damno quod fiati dis artificibus ex detectione obueniet;vel certe si neuter vel alteruter sit prorsus occultus,ideoque iuridice quamuis non nisi generaliter interpellentur petmonitorium ad aperiendam veritatem , tenebitur complex reum principalem aperire,& fraudem simul factam detegere.

245쪽

Lo8 Pars I. Caput III.

Ligetne monitorium ad pandendam persenam ciminosam valde coniunctam. R Espondeo negative regulariter loquedo, etiamsi

per monitorium generaliter edicatur, ut quilibet conscius,quemcunque alium noxium in causa de qua Vitur patefaciat. Ita Nattar.repetit.in cap. nter verba, conclus.6. num. I 2. Gutierres i. I .qq.Canon. Cap.I l .

num. s . & multi quos adducit Neuietanus l. 3. sylvae nupt. num. 47. Ratio est quia praeceptum humanum non potest obligare ad rem adeo arduam cuiusmodi est deteistio criminosi valde coniuncti,qui eadem se re persona nobiscum censetur, & cuius detectio siefutura perpetuus fons iurgiorum & dissidiorum intestinorum inter eos qui vitam omnem simul exigere ob coniunctionem astringuntur. Sane lex ciuilis, cui lex Ecclesiastica non debet de benignitate concedere,i. 4 .ffde test.diset te cauit,ne inuitu denurietur ut testimonium litis dicataduersus βcerumgeneram,vitricu, priuignum,sobrinam,sobrinasobrino natum, eo me qui in priori gradu sint. Quinetiam patronos ac libertos inter se, ac re emi cognatorum in praedictis gradibus.

legissator eodem testificandi onere exemptos voluit. Varia alia iura quibus constitutum est, ut nemo in criminali causa contra colanguineum usque ad qua tum gradum, & contra alios aeque ac magis coniunctos testificari adigatur , colicol Molina trach. 3. de iust.

246쪽

Uires monitor ij ad reuel. 2o9

iust. disp. . num. i I. & I 2. Nimirum perspexere legissatores quid serant vires humanae potestatis ciuilis in ferendis praeceptis quae captui subditorum debent esse accommodata, ne sint importabilia, proindeque frustra imponantur.Itaque potestas Eccleuastica,quae magnam partem non nisi in sublidium ciuilis potestatis decernit monitoria , non potest urgere aliquem ad eum detegendum, quem ciuili lege celare finitur, ob nimiam coniunistior sem. Nec refert quod ea persona non sit prorsus occulta, sed vel infamia, vel manifestis indiciis, aut semiprobatione ita graucturaccommodate ad rationem iudicii institutam aduersus eam , ut ipse coniunctus si de eo ageretur & similiter grauaretur, teneretur se prodere. Nihilominus enim praeceptum de huiusnodi persona detegenda non urget, quamuis urgeret ad detegendum seipsum. Ratio disparitatis afferri potest , quia denunciator Atestis in iudicio se habent active , & quasi impetendo reum in fama aut vita aliisve bonis ad quod personam coniunctissimam nulla sua culpa ad id obstrictam adigere, inhumanum & asperum esset, imo serum & crudele. At reus c5fitens,non se liabet alii-ue , nec te impetit , sed nude contuendum praebet quod reuera fecit: ac proinde non potest idcirco censeri causa damni quod subibit, nec erit nimis durum supposita veritate facti, eum urgere & adigere ad sic se habendum.Prςterquain quod ex casui dotectione, nullae timendae erunt hominis aduersus seipsum grata es offensiones perpetuae , quae in magnum commu-Ditatis damnum redundare solent: sicut moraliter loquendo ex detectione coniunctorum per coniun-ehos , existerent grauia charitatis mutuae M. pacis

247쪽

21 o Pars L Oput III.

vulnera , aegerrime unquam obducenda. Neque igitur pater filium,neque maritus VXorem, aut e contrario nec frater fratrem aut sororem, tenetur detegere vi monitorii. Id tamen intelligo de patre & stat te secundiim carnem. Nam filium spiritu tem, teneri vi monitorii detegere patrem spiritualem

eontra Franciscum Curtium l.de testibus conclus. 3o. docet δc recte Nauar.repetit. ine.intea wrba,conclusi corol. 66. num. 4I2. & Farinacius trach.de testibus

q. s. . num. 194.& cum multis Barbosa de potest.Episc. allegat.' a. num. s s. An quoad alios cognatos praeter praedictos sit eadem a monitorio immunitas, etiamsi a consciis non detegantur, ambigunt aliqui. Sed plaeet quod statuunt Angelus, ac Sylvester, familia,&cum aliis Autlax. pari. cap. s. disp. s. dub. 2. idem pronunciandum esse de socero & genero,deque cognatis omnibus intra quartum gradum.Ita enim necesse est asserere, ut vitentur diilh nsiones & odia intexcognatos , quorum iurgia tam noxia sunt Rebuspublicis, tamque tetram mephitim inhalant quoties interueniunt. Absque dubio autem interuenirent iurgia de odia, si cognatus intra praedictos gradus aduexius cognatum ageret testem aut denunciatorem. Quare ad id non urgentur lato in quosvis conscios monitorio. Neque est adhibenda temperatio non ri cessaria quam huic resolutioni apponunt Naidus V.

num. s. Nimirum quod hi quoque sint ad detegendum cognatum obligandi monitorio , si detegere pinni sine graui damno. Voco hanc limitationem non necessariam, eamque idcirco reiicio ; quia rario

adducta demonstrat, non posse a tali reuelariora et

abesso

248쪽

Vires monitoris a d reuel. LII

abesse graue damnum person ς coniunctae detegentis. Eodemque modo rciicitur limitatio alia quam adhibent nonnulli reiecti ab Auila a. p.c. disp. s. dub. I.

concl. I. nimirum quod cognati a denu iactandis cognatis tantum excusseratur in criminali causa , non autem in ciuili. Vertim ratio proposita urget via illersaliter. Ex eaque rite perpensa, effici insuper videtur, idipsum quod de cognato vi monitorij non detegendo dictum est , dicendum similiter esse de amico con iunctissimo, & de benefactore plane in sigm, quorum

detectio grauiter exasperare & feritatem vel non leuem ingratitudinem redoleret. Aiebam tamen hanc resolutionem valere regulariter loquendo, quia interdum occurrunt euentus in quibus consecrandae sunt cuiuis manus suae Domino in sanguine coniunctorum. Itaque quotiescunque ex

non facta aliquarum personarum detectione, grande malum Reipublicae immineret, monitorium ligabit conscios quoscunque ad eas detegendas. In crimine laesae maiestatis, ita sentit Mascardus conclus. I. N.

12.& I3. N cum Farinacio, Barbosa de potest. Epist. allegat 95. num. s 7. Id tamen intclligendum est de crimine adhuc pendente , non autem de iam admisibprorsusque transacto, cuius detectio ad nihil conferret quantum attinet ad malum illud auertendum. De haeresi idem affirmant plerique, obstringentes quemcunque ad detectionem cuiuscunque ea lue laborantis, ne serpat in commune exitium. Ita Suare Z d. χO. de fide s . num. 2 r. Azor q. illa tue. Comitolus A. re-

249쪽

Σ1Σ pars L caput II

&-Barbosa supra num. sc .quibus subscribendum

est, si agatur de haereticis dogmatizantibus, ut recte distit axit Simancas trach. de patre haeretico, & in Cathol inllit. tit. 29 num. 37. videturque idem velle Sanche Z l. s.consis cap. 2.dub. I9. num. 6.& 9.Non placet alitem Abul. qui in c. 13. Deuter.q. 3. indistincte negat, fili viri teneri detegere patrem haereticum.Crimen Confes Iarij sollicitantis, eodem loco reponit BonaC. trach. 6.ex Variis p. i .f. .num .6. Quoad crimina vero minus tetra,vel quorum contagium non est adeo metuendum, retinenda est resolutio proposita. Ideoque verius videtur quod asserunt Lazarius trach. de bLΩphemiaq. ia.& Homobonus trach. de cacreseru .p. a. c. r.& Diana supra resolui.6. repugnante licet Comb. telo respons q. 8. & Bonacina loco annotato;nimiarum non teneri uxorem aut filium, mariti vel patris blasphemias detegere, lato licet eam in rem moni

torio.

at monitorium obligationem iniiciat aetegendi

.. eum qui reuera non de ui vel abrique euha omittit quod monitorio mandatur.

REspondeo non iniicere obligationem. v. g. vi aptimo quaesiti membro ordiar , fertur mo'itorium ut omnes qui sciunt quisnam bona sempronii ratus sit , illum detegant. Compertum mini Caium ea bona accepisse in iustam compensano m. Non

250쪽

Uires monitorij ad reueti 1 is

Non adigor per monitorium ad eum detegendum. Tum quia Caius non est ea bona furatus, cum tamen 'monitorium supponatur de eis duntaxat detegendis latum,qui iurati sunt. Tum etiam quia quanatus monitorium mandaret omnes Sempronii bonorunt detentores detegi, intelligendum id esset de mi ustis detentoribus :cuiusmodi non est qui te iuste compensauit, aut qui bona iuste praescripsit, eave aliquo iusto titulo detentionem emundante, apud se habet. Ita

Suare Z t. s. . p d. 2O.s 3.num. I 2. Ludou. LOpeZ p. 2. instruch .c. I a. Bonac. cum permultis tract. 6. ex variis P. I .f.6.num. 3 .Eodem recidit quod ait Nauarr. con-

sit. 34. de ient. excom. num. a. post Ripam tract. de peste, nempe eum non teneri reuelare, qui scit partem in cuius gratiam monitorium est concessiim, iure carere. Quod mox Nauarrus n. 3. extendit adiudicium conceptum per iustam causam credendi, atque adeo ad credulitatem ex iudicio probabili. Quare qui scit vel probabiliter credit,partem destitui iure in rem quam poscit per monitorium ; vel qui saltem probabiliter iudicat suum elle quod petitur, non ligatur monitorio indicente reuelationem. Eadem ratio militat pro responsione negativa ad secundum membrum quaesiti. Supponamus enim Titito furatum esse quippiam non leue quod postea

consumpserit,nec iam habere unde restituat, vel certe ob graue damnum ex restitutione nunc facta obueturum differre absque culpareititutionem:Instan ε te autem domino ferri monitorium, quo omnes tu beantur rei ablatae detentorem detegere. Nego con-- scios teneri reuelare Titium, quia retentio non est ei ςulpabilis Monitorium aptemuicut si ferretur ad ex

Q 3 torquendam

SEARCH

MENU NAVIGATION