De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3os Pars II. . Caput IL

ritalchio, quam lubiecti iniquitas praepedire non potuit. Sic igitui res habet quoad susceptionem Sacramentorum per eXcommunicatum quae resolutio ad omnia Sacramenta pertinet, praeterquam ad Bapti Lmum,de quo non potest hic quaeri, cum is qui bapti-Zatus nondum est, excommunicari nequeat. Quod si excommunicatus tenetur abstinere receptione Sacramentorum , Minister quoque Sacramentorum tenetur ea negare, &cum eo non communicare in tali negotio : ex vi quidem censurae, si sit excommunicatus vitandus , Ex vi autem iuris diuini naturalis , si is qui excommunicatione perculsus est , indigne petat Sacramentum & cum scelcre.' Item Sacran entalium. I'. Iam vero excommunicatum priu .ari usu Sacramentalium,prout foetorum sui sic dicam) applicatione aliqua communium suffragiorum, perspicuum est ex suffragiorum illorum interclusionc, de qua postea. Est haec vox Sacramentalium ,.1atis ambigua. Apud Lucam Tudensem lib. a.contra Albigentes cap. a. Sacramentalium nomine intelligitur lotio pedum exemplo Christi,ac peregrinatio. Apud alios eo nomine intelliguntur minuta sacramenta Catechumenorum, puta sal, panis benedictus & huiusmodi alia. Scholastici, quoscunque sacros ritus Sacramentis aut sacrificio adiunctos, & ad eorum conuenientem ce-4ubratione ex Ecclesiae institutione usurpados Sacra mentalia appellat no exclusis sacris vestibus ac teptis. Alij non paucas praetcrea obseruantias sacras inter se crametatalia numerat, ut aquam lustrale, & alia pleraquc

352쪽

Propria Excomm. in quosita. 3o T

que quibus Ecclesia suam benedictionena impertiit.

I inmensus est circa sacramentalia Thomas V valde sis tomo 3. Priuantur itaque sacramentalibus excbii municati, quatenus Sacramentalia ex Ecclesiae instita tutione adiunctam habent vim aliquam moralem axinclusis intra ea communibus Ecclesiae suffragiis. Esto non prorsus prohibeantur illis uti velut: materialiter sumptis. V. g. non proriui Vctatur Excommunicatus , esse in templo, vel in eo priuatim orare. Quod autem Tertullianus lib. de pudic.c. .& I .ait, excommunicatos a limine & omni tecto Ecclesiaetbbmoueri, accipiendum est de absentia a lcmplo tempore sacri; aut diuinorum ossiciorum. Ius item asyli in templo,saluum est excommunicato, ut rcet

assirmat Couarr. 2.Var. c. 2O. num. II. Suared tradi . a. de relig. l. 3. c.IO.num. 3.3 late Gambacurta l. .de in munit.Ecclescap. IO. num. .Sed hic est fauor lcmpli, non autem excommunicati.

sacrificu incruenti.

ro. Prohiberi excommunicatum assistere sacrificio Miss e,per se loquendo, est extra controuersiam, ut constat ex cap. Episcoporum, de priuil. in 6. de ex

cap.illud.de Clur.excommvn.ministi . S cap. ιs cyssi, ac cap .alma mater.de sent. excom. in s. Et est sene haec, in lignis communicatio in diuinis rebus. Vndo iura quibus generatim Vetamur communicare cum CX- communicatis in rebus diuinis, cuiusmodi sunt cap. responso. dc cap. nisper. Sc cap.alma mater. de sciat. CX-corn. in s. hac maxime communicatione interdicunt. C ausam cur cxcommunicati repellantur a praesentia

353쪽

sacrificii aperit his verbis S.Chrysostom.hom. 6 I. ad popul Qui sunt in peccatis priores eiiciuntur.Sicut enim ad mensam veniente domino, seruos qui dominum ostenderunt adeste non oportet, sed procul arcentur: ita scilicet & hic, dum pro sertur sacrificium & Christus immolatur & ouis dominica.JOlim quippe, graues illi criminosi excommunicabantur. Porro haec prohibitio, non modo attingit excommunicatum, sed etiam caeteros fideles qui intersunt sacrificio. Communicant enim cum iis quos habent in auditione sacri socios. Itaque sacerdos vetatur ad altare accedere, si adsit excommunicatus vitandus.Si autcmiam consecrauerit: inchoatum sacrum perficere tenetur. Quid consilij dederit S. Anselmus, sacerdoti in cuius sacrificium se ingerebat Comes excommunicatus , apud eam videre licet lib. I. epist. sis. Caeteri fideles praeter Camillum siue administrum, quia non urgentur obligatione illa perficiendi fictificii, cum primiim aduertunt excommunicatum vitandum s perueniss e,& obfirmate haererc in aede sacra,tenentur abscedere.

Necnon diuinorum os sciorum.

ar. Eadem ratio est de caeteris diuinis ossiciis. Quo nomine antonΘmastice designantur horae Canonicae,cap.dolepit .de celebr..Missar. & in Concilio Aquis ran. l. cap. t 3I. Praeterea t. incn in hoc nego tio,nomine dinιnorum officiorum veniunt quaecunquae Ocationes & benedictiotics, a sacris Ministris ex Ecclesiae institutioite solemniter de ex ossicio facitae , ac GP-IM-natim processiones quas Ecclesia, ex antiquisit m

354쪽

Propria Excomm in quosita. 3 O9

mo usu obit, ut videre est apud Serarium in opere de

eo argumento,& apud Stephanum Durantum lib. de ritibus cap. t o. in nullo actuum praedictorum . potest excommunicatus communicare cum aliis: hii qtie incumbit obligatio secedendi, si excommunica: us sh- perueniat, nec arceri aliter queat. Vctatur item excommunicatus orare priuatim cum aliis, oratiranem cum eis coniungendo,V. g. alternatim recitando horas

Canonicas, alialve aliquas precationes .inite prohibitio correlativa est,& eum quoque obstringit, qui non est noxius. Et ideo can. i o. Apostolorum,& aliis illi i-bus qd ad eum canonem profert Binius,post Couar xuuiam N Suare quos citat, quisquis preoes cum ex

Communicato coniunxerit,ac vel si in domo id fecerit, iubetur excommunicari. Esto, qui ita officium diuinum cum excommunicato recitaret,iatisfaceret legi de ea recitatione,ut asserit Maior in .d. 12: quaest 6. ad 3. Non interdicitur tamen,ea priuata oratione

in praesetitia excommunicati quae seorsim ab alia funditur , nec cum ea iungitur in unam communem, ut notauit Caietanus in summia v. excom nicatio , siab .

finemunde inferens, si duo in eodem cubiculo seo sum considentes,audito pulsu campanae ad salutationem De arae ibidem flectant genua & seorsim orεt:

talem orationem non vetari ob praesentiam exc-- municati,concomitanter quidem, sed tamen dispara te & absque unione cum caeteris, fundentis precationem. Colligere vero indidem possumus , non vetari fidelibus, recitare in praesentia excommunicati ora tionem ad Deiparam,quae initio concionis solet reci- 'rari: quia quamuis excommunicatus qui adesse supponitur,eana quoque inationem recit , tamen Ora V 3 tion e X

355쪽

3io Pars II. Caput II

tiones illae astantium , non uniuntur in Vnam com-rminem; unde nulla ibi cernitur communicatio. Supposui, excommunicatum poste adesse concioni, quia reuera no est ossicium diuinum. Unde Gentiles qua- luc δc infideles, ab ea non arcentur , ut sanxit Conc. Carthag. 4.cap. 8 . Multorum Canonum apparcntem

circa hoc dissonantiam, conciliat Albalpinaeus l. 2. obseruat. c. 29. Quae autom Isid.Pelus. Lr .cpist.2s3. habet, non pertinent ad exclusionem profanorum a concione lacra, sed ab cuulgatione imprudenti mysteriorum; quam non est necesse fieri in concionc, imo abstinendum ea propalatione est , cum adsuntini lonei. Vides ex his non minui dedecus excommunicati, ex eo quod permittatur adesse concioni, cum Gentiles quoque permittantur illi interesse, quia potest conducere ad tangendum & emolliciadum cor, nec venit nomine diuini Offcij. et 1. Repulsa ab offerendis per excommunicatum oblationibus, ut diuina ossicia pro eo fiant, decernitur in cap. sacris. de sciat. excom. Ab Vgolino autem

Fab. 2. cap. 0. . g. extenditur cum ad oblationes per

alios pro ipso factas in finem praedictum, quia qui per

alium facit,per i eipsum facere videturictum etiam ad oblationes factas non ut diuina ossicia pro co fiant, sed si inpliciter cleemosynae nomine. Militant enim hic rationes omnes, quibus Philo confirmat sanistitatem legis vetantis inferri in sacrarium oblationes meretricis Id manasse ab Apostolis testatur Clemens Romanus lib. 3.constit. c. 8 dc l. 6.c. s. & 6. 7. Traditur aulcm hic usus aperte in Concilio Illiberitano capia8.vcrbis illis. Episcopum placuit, ab eo qui non communicat , munera accipere n9n debere. J Quod

356쪽

Propria Dcom. in quo sita. 3II

non esse accipiendum de omittente communionem in sacro, sed de excluso a communione corporis Christi, & a coetu fidelium, recte conuincit Suare Etrach. 2. de relig. l. I. c.6. num. 4. Idem statutiam est in magno Concilio Nicaemo cap. 27. m editionc Alphon si Pisani. idoneam sic statuendi causam , siappeditant verba illa Ilionis Carnotcnsis epist. Donationes , & concessioncs excommunicatorrem, quibus nec dicendum est, aue, propter infirmos vitandas csse constitimus: quia licet Apostolus dicat,=net da mundis, conssequenter tamen addit, sed malum esphomini per o fendi idum ma duc et . Vnde etiam in epistola ad Corintluos. Si quis trit vocat vos insuetiu, CT vultis ire , omne quod vobis apponitur mandusate, nihil tinterrogantes propter conscientiam. Sive ergo manducatis silue bibitis, omnia in gloriam Dei facite. Sineo en pione estote Iudiis, getibus, ct Ecclesiae Dei. siclut ego per omnia omnibus placeo, non quaerens qκod mihi et tileel sed quod multis, ut salui flant. Haec est Apostolica, S sana doctrina. Quare talium donationes vel concessiones vitandae sunt: non quod Dci creatura, cx eis munda immunda fiat, quia Domini est terra & plenitudo eius sed ne simplicium ex hoc infirmetur conscientia, cum Lalibus conteisturis existimat, bonis eorum malefacta placere, vel quae prius abhorrebant, mala non esse. Simili de causa diuinae leges pariter &humanae,refutant,& vitant eorum testimonia, S iudicia laon quod non aliquando vera testificentur, Sciusta decernant sed ut tali repulsa confutati, ab erro re suo desistant. J Caeterum infulse Uorrilongus in 6.d.I9 q. Unica,artic. 2.conclus. 2. existimat,oblationes ςxcommunicati qtomuis ob ea quae protulimus, ne-

357쪽

Pars II. Caput II.

queant in Ecclesia recipi, posse tamen recipi domi. vides concidere ex Iuonis discursu. Deinde iura nolute vetant recipi oblationem excommunicati, saltem eius qui notus sit,prout hanc resolutionem,limitant Innoc. Ancon.& Abbas in cap. cum volumate. de sent. excom. adducti a Troilo Maluetio tradi. de oblationibus,2.p.num. 2. quae iura nunc restringenda sunt ad excommunicatum vitandum,si eius qui oblationes recepturus esset, obligatio ad eas repellendas,

attendatur.

opeciale acrorum ministrorum excommunica-' torum priuationes,quoadscraeut Sacramenta ministrandi.

23. Omnis praedicta communicatio in sacris, qua excommunicato interdici hactenus asserui, est communis quorumvis fidelium. Addebam vero , esse aliam communicationem in sacris , qua 'quilibet idoneus Sacramenti alicuius minister , impeditus durante excommunicatione qua irretitus sit, illud administrare. Sicut extam sacerdotcs excom-mtinicati , vetantur celebrare sacrificium cincruentum, dc diuina officia solemniter aut publice recitare, vel praedicare fidelibus verbum Dei. Et quidem, ministrum excommunicatum prohiberi Sacramentorum administratione,constat ex cap. latore r. de Clerico excom.ministr.Ratio manifesta,ex reuerenti & digna sacramentorum administratione,

siffragatvt.Et potest quidem in nonnullis euentibus, grauis necessitas laxaru huius interdicti rigorem.

358쪽

Tropria excomm . in quosita. 3I

quippe inductum per legem humanam rationabilem,quet in illis euentibus euigescitaPotestque ea grauis necessitas, se tenere vel ex parte ministri excom- . municati, si videlicet magnum malum ei intentetur nisi sacramentum administret, clunc enim fas ei esse ministrare, statuit cum multis Auila 2.p.c.6. d.8.dub.

s. in vel certe ex parte passi innoxii saerament' indigentis, & alio ministro destituti, praesertim si sit in

mortis articulo. Nam tunc fas est. excommunicato ministrare sacramentum indigenti, recte asserit Gutierres adducens multos l. I. qq. Canon.c. I. num. as.' male reclamante Couarruvia in cap. alma mater. p. I.

f. 6. num.8. Haec igitur reiste quidem dicuntur. T men nemo non videt, ea esse per accidens. At per se loquendo,minister excommunicationς irretitus,prohibetur sacramelorum administratione, eamque contra edictu Ecclesiae usurpans,sacrilegus est mon modo quia supponitur sordere labe mortali, cu qua tractare sancta impium est, haec enim labes saluo excomunicationis nexu tolli posset,)sed etiam directe vi interpositae ab Ecclesia prohibitionis, quae ministros quoque matrimonij, hoe est ipsos conluses,comprehen dit ut tradit SanchezL7.de mair. disp.9. n. 3. & Sua-

an possit ut testis authenticus assistere matrimonii celebrationi, variant sententiae. Negat Auila, & inde irritari matrimonium censet a. p. cap. 6. disp. 3. dub. I. conestis s. sed reclamat & merito Sanchea L 3.de matrim. disp. 2 i. num .A. quia haec non est administratio cramenti,sed nuda conditio,iametsi essentialiteir

visi; ad celebrationem validam,ubi decretum Tri-- V s dentinae

359쪽

dentinae Synodi est promulgatum.Quoad sacramen-

tuna vero Poenitentiae extra mortis articulum, ne va- .lida quidem foret a ministratio eius per cxcommunicatu virecte affirmat Regilialdus lib. 32. praxeos rcap. 2.nilm. .estque haec resolutio extendenda,etiam ad absolutionem a venialibus , contra Vasquem ue. P. q-9 3.art. t .dub. , .num.8.quia Ecclesia a qua est omnis iurisdictio in foro interno,inultat excommunicatum omnimoda priuatione iurisdietionis in eo foro. 14. Quamuis autem nonnulli DD. de quocunque ministro excommunicato pronuncient,eum pro hiberi ministrare quaecunque sacramenta tamen mollior nunc sententia benignius sentit de excommunicato tolerato , quem negat quidem posse se ingerere ad saeramenti cuiuscunque administrationem, admittit tamen posse illud administrare si adeatur, etiam absque necessitate: siue sit pastor, siue non sit. Nam minister liuiusmodi, non peccat si requisitus ius dicat, siue ministret : neque item fideles cum adeuntes iuse suo utenres, peccant, siue aduersus legem de non communicando, quae post Martinum V. non Vrget; siue ob coopcrationem in peccatum ministri non enim ulla ibi cernitur cooperatio ad peccatum, qui non peccat minister toleratus, si requisitus ministret. . Ita Sancti .l. . de Matr.disp.9. num.8. Ledesina I.4.q. s.artic.6 .dub. II. Praepositus dub. I 2.de excom. num. 8 I.&82.&fere contientit Suare Z t. s. I. p. d. I. s. 4.num 9. Versim haec indulgentia Ecclesiae,in fauorem fidelium concessa , mollitionem continet rigoris quem ex se inueheret excommunicatio,ut dictum est de externae communicationis cum toleratis conces

sione.

360쪽

propria Excomm in quosita. 3IS

Item sacrifieandi esselemniter celebrandi of ia.

At nullo modo mollitus est antiquus rigor, quoad vetitam sacrificii celebrationem per quemcunque sa- , Cerdotem excommunicatum. Nam iura id seuere vetantia,ut cap)i celebrat, de cler.excomm .ministr.pcr- seuerant in rigore antiquo, qui tantus est, ut S. Tho-' mas 3. p. q. 83. artic. V., ad a. existimet,si sacerdoti in ipso altari, iam inchoato canone, dummodo non in- Choata consecratione subeat recordatio contracti a se vinculi excommunicationis, abrumpendum ei esse sacrificium , si absque infamia aut graui scandalo positferi abruptio. Si vero iam coepta esset consecratio, pcrficiencium esset sacrum usque ad sacrificij con-1tlmptioncm,at non ulterius ,ut in simili statuunt DD.

de celcbrante coram excommunicato nolente secedere.Est enim plane par,aut etiam maior ratio,ne Sa- 'Cerdos excommunicatus sacrificet; quam ut Sacerdos Plane liber a tali vinculo , non sacrificet praesente eΔqui excommunicatione irretituI. : as. AEquὶ arcetur excommuisicatus a celebratione solemni & publica diuinorum ossiciorum. Ita, enim perspicite fere prohibitio qua excommunicatus ,

vetatur communicare in ficiis cum caeteris. Diserte quoque idem mandatur cap .il . de cicr. cxcom. mi- nistr.& cap. mper.de sent excom. Nomine porro cιorum, in hoc negotio, veniunt quoque benedictiones quaecunque & orationcs publicae, ut recte notauit Praepositus dub. 9. de excominum. s 3. Aliud vero . est de priuata ossicii recitatione. Nam is qui ad eam alioqui tenebatur, aeque ad eam astringitur, non o stante

SEARCH

MENU NAVIGATION