De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

366 Pars I. Caput IV.

do agendi diuino. Quare mox Origencs prolato eodem exemplo Dei, iuste in malos saeuientis, ut bene sit aliis,subdit: Haec autem in Ecclesia saepe accidentia,possumus considerare. Peccauit quispiam, S post peccatum postulat Communionem. Si ei conceditur quod rogat, in incomodum omnis venia procedit, &laxatis fraenis, sceleribus panditur via. Sin vero cum

rationabili deliberatione, non ut misericors , nec rur

sum ut crudelis iudex, sed & quasi viri prouidens, dc

de omnium salute pertractans, consiacrauit populi damnum in unius venia;haud dubium est quin faciatetici unum de Ecclesia, ut multos salvet incolumes. Age nunc considera mihi,& medicum, si cessauerit a1edtione eius vulneris quod secandum est, si non usserit id quod indiget cauterio, videlicet propter dolores qui ex talibus remcdiis consequuntur, quomodo 'creicit infirmitas,& in deterius vetus humor exuberct3Si verbs ut ita dicam,) temerarius ad vulnus se- stor accesserit & incusserit plagam, curat eum qui sc-catur & uritur; quia paululum seueritatis assi impiae, licet visus fuerit,aegrotanti ad horam non misereri.JProspicitur praeterea caeteroru adhuc sanorum bono , dum impiorum obduratorum communicatione prohibentur. Modicum enim fermentum totam massam corrumpit, ut ipse Apostolus in hanc rem est ratioci

natus . t Nam cisi illius, sinquit ad eum locum Chrysostomus homil. i s . est peccatum, si tamen negligatur, potest totimi colpus Ecclesiae corrumpere. Nam quando is qui primus peccauit poenas non dederit,cito alii quoque eadem peccata admittent, ostendens

412쪽

Excommunicationis aequitas.

opus habuit imagine ac simili tridie. Nam sicut illud inquit,) etiamti sit modicum totam massam in serrani mutat; ita quoque iste si dimissus fuerit impunitus,nec in eius peccatum iuste fuerit animaduersum, corrumpet & perdet caeteros.J Nihil sane est facilius, quam ut concolores fiant qui simul agunt familiariter.

Sufugium Sapientum de honestatione excommunicationis ex hoc capite.

8. Bene hunc seu stum excommunicationis, atque adeo hanc eius bonestandae viam aperit Pseudo- concilium Bagaitanum Donatistarum, apud D. Augustinum lib. . contra Crescon. c. 4. post damnatum Maximiolanum. Nec solum hunc inquituit sceleris sui rem iusta condemnat. Trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sicrilegii de quibus scriptum est, Venenum aspidum βb labiis eorum, quorum os maledictione es amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad est uniandum sanguinem. Contritio O calamitas in viis eorum, est; viam pacis hon cognoueruiri, non est Dei timor ante oculos rarum. Nollemus quidem

tanqua e proprii corporis iunctura praecidi, sed quo niam tabescentis vulneris putredo pestifera, plus habet in abscissione solaminis, quam in remissione me dicaminis, inuenta est causa salubrior, ne per cunei a membra pestilens irrepat virus , ut compendioso dc lore,natum decidat vulnus. JSed praestat nostros audire. Clemens Rom. 2. Colr-stitui. Apostolic. cap. t . alias 2 Π. Qui peccat ct mviderit atquem facientem sim ita atq ic ipse si . EO,

413쪽

, extruetitu ad faciendu eadem. Deinde qui prauus est, per unum occasionem nactus, in aliis operatur, quod Deus auertat: ita fiet ut grex deprauetur,& quo maior est numerus peccantium,eo sit vitium maius:peccatu naque quod no arguitur, deterius fit & ad alios

manat. Siquidem parum fermenti totam massam corrumpit, SI unus fur in totam nationem diffundit execrationem;& muscae mortuae, putrescere faciunt unguentum suave.Item Rex cum iniquo sermoni aures

praebet omnes Ministri eius existunt iniqui. Sic quoque ouis scabiosa, in alias oves transfundit scabiem, nisi a sanis separetur, S homo peste laborans, multis est cauendus: canis etiam rabiosus,quidquid attigerit, in eo periculum affert. Si igitur hominem flagitiosum

ab Ecclesia non remoueamus, facimus domum Dei speluncam latronum.J9. Origenes hom. 9. in Ierem. interro cur Deus separatos velit malos a malis, restondet quia, Mali cum simul fuerint, ea quae mala uini cogitant,& in pristina nequitia perseuerantes, augent peccata peccatis. Quomodo e contrario boni, cum simul fiterint,de honestis sermocinantur. Dissoluitur ergo, &ad nihilum deducitur nequam cogitatio,cum no habuerit collocutionem alterius nequioris. Idcirco per

dispensationem Dei prouidetur, pessimos a pessimis separari: Iustum quoque & commodum est, ut a pristinis sceleribus ipsa solitudine , & penuria consortii aliquando desistant. Haec de eo quod dictum est, ordisserg.im illos, viruina Er fratrem eius, σpatres eorum,S' Ilior eo m in idipsum, dicit Dominus. J Hae autem

rationes multo fortius urget pro separatione malorua bonis,quos facile fecinentarent & cont/minarent.

S. Augu

414쪽

, Excommunicationis aequitas. 369

S.Augustinus l. de corrept.& gratia cap. Is .Vt nulla silia bona excommunicationem consequerentur, ipseque excommunicatus non resipisceret,quod monet sperandum semper cile, laoc tamen commodum

in quo versamur nunquam defore contestat hir. Et ipsa sinquit,' quae damnatio nominatur, quam fecit Episcopale Iudicium,qua poena in Ecclesia, nulla maior est;potest: si Deus voluerit, in correptionem saluberrimam cedc re atque proficere. Neque enim scimus, quid contingat sequenti die: an ante finem vitae huius de aliquo desperandum cstὶ Aut contradici po- . test Deo ne recipiat & det poenitetiam,& accepto sacrificio spiritus contribulati cordisque contriti, a reatu quamuis iustae damnationis absoluat, damnatumque ipse non damnetΘPastoralistaincn necessitas habet , ne per plures serpant dira contagia, separare ab

ovibus sanis morbidam; ab illo cui nihil est impossibbile ipsa forsitan scparatione sanandam.JIo. Theodotus Ancyranus homil. in S. Ioannem Euangelistam, quae habetur tonao 6. Concilij Ephesiini, editionis Peliani .cap. 9. Quod corporibus nostris est medicus, hoc animabus est Sacerdos .Quia ingo animi morbus est error,qui diu multumqu i timulatus, mortis supplicium inducit,Spiritus sancti gratia animarum medicinam Sacerdotium instituit; aracmbrtimque morbo dudum labefactatum excidi curauit: non quidem in illud de uire instituens, sed

reliquis membris consultum cupiens. Cum enim iugis illa tabes, prauae corruptionis incrementa paulatim generaret, membrum putridum praecidendum existimauit, quo omnem simul corruptionis malitiam e medio tollerct. Est haec curandi ratio , non crudeli-

415쪽

3 o Pars IL Caput IV.

las,sed salubris & necessaria medicina. Sane medicus flens interdum membrum praescindit. Verum dum sectioni non parcit, sanitatem inducit. Neque genus hoc medendi nouum est, sed antiquum, & iam inde ab initio usurpatum: hac enim ratione Sancti Patres , venerandam hanc Ecclesiam hactenus curarunt & conservarunt.Obtinet sacerdos gladium,non ut laedat, sed ut medelam adferat: atque hoc ipsum inperna gratia insinuans quondam Hieremiam ita sabatur: Constitui te hodies per getes,ct super regna, 't

ct plantes. Neque enim pietas comode inseri potest, nisi malitia antὸ fuerit extirpata.Par est utique affect umembrum primo rigare,culturae industria vii,pietatis sermonem adhibere , Momne denique medicamenti genus putrescenti membro applicare. Verum si tabes

maior fuerit,quain ut curationem admittat,tunc demum membrorum ita affectorum sectio, praesens est: medicina.J Exemplo eius quod in brutis cernitur, confirmat hoc quod dicimus S.Gregorius lib. 12.Regist. indict. P. zpiit. 32.& vltima. s Sunt inquit mali segregandi alionis,iniqui a iustis, vi saltem rubore suo conscien-rias stras recognoscant, & conuertantur a prauitatis bus suis:& si incorrigibiles apparuerint, segregentura fidelibus usque ad litisfaistionem, iuxta Saluatoris Domini sententiam, qua inter caetera de peccante in

se fratre praecipiendo,aici. Sipeccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te ct ipsum soluans te audierit, lucraru fratrem tuum si atitem mn audierit te, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum Oel trium testium,so omne verbum.QMd si non audierit is Ecclesia. Si

autem

416쪽

Excommunicationis aequitas. 37i

autem Ecclesiam non audierit,sit tibi ut ethnicm ct putablicanm. His ergo Sc aliis multis lamitorum Patrunt authoritatibiis, segregandi sunt mali a bonis,ne pereant iusti pro iniustis, sicut scriptu est: perit iustus pro impio debet enim discretio fieri inter bonos de malos, sicut cst inter hordos,& oues. Manifesta quoque peccata non sunt occulta correctione purganda: 1 cd pala sunt arguendi,qui pala nocent, ut dum aperta obiurgatione fanantur, hi qui eos imitado deliquerat, comrigatur. Dum enim unus corripitur, plurimi emendatur:&melius est, ut pro multoru salute unus codemnetur,qua per unius licentia multi periclitentur. Nec mirum si inter homines haec ratio custoditur, clim ocinter iumenta hoc fieri per epe cognouerimus, Ut ea quae scabiem aut impetigine habere videntur, separetur a sanis, ne illoru morbo sana danentur & pereant.J II. S.Chrysostomus homil. o. in Matth. initio, hanc esse sapientum omnium praxim ut putria & vi

tiata ad caeterorum conseruationem sinc compercn

dinatione praescindant, optime admonet,verbis illis.s Praecipua singularisque pax tunc praestatur, quando quod tabo vel sanie corruptum est, abscinditur,atque proiicitur: quando factiosa Sc improba pars repelli

tur, aut omnino destruitur: Sic certe coelis terra con

iungi potest. Nam & medicus hoc modo reliquum corpus conseruat facile , si quod reduci ad sanitatem non potest, exciderit atque abiecerit: & militiae dux ad soluendam militum conspirationem, alterum in alterum concitat. Sic in turre illa factum videmus, quando pcrniciosa illa pax per salutarem vocis dissb. nantiam dilibluta, tranquillam atque laudabilem pacem reddidit. Sic ctiam Paulus cos, qui aduersus

417쪽

se conspirabant , diuidebat atque dissipabat. J Denique S. Balilius , hanc in qua vers iniur honestandae CXcommunicationis viam , cum altera pritis tractata comungenS,cap. 9. constit. Monast. sic habet. IHi omni ratione coercendi sunt, Idque ea re , ne Apeltis contagione caeteros inficiant,& ipsi cum se un- 'dique velut proscriptos, & ab aliorum communione summotos animaduertent, vel sero se ad meliorem frugem recipiant: & ignominiam illam, quod bonosse defugere, atque auersari videant, paedagogi loco accipientes , admoniti a prauitate resipiscant. Nam hoc etiam Paulas fieri iussit, loquens de iis, qui nihil laborabant,sed curiose agebant: hunc enim inquit norate,ct ne commisceamim cum ιllo, ut confundatur.J 6oncluditur excommunicationis or lenitatisit. Itaque cum Diritu lenitatis quo Ecclesia ducitur, optimc cohaerct haec qualiscunque erga improbos seueritas,& in speciem asperitas Errant enim qui lenitatem interpretantur ignaviam.Cum e contrario, quod exemplo Mosis & Dauidis egregie illustrat S. Chrysostomus in Pal. i 3 I. Mansuetudo vera , norit in tempore pie se uire. uod ipsum tradunt S.Basl. iii Cbnstit. 1onast.cap. I . S.Gregor. 2I. Mors. cap. 8. Rupertus lib. .in Exod.cap. 17. & alij late adducti in nostra lucubratione cui titulus est,Commonitorium visit moderatio quod dicitur, f. . & a 2. Merito proinde S. Augustinus lib.de fide & Oper.c. 3. excommunicationem vocat,misericordem seueritatem, & per aliquot capita confirmat, excommunicationem prudenter M

418쪽

communicationis ' aequitas. 373

cum charitate inflictam,non modo iuste omnino; sed etiam absque temeratione Ecclesiasticae lenitatis inferri. Ipse sane Apostolus, qui hominem in delicto quopiam praeoccupatum instrui mandabat in spiritu

lenitatis, nihilominus in tempore ViuI est excommunicatione, ut contra Corinthium impurum, ce contra

Alexandrum ac Hymenaeum. Vel ergo in sinu andus esset violati moniti sui,quod absit ut admittam tisi: vel agnoscebat hanc seueritatem cum spiritu lenitatis Pastorum recte concinere. i 3. Quod si quem stimulat metus praetense huius seueritatis, indeque honori vel virtuti Pastorum excommunicationem vibrantium timendum putet, consideret vicissim, praetermissionem huius remedii, quando prudentia, & bonum vel noxii, vel caeterorum,poscit illud adhiberi de ignauia Sc mollitie longe damnosiore periclitari. Q ntum aute delinquat Antistes mollis,& falsa militatis specie parcens putri bus membris , nenio satis explicet. Fuse id versat

dum praeterea ex rescissiqne 'nius strumae quantum decus extiturum sit in corpus Ecclesiae. Nemo quippe damnare ausit tanquam minus lenem, vel tanquam saeuam & asperam , eam unius putris membri trunca, ti*nem,e qua tantum in Ecclesiae corpore decus venustatis efflorescit.Vrget inde Pastores ad audendum in hoc genere Clem.Romanus 2.Constit. .4r .agens de fideli dyscolo,his praeter caetera. Si seditioncm S discordiam concitarit,neque desinat turbare, & con- .uicia facere fratri, vituperationibus ex contentione nequiter studens , elicite eum tanquam pestilentem, ne Ecclesiam Dei vitiet dc foedet. Qui enim huius o-

419쪽

di est,tiubas conflat ciuitatibus, idemque tametsi intra Ecclesiam est,tame quia Ecclesiam dedecorat,superuacuus est, inanis est 1, qui quidem quantum in fecit,corpus Christi sordidat.Nam si nonnulli homines

ita nati, Vt quasda partes corporis superuacaneas ad haerentes habeant, ut digitos, aut quaedam in carne eminentia, quae dicuntur hyperiarcomata, haec sibi propter turpitudinem amputant, neque est indecorum , opera artificis naturalem pulchritudinem recuperare , quanto magis decet hoc facere vos pastores

Ecclesiae,quae est integrum corpus, constans ex membris sanis,quae in Deum,in metu domini, & charitate credunt, cum aliquis instar membri superuacanei repertus fuerit, qui praua cogitet, reliquum corpus deformet, tempestatesque in eo excitet, seditione Mpugna, ac detristione exhibens ei metus, molestias,

vituperationes,obtrectationes,criminationes, turbulentias; aut alia huiusmodi opera diaboli efficiens, ta- quam a Diabolo electus, ut Ecclesiam maledictis, Scinfamia, & multa seditione, contentione, discordia, vilem faciat,& sordidam. Hic igitur ex Ecclesia iterucie stiis,meritὁ est abscissus a coetu Domini:atque Ecclesia Dei magis nuc ornata fuerit, quam antea, cum erat in ca aliquod membrum superuacaneum,& ab ea alienum. Quocirca iam deinceps extra maledicta &contemptum est, liberata fraudulentis comminationibus, inhumanis proditoribus, a Virtute auersis,voluptuariis, inanis gloriae cupidis, impostoribus, & iis qui sapientes vider1 volunt,quorum ossicium est, disePergeze,potius quam dissipare agnos Christi.J

CAPUT.

420쪽

formidandasse excommunicatio, eruitur ex tam multispriuationibus quo infert vivis.

I. - NA THEMA Henricianis , Henrici III. Romanorum Imperatoris palponibus, ut habetur in Conc.Romano,celebrato tempore Paschalis II. anno I IOE. Item anathema Uviclesia, Luthero, Erasmo,& si quae fuere alia spuria vitulamina, quibus excommunicatio res nullius momenti visa est. De Vviclesia quidem , ita refert ConciL Constanti ense .sess. 8. ubi hic eius articulus 3 . recitatur atque configitur. Excommunicatio Papar ve' cuiuscunque Pr lati, non est timenda, quia est censura Aotichristi.

Lutherus vero artic. 24. ex iis quos Leo X.damnauit, inde probauit, excommunicationem non modo timendam non esse, sed etiam esse optandam, quod ab ipsis quoque Pontificiis,dicatur esse poena salutaris &medicinalis:quod ipsum in iure traditur cap. cum medicinalis. de sent.excommvn.in o.& cap .multi. 2.q. I.

quod est desumptum ex D. Augustino homil. FO.cap. I 1. Idem habet Innoc. IV. cap. de excepi. in o. Ex permultis idem confirmat Sayrus lib. I .de censur.c. . num.9. Tandem Erasmus in colloquiis de fide, dixit excommunicationem viris fortibus terrori non esse, sed solis pueris. Legi fuisse, qui ad impietatis cum stultitia certantis praebendum .ecimen,panxerit Cn- comtum excommunicationis.Ita refert Lςlius Biscio-

SEARCH

MENU NAVIGATION