De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

momodo mulcta in bonis prepositis praefinimo

ritualibus, cst quoad vita functos, cum spiritu lenitatis, o mansuetudine Ecusa erga peccatores

coh4reat. IAE RIv s QIA Μ malorum propositorum grauitatem perpendamus, & inde concipiendum excommunicationis horrorem colligamus, occurrendum est dissicultati in speciem non leui, quae argumentationem pro vehementissimo excommunicationis timore praedictis malis inaedificandam anteoccupare euerso eius fundamento videtur. Difficile quippe persuasa videtur, Ecclesiam, quae ab Apostolo informata est, praeoccupatos in aliquo delicto instruero in spiritu lenitatis , tanta austeritate velle agere in filios tametsi immorigeros, ut eos obiiciat aperto dil- crimini damnationis aeternae,negando eis sacramentare suffragia communia, quae sunt opportunissima ad salutis consecutionem subsidia. Sane potestas quae Ecclesiae data est ad aedificationem,non debet cedere in destructionem,quod tamen videtur ex tali peccantium tractatione aperte sequi. Alia in hanc rem argv. menta collegit Altissiod.lib. .summae cap.de excommunicatione,& S.Thomas in A.d. I 8. q. 2. artic. i. Sed praesertim immanitatem sapere videtur , quod diximus eXCommunicationem pertinere posse ad vita sun is

402쪽

Excommunicationis aquilas.

inctos. Efferatae enim crudelitatis videtur,nc mortuis quidem parcitum Velle. Excommunicationis asperitas,non est contra lenitaIem. a. Statuendum nihilominus est ut indubitatum, recte ac prudenter Ecclesiam, austeriore hoc pharmaco siue cauterio, ad efficacem correctionem male fanorum capitum Vii. Sic enim congruum ac ncces laxium fuit: Et siue ipsos excommunicatione percussos, siue caeteros attendamus , medicina est quae luscios soculis videtur crudelitas aut immisericordia; meritoque medicinae nomine insignitur cap. I. delent. CXCommun .in 6.colligiturque etiam ex cap. I. de Exception .in 6.& ex cap. ex literis. de constitui. & ex cap. 1.de iudic. Ex Iurisperitis,idem late tradit Couarrati C.adma mater. p. I. initio num.9. Frequenter idem habent Theologi in . d. i8. Medicinam autem neceste est intci dum esse aiperiorem, notauitque optime S.Cyprian. l.de lapsis dub medium,imperiti esse Medici abblandiri qgro,ubi eius necessitas truncationem pU- traminum, & scalpelli intromissionem deposcit. Itaque exercitium potestatis de qua agimus, dc tot priuationum etiam in bonis spiritualibus irrogatio, non deficit a ratione medicinae , tametsi asperitatem aliquam prae se ferat atque molestiam. Sanandum ergo celerius cinquit Innocent. I. epist. 9 r. inter Augusti nianas ) ne longius execrandus animis morbus in sex pat. Vt si medicus cum viderit huius terreni corporis aliquem esse languorem magnum suae artis aestimat documentum, si cito quis illius interuentu despcratus . . Z euadat,

403쪽

318 Pars II. Caput LV.

euadat, vel cum putre vulnus aspexerit adhibet so-menta, Vel caetera, quibus illud possit quod natu fuerat vulnus obduci: at si id manens sanari non poterit, ne corpus reliquum sua tabe corrumpat, ferro ampurat quod nocebat: quod reliquum integrum est,scruiat intactum.Praecidendum id ergo est quod velut puro,ianoque nimium corpori vulnus obrepsit ; ne cum tardius abstergitur,in ipsis pene visceribus huius mali non exhaurienda post sentina considat.J3. Nec verum est , infligendo hanc molestiam inter sic medendum, immisericorditer fieri,aut abiici

conuenientem commiserationem erga Deccatorem.

Reucra enim peccator non ost lugendm S miserandus cum ob peccatum plectitur, sed cum peccat, Muindictae inferendae iustam catisam subministrat.Dis putatio est perelegans S. Chrysostomi t. ser. Graecol. 1erm. , qui est in terraemotum & Lazarum. Noli inquit unquam supplicium timere, sed supplicij parentem peccatum. Concutitur ciuitas: quid tum posteaὶ mens tua vero non conquassetur: quandoquidem &in morbis ac vulneribus, non eos lugemus, qui curantur , sed qui insanabili morbo laborant. Quod est morbus & vulnus, hoc est etiam peccatum.Quod est sectio,& medicamentum,hoc est cliam poena. Intellexistis quod dico 3 Attendite.Volo etiam orationem Philosophia plenam vos docere. Quam randem ob causam eos qui puniuntur,non eos qui peccant lugemus Non enim res ita grauis est poena, ut res grauis est peccatum.Si quem igitur videris habentem ulcus, cernis laniem a corpore defluentem , nec vulnus ta- me aut Vlcus curatem: alterum vero pariter affectum, qui modicorum 'tatur opera, qui uratur, secetur, Macerba

404쪽

Excommunicationis aequitas. 339

acerba medicamenta deglutiat,virum istorum quae lugebis3Eumne qui aeger est, nec curatur,an eum qui aeger est & curatur λ Haud dubium quin eum potius qui cum aeger sit no curatur.J Illustrat hoc exemplis. Tum subdit f Atenim molesta est curatio : ve rum utilis est eius finis. ita quoque nostrae huius vitae seres habent: sed a corporibus sermonem transfer ad animas; a morbis ad peccatum;ab acerbitate medicamentorum,ad poenas & iudicium diuinum. Quod enim est medicamentum adhibitum a Medico, & sectio,& ignis, hoc est a Deo illata poena.Nam ut saepenumero admotus ignis urit, & sistit vicus,quod pascendo serpit, 3c ferramentum putredinem exhaurit. dolorem quidem inurens , sed utilitatem tamen pariens ; ita& fames & pelles, & quaecunque mala esse videntur, ferri loco, & ignis admouentur animae, ut aegrotantis eius ulcus depascens, ad similitudinem corporum cohaereat , eamque meliorem efficiant. JQuod de temporalibus poenis a Deo immissis, ait ibi S.Chrysostomus, aeque valet in re nostra,siue in poenis quas Ecclesia fidelibus irrogat propter peccata. Christus ipse apud S. Gertrudem lib. 3. reuelat. c.I6. exponere dignatus est, quantum esse possit commodum excommunicationis ut par est exceptae, tantum abest ut importabile malum inferre sit censenda.

Tum quia trafert bonum excommumcatλ

. Verum ut distinistὸ & argumenta proposita dissbluamus, & euincamus priuationem tot bonO- 'tum etiam spiritualium, probe cohaerere cum spiritalanitatis Ecclesiae, consideranda sigillatun sunt duo ' Z c pi

405쪽

36o Tars G. Caput IV

capita necessitatis inscrendi priuationes propositas. Vnum est , penes ipsum qui segregatur, E priuatur bonis praedictis. Alierum est,pcnes caeteros quibus ab

eius communicatione timetur. Necessitas ex prio ucapite ducta , honestat omnino irrogationem priuitionum quas proposuimus. Suffunditur enim salubri pudore , cum agnoscit se ab omnibus declinari, ut

ouem morbidam cuius contagium extimescant. Id quo intendere Ecclesiam hoc remedio Utentem, notauit V valafridus Strabo libro de rebus Ecclesiasticis capite i . in ipso fine ; de habetur ex cap. pia. de excepi. in 6. Bonum ergo de optimum est ei qui CXcommunicatur , sic plecti. Nisi enim hic stimulus adhiberstur , perstaret diutius in longe deteriore st tu,quam sit is qui per excommunicationem infertur. Nimirum quia haereret in coeno illius culpae lethalis

63 quam excommunicatione percussus est,unde contingere facile pollet aeternum exitium.Itaque sic punitur , ut in alia vita non puniatur immecficabilitem, iuxta sapientem S. Bernardi ratiocinationem serm. 23.in Cant.quae magna est erga eum benignitatis expromptio. Nec aliter se habet Ecclesia in hac poenarum irrogatione , quam se habeat Deus proportionei eritata, cum ob peccatoris bonum, ut humilietur, ScconfundiLur,tandemque resipiscat,tradit eum animς irreuerenti ac infrunitae, permittens ipium foedis sce- ictibus inquinari, ut optimc disserit S. Gregorius I I.

Moral .c. 9.ad illi Id,Pracrassit e renes eorum. Notauit hanc Dei ex eo fine punientis imitationem,per Eccle iam excommunicantem, Gabriel lect. 26. in Ca- non. titera X. Ferrar. opus c. de Euangel. liberi. cap. 9. Probans contra Scia Ilos , cxcommunicatio .

406쪽

Excommunicationis aequitas. 3 ci

nem cohaerere cum libertate Christiana. ε s. Et irrogatur quidem excommunicato damnum, etiam in bonis spiritualibus. Tamen ea damna

nec inferuntur in praecipuis spiritualibus bonis ; sanctitate inquam & gratia, et iisque comitibus indiui duis, quae supponuntur iam deesse; sed in aliis boni;

quorum priuatio minus damnosa est,& tamen hominem facile commouet ut ad se reueniat, quia eorum carentia magnam partem patet exterius. Qualiacunque vero sint damna quae per excommunicationem irrogantur, in potestate est eius cui inferuntur, se ab

eis praestare liberum , resipiscendo & satisfaciendo Ecclesiae. Vnde si eorum perpesso sit diuturnior, non est quod de Ecclesia expostulet, sed de scipio per que

stetit ne confestim liberaretur.Et hanc ob causam,additio ad singulare i3o. Matesilani num. I 6. negat excommunicationem esse poenam .Quod quainuis crudius dictum sit 2 in sensu tamen qui ab autore est intentus, admitti potest. Aliae extricationes huius dissicultatis quas aliqui intuerunt, non sunt idoneae. Maior in A. d. I 8. quaest, a. conclusi 3. coroll. 3. & Gabriel ibid. quaesti a. ad hoc dubium dissoluendum, aiunt excommunicatum non pati damnum ab E clesia, sed a seipso , id est a suo peccato-contumarcia in eo : sed ficclesia sinquiunt) eum damnificatum autoritatiue ostendit. Hoc non admitto. Neque enim Ecclesia excommunicans , est mere interpres damniquqd homo peccando sibi intulit. Imo Couuarri

uias in cap. alma mater. initio parti prioris, num. 8.veluti haereticam damnat sententiam Glossae cap. quodcunque. 24.q. i. affirmantis excommunicationem

no esse actum iudicij x inflictionis supplicij, sed esse a s tantum

407쪽

Pars I L Caput IV.

tantum demonstrat1one ligaminis quod homo subiit peccando. Assinis est hic Gloisae error, ei errori Magistri in .d. I 8. & nonnullorum veterum, qui solutionem per Sacerdotem absoluentem a peccatis,censuerunt non esse nisi renunciationem & declarationem

remissionis peccatorum : quod damnauit Tridentinum sess. I . cap. 6. Richardus autem victorinus lib. de potest. ligandi atque soluendi. placitum illud ali- quibus tunc probatum referens, dixit esse tam friuolum, ut ridendum potius quam refelledum videatur. Vere ergo Ecclesia, cum vibrat excomunicationem, habet se no vi praeco,sed ut iudex puniens nec tantuostendit homine a seipso damnificatum, sed etiam ex nouam poenam infligit;nimirum quas supra recensui mus,&nominatim priuationem suffragiorum communium,& priuationem Sacramentorum nouo titulo. Posset tamen illorum verborum quae ex Maioret ac Gabriele retulimus, is sensus ess e,quem S. Bonau. in . d. i 8. in ultima distinctionis parte q. et aperuit: Nempe quod excommunicati malum , radicaliter &primordialiter ab ipsemet excommunicato proueniat non ab Ecclesia: Etiamsi vere Ecclesia, formaliter & proxime iustum damnum inferat cum excommunicat. Hac ergo solutione dimissa, haerendum est in ea quam adhibuimus,dicendumque mulctari quiadem & damno assici hominem cum excommunicatur , sed ipsum esse qui damno causam dedit,nec nisi per eum stare quominus ab Ecclesia liberetur: ac proinde debere sibi, non Ecclesiae recte iudicanti succensere. Quoad mortuos autem, prout ad eos pertianere potest excommunicatio, verum est ob negata

illis subsidia quibus animae fidelium iuuantur, fore Ve

408쪽

Excommunicationis aquilas. 3 63

illi diutius in ignibus emendatoriis haereant, eia ita quidem ut ipsi per seipsos nequeant excutere hanc

suae gloriae remoram. Tamen commune bonum de quo mox , eam retardationem gloriae certo alioqui obuenturae,iustam & honestam potest reddere.

Tum quiasic expedit caeterss.

6. Iam honestatio excommunicationis, asperitatis quam infert: penes necessitatem caeterorum,est per se perspicua. Caeteri enim discunt sapere, dum via dent in Ecclesia graues culpas non dissimulari,S me tu similis qua infamiae, qua irrogationis damnorum, fraenafit seipsos ne similiter plectantur. Hoc spectabat S.Chrysostomus hom. s.de verbis Esaiae maiwominum, cum dixit. Sapientes Medici quoties membra putrefacta secturi stini, aut lapides in meatibus aflixos extracturi, aut aliquod aliud naturae vitium correcturi, non id faciunt eo qui laborat in angulum abducto; sed eo in mediis foris deposito : conglomeratoque praetereuntium spectaculo , ita demum ad- mouent sectionem. Haec autem faciunt non quod velint humanas traducere calamitates ,sed ut unicuique propriae sanitatis commendent curam. Itidem &scriptura facit, ubi quem arripuit peccantium, proponit eum in sublimi suggesto, non in mediis foris,sed in media terra; & posteaquam totius orbis circumsteterit theatrum, tum curationem adhibet, erudiens nos, ut circa propriam salutem cau tiores simus J Non contendo , finem adaequatum ex quo insertur poena esse excmplum aliorum,nequc hoc assirmat S.Chrysostomus loco annotato. Id enim falso assimaretur

409쪽

36 Pars I L Caput IV.

Vt probaui in Morali dist. . n. 477. Plemnque enim, non ut alij exemplo noxij male mulcitati absterreantur a simili scelere irrogatur poena. Imo interdu quo que non spectatur bonum noxij, ut scilicet emendetur,& deinceps sapiat: sed praecise infertur supplictu, ut sit suus locus iustitiae vin fici. Idque iustum Sc sanctum ess e, agnoscit S. Augustinus i. a. de peccat. merit. c. I 6. M 3 . pluribusque confirmo Facula I s. ad

Idiotam. Sensus ergo D. Chrysostomi qui ad rem praesentem sussicit, is est quem Origenes homil. s. in

Ezech. egregie persequitur,seequentissimum est e, ut ad caeterorum emendationem, inferatur poena;idque

ad honestadam supplicij acerbitatem & iudicem nora immisericordiae de crudelitatis liberandum, satis superque esse posse. Non alia sane ex causa quod Tau-Mis Philosophus apud Gellium l.6.c. I 4.probe admonuit,nomen: xempli pro supplicii irrogatione usurpatum iam olim cst. Nam exemplum statuere, perinde est ac pleistere: Qua loquendi formula insinuatur u-

dicem idcirco externa specie saeuire in personam noxiam, ut cae teri a similium patratione arceantur, non exclusis tamen caeteris finibus iustae castigationis: Mex hoc nominatim capite animaduersionem qua criminostis punitur, non esse referendam ad truculentiam Iudicis, sed cum eius debita lenitate, probe cohaerere. Sed quid urgeo exempla humana Aut quo sum ad amouendam immisericordiae dc crudelitatis labem a negotio in quo versamur, insisto rationi ex more agendi mortalium, tametsi receptissimo, Mquom nemo qui sapiat, ausit damnareξ. ipse quae est D.Thomae in hanc rem ratiocinatio in A. d. i8.q. 4.attic. i. quaestiync. 2. ad 3 ὶ plerunque

410쪽

Excommunicationis aquilas. 36s.

pleriinque iam ex hac vita, peccatoribus infert poe- tDas, statuitque cos in exempla: non ut illis mutetur animus quos agnoscit esse in nequitia obfirmatos, sed

ut alij flagellato pestilente discant sapere. Deus inquit Origenes hom. 9. in Ierem. non unum homi- jncm scd uniuersum curat orbem, coelestia atque terrena & omnia ubique dii pensat. Et cum hoc prouideat quod uni commodum sit, multo magis prouidet quid toti mundo conducat,& hominibus uniuer sis: prouidet quidem eia ea quae uni expediunt; verum ita, ne unius utilitas, omnium damno sit. idcirco &ignis aeternus praeparatus est & gehenna, tenebrae exteriores, quae omnia non tam ob cum qui puniendus est quam propter homines constituta sunt. Si aurem vis huius rei testem accipere scriptui am , quia in aliorum eruditionem, licet iam desperabiles sint peccatores,dc a curatione penitUS alieni, torqUeantur,audi Salomonem in Prouerbiis dicentem. Pestilentes, gellato,impudrais calli ior erit: Non eum qui flagellatur, dixit callidiorem futurum, & sapientiorem propter castigationem suam; sed insipientem a stultitia ad prudentiam conuerti; propter stipplicia pestilentiae hoc quippe ex ipio nomine calliditatis significatur SI conuerti eum a calliditate dum alios cernit propterea quibus ipse obno ius est, peccata cruciari. Igitur prodest nobis si tam digni sumus salute, ut alii in viil in pira nostram torqueantur. Et quomodo utile fuit' peccatum Israel in salutem gentium, sic utilis est quo 'Glndam poena, aliorum saluti. J Hoc apertissime in-:tcndit Ecclclia, intorquens in aliquem excommunicationis si .igellum. ita lue codem modo honcstatur haec leucritas Ecclcitu, ac ca 'illic cerni videtur in mo-

SEARCH

MENU NAVIGATION