De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

386 Pars II: Caput m

no viso est proditum. At foetor,mortis obitae & status cadauerini est argumentum.

. Quod si aspera supra mortem ipsam visa est crudelitas Geiserici in S. Valerianum Abensem Episcopum octogenario maiorem, quem iussit ab omnibus repelli,non domo, non agro, non naui, aut vehiculo excipi, omnium denique peripsema & reiectamentum esse,ut scribit Victor Vticensis l. I.persectit. Vandal. habemus profectd quomodo aliquatenus etiam supra mortem, prouehamus mulctam quae excommunicato irrogatur. Nam aeque praecipitur ut nemo um excommunicato agat, sed ab omnibus deseratur, lusque,& ab omnibus alienus degat.Non est quidem mens Ecclesiae adeo seuere cum excommunicato agere,ut prohibeat alios cum res feret, alia quid ei humanitatis causa praebere, quod diserte in-culgetur cap.quoniam multos. I s. q. 3. quod caput ex Gregorii V II. decreto est depromptum, adduciturque ab Iuone Carnotensi epist. I 86. ubi obseruat permitti excipere excommunicatum hospitio , negata tantum mensa & osculo.Fas item est,imo necessarium releemosynam dare excommunicato , quoties praeceptum eleemosynae obligat,ut notat Lessius i. de iustit. ca Io.num.8o.Multo minus si grauis necessitas v geat excommunicatum,& quod clarius est, si extrema, negari iubet Ecclesia misericordiam, exhibitione subsicii necessarii ad vitam excommunicati tolerandam, aut graue ab eo damnum in corpore , aliisve bonis auertendum.Hac inquam seueritate non vult uti EC-Clesia aduersus excommunicatum, quicquid sit, an pro aliquibus grauissimis sceleribus,quorum causa ex communicationem infligit, posset tantum rigorem - usurpare

432쪽

Damna liuorum ab excom. 38

usurpare. Et in hoc deficit proportio excommunicationis,cum supplicio per trucem illum Vandalum imposito. Accedit tamen ad illud non parum, quatenus Ecclesia excommunicati horrorem omnibus incutit,& quantum per piae matris benignitatem licet, ac Christianae benignitatis & humanitatis iura patiuntur , relectum ab omnibus atque desertum , & veluti proscriptum vult.Facit huc egregia Origenis disputatio hom.9.in Ierem. cum exponit acerbitatem scparationis peccatorum ab inuicem. Peccatores inquit)diuidentur ab inuicem,ut etiam in hoc, excruciatione pariter torqueantur. Scio quoidam Reges, eos qui imperio suo insidiati sunt,ad desertas insulas Reportaxe lolitos, S pro magnis suppliciis hoc iubere, ne in uno loco,exilii penuriam sustineant,sed in aliam partem orbis uxor, in aliam liberi exterminentur ; ut ne in calamitatibus quidem suis perfruantur solatio, aut pater filij,'ut mater filiae aut frater fratris.Simili modo & peccator , per quandam dispensationem Dei, maiora solitudinis tormetita perpetitur,si solus in exilium relegetur , ut emendatus in statum pristinum redeat. Et quomodo tu propinquos, vel liberos tuor non in forti ictu & irrationali coerces ira,sed per verba reducere quaeris ab errore in quςm incubum nusic Deus eos qui non poterant conuerti,doloribus &tormentis ad id retrahit quod ferunt secundum Scripturam dicentem,per omnem dolorem 2 flagellum dabis Hiemsalem i. igitur crescat dolor poenae corripientis , ij qui corripiuntur ab inuicem separantur.

Nam quodammodo leuitis fit supplicium, si plures in

eodem loco constituti mutuis se consolantur alloquiis.J En statum excommunicati, cuius acerbitatem

433쪽

intelligere praeterea licebit ex eo quod ut est apud Procopium in histor. Arcana,Theodora Augusta non aliter Belisarium adigere potuit ad Antoninae coniugis probra iugesque re patentes spurcitias tacite perferendas, quam curando eius redactionem ad statum . . excommunicati, hac ex parte , hoc est interdicendo eius consiletudine amicis illius ac notis qui plurimi ad illud usque tempus Belisarium stipaverant. Quod 'miserum ct acerbum speritaculum,etsi visum,haud tamen creditu facile,vocat. Procopius,ςam ab amicis & notis abiunctionem,statuens asperrimam,& vel frangendo

turpiter Belisarij auimo idoneam , quod & factum 8. Satis de praecipuis & uniuersalioribus priuationibus , quae excommunicatione inferuntur in genere humanae communicationis. Minutiores vero

priuationes istis supra adiunctas , quae ad rem rensem spe stant, non videntur hoc loco urgendae, quod magni momenti non sint apud plerosque, quibus forum cbnstratum cst muricibus, ut factum a Catone Censorio refert Plinius i. I9.cap. I. ne ciues crebro il- 'uc commearent, vel si commeassent, diutilis haererent. Quanquam nec negligenda prorsus homini cordato sunt commoda quae his priuationibus cripiuntur , ac praesertim stillicidium illud diuinae iudia cruriae potestatis, quod in excommunicato exarescere

re,plurimorum lenius Lulit. - . et

Expensa virulium excommunicationis, ex riuatione cominumcationis in sacm.

Pergo ad seriem alteram priuationum externae

434쪽

Damna vivomm ab excom. 389

Communicationis , qua continentur damna longe maioris momenti, quippe cadentia in longe pretiosiora bona,nec sistentia in corpore eliisve solatiis, sed ad animum quoque peruadentia. In quo Ecclesiastici huius gladii vim,prae acie gladij materialis celebrat

S.Augustinus epist . s. Inconsultissime autem in coniatrarium hallucinatus est Lutherus articulo 23. ex damnatis a Leone X.cum dixit,cxcommunicationem ad summum esse poemam externam,nec attingerC animam.Similiter locuti sint plerique Cataonum D D. ut

notat Nauarr. comment. in cap. ita quor damlae Iudaeis, notab. I i. num. 8. Late id refellunt Petrus Sorolech. r. de excomm.Couarr. in c.alma mater.in principio num. 9. Soto in 4 d. 22. q. I. arti c. I. Caietanust. I. Opusc. trach. i9. Quae subiiciam, id Iussicientercuertent. Numerabam ergo inter priuationes communicationis in sacris, exclusionem a receptione Sacramentorum, & usu sacramentalium quatenus Ecclesiasticis suffragiis & opibus ditatorum , necnon a praesentia in sacrificio , & quibusvis diuinis ossiciis, item a coniunctione in quibusvis precibus. Addebam priuatione administrationis actius sacramentorum,dc habendae praedicationis Verbi Dei, quae non sum bona quibusvis fidelibus communia sicut anteriora, sed sunt bona propria sacrorum ministrorum. Quanta sic malorum moles his bonis excidere,expendendum est paulo diligentius. Pretiositas,o utilitas Sacramentorum. 9. Ac prinatim, inaestimabile mihi videtur dam- Rum quod exclusione a Sacramentis infertur. Sunt

435쪽

enim Sacramenta , signacula visibilia quorum consortio 1ideles in unum religionis nomen coagulantur, ut loquitur D. Augustinus l. I9. contra Faust. cap. II. Neque

vero sunt nuda signa, sed gratiae feracia , & fontes Saluatoris, e quibus gratiae & salutis aquas haurimus. Meritosentes,quia per Sacramenta abluimur & pota

mur. Fontes autem Saluatoris,quia omnis eorum ef

ficientia ex Christi passi meritis promanat, iuxta Tridentinae Synodi definitionem sess. .c. 7. ut belle proinde consentiat quod proxime de Sacramentorum coagulo cum D. Augustino diximus,cum iis quae habet Nazianz.orat.42. in sine, de paucis guttis sanguinis Christi,in salutis humanae miraculo idem uniuerso orbi praestantibus, quod lacti coagulum. Nam Sacramenta & sanguis Christi, se habent ut continens& contentum.Vis ergo Sacramentorum,est a Christo passo , eiusque sanguine. Et ideo candelabrum septemplex , typus Sacramentorum nostrorum apud Zacliariam c. 4. oleum quo lucernae septem arderent, ducebat a lampade aurea super caput iplius candula- hri constititia, geminisque rostris & sustuloriis aureis

instructa. Quod est symbolum apertissimum Christi Domini geminae substantiae Gigantis,gratiam ad nos

per septem Sacramenta derivantis. Eodem respexe Iuni varij Patres, qui dixerunt, Sacramenta ex per D so Christi latere dimanasse. Ita nominatim August. I S.Ciuit.c. 26. & tract. I s. ac I 2O .in Ioan. & in Psal. 6 S. ac i38. Chrysostom. hom. 84. in Ioan . Ambros l. Io.in Lucam cap. Ios. Hieron .epistol. 8 b. S. Leo epist.

Asartha.de celebr. Misi . Non quod hi Patres velint, vim Sacramentorum derivatam esse ex lateris perfossiones

436쪽

Damna vivorum ab ex m. 391

sione, prout christo iam mortuo illata est, qua ratione non fuit meritoria:sed quod tota Sacramentorum vis, ex Christi passione exoriatur Consummatio quippe uniuersi meriti quod Christus parauit,faeta est in passione, cuius complementum fuit lateris per D so,a Christo etiamnum vivo praeuisa & accept/ta,meatenus meritoria. Et quia sanguis & aqua, quorum effluxus eam perfossionem lateris est subsecutus interueniunt in duobus praecipuis Sacramentis non abs re existimatum est, Christum illis veluti symbolis significatum voluisse, undenam vis Sacramentorum proficiscatur ; nempe ex passione, cuius veluti obsignatio,iuit ea lateris perfossio. Sunt igitur Sacramen ta, velut lecythi quibus oleum laetitiae, gratia inquam sanctificans, & auxilia ad iuste & piὸ vivendum ne

cesi aria,continentur.

i o. Inde pretiosissima haec dona depromere,magna facilitate & prope certitudine possiimus. Quid enim facilius, quam. externa illa symbola usurpare absque obice λ Antiqua quidqm Sacramenta, erant egena & vacua elementa: quiae si quid gratia: ea usur- fpantibus conlatebaturi, niin'btinebatur e i sacramentorum illorum, quin ebrusi apylicano esset gratiae serax, sed ex vi operationi, quam homo Sacra mentum recipiens adiungebat ; hoc est sontritio persectar aut dilectionis qui actus admodismope 'si sunt, & frequenter absunt eum putantur exerceri. Tantum ex speciali Dei prouidentia, ne paruulorum omnium salus periclitaretur, ad sacramenti primi applicationem; non dico per eam, sed ad eam, vel in ea)dabatur paruulo gratia sanctificans, qua ab aeterno critio eximeretar. Adultus vero si illud ipsum Sacra 35 meoin ,

437쪽

mentum, V. g. circinacisionem itiscepisset, nihil in eastisceptione accepisset gratiae,nisi quantum contritioni vel amori quem elicuisset, deberetur. At nouae legis Sacramenta, quia producunt gratiam per nudum exercitium & usurpationem externi ritus a Christo

praescripti veluti grauidati diuinitiis inclusione meritorum ipsius Christi;idcirco dummodo conueniens dispositio adsit, quae facillima adhibitu est,gratiam illico infallibiliter conferunt. Est itaque haec parandae& augendae sanctitatis ratio longe facillima, S ut addebam, prope certa;in quo hic modus spiritualiter dia telaendi , longe differt a modo parandi gratiam per

antiqua Sacramenta,& actus nostros seorsim a nouis Sacramentis. Olim siquidem tota gratia, quoad adul- ros , actibus corum parabatur, ex opere Vt vocant operantis : quod nunc item locum habet, cum paratur, vel augetur gratia extra Sacramenta. Nihil vero procliuius & frequentius est, quam ut operationibus nostris teredo vitians adnascatur: ut inquam circun- stantia aliqua vitians adiungatur,quae sit radix amaritudinis S uniuersam operationem inquinci,quia malum ex quocunque defectu. Ex operatione autem

quomodolibet inquinata, velut ex scrobe lutulenta, pellucidus gratiae latex expectandus non est. Quod incommodum sane frequens, ex quo intercipi valde saepe quaestum gratiae nostris operibus acquirendae magna suspicio est, cessat in Sacramentorum Usurpatiouae : quia rudis illa & imperfecta dispositio, quae

consentanee ad rei naturam deposcitur simul cum Sacramento nouae legis per adultum suscepto , adeo

facilis paratu est quippe imperfectissima & permodica ut nisi mens suscipientis laeua & nimium a bonos i

438쪽

Damna virorum ab excom. 393

suo auersa sit , aegre contingat inde periclitari gratiae adeptionem. Ea porro dispositione adhibita , cr mentum se solo tanquam Detum Christi meritis,pt ducit sanctitatem; hoc est confert diuinam filiatio μnem, peccati lethalis abstersionem, ius ad haeredit . tem diuinam, omni ue illa bona quae praepirauit

Deus diligentibus se. Ii. Hoc omnibus Sacramentis ita commune est,

ut insuper cuilibet Sacramento sua peculiaris gratia actualis respondeat, consentanea fini in quem vari tas Sacramentorum est prouisa, ut bene philosoph

tur Alanus t de sacram.c. .& Soto in A.Q. I.q. 3.arti culo χ. aliique communiter. Quare cum Baptismus idcirco sit institutus, ut in eo homo regeneretur, Mquod est matrix embryoni hoc homini mystico staqua, iuxta Chrysostomum hom. a s. in Ioan. idcirco

hoc Sacramentum, pneter gratiam sanctificantem quae est: primarius & communis omnium nouae legis Sacramentorum partus, confert homini renato ius Congruo te ore expledum, ut accipiat auxilia,quibus nouam vitam secundae generationi consenta- neam vivat Similiter c5firmatio,quia est veluti inunctio athletarum Christi,& idcirco prouisa est, ut non exhorrescamus hostes fidei quam in Baptismo sui sprofessi,inuehit supra gratiam sanctificantiem,lumina

dc suauitates supernaturales, quibus perstemus co stantes in fide. Eucharistia cibat spiritualiter : fouetenim gratiam & vitam spiritualem pretiacentem,eamque auget ,-aduersus intestini ignis iuges inuasiones seruat,non secus ac cibus ingestus, depastionem humidi radicalis ab igne domestico, uninue vitae excidium prohibet.Poenitentia vulneribus irrogatis me-

B B s detur,

439쪽

394 Pars II. Caput V.

detur, depellens mortem illatam, & restituens vitam amisi am,ac ne denuo amittatur, dc ut concepta a culpis remissis auersio perseueret,praestat per proportiO- nata auxilia. Extrema unctio,& gratia sanctificante,& iis auxiliis diuinis ditat hominem,quibus cum defecerit virtus eius, in extremo agone duret inuictus. ordo noua sanctitate cohonestat initiatos, additque

vires, quibus digne Dei ministris, & cum fructii populorum,exigant vitam. Matrimonii denique sacramentum, coniugibus & sanctificationem confert, Min tepore opportuno aduocat illustrationes & glistus supra naturam, quibus iuuetur ad sanctum conuictu, & tribulationem carnis Christiane perferendam: Innumeras inquam coiugii molestias, patienter & cum fructu deuorandas,piεque educandam & coelo inferendam prolem.Nimirum in singulis Sacramentis, ut habet autor sermonis de Baptismo apud Cyprianum, sconsecrationibus visibilibus,inuisibiliter manum totius bonitatis autor apponit,& plenitudinem gratiae, unctionis diuinae pinguedo sanctificationibus officialibus infundit.J-inquam se atque adeo non tantilim gratiam sanctificantem, sed etiam actualem fini sacramenti proportionatam, & necessis inti suscipientis congruentem.

Infertur quam fit damnosemus eorum arceri.

ih. Ex his,vel caeco perspicuum duco, quantumst damnum in exclusione a Sacramentis , quisque calamitosum sit, prohiberi accessu ad hos diuinos ta tes,quibus absque argento emitur aqua salutis.Vt mirari saepe subluerit,stuporem Christianorum, qui dia uinarum

440쪽

Damna vivomm ab excom. 393 ,

itinarum harum fauillarum probe conscii, tam parce earu immesas opes summa facilitate parabiles eruant, cum tamen in terrenas ut vocantur, diuitias,reuera lautem paupertatis nostrae argumenta,tanto ardore ferantur. Sed horum supinitatem ex caligante fidei oculo,dimittamus in praesentia. Sed & illos nunc prς- tereamus, qui conscij sibi grauis noxae, s arbitrantur hoc esse poenitentiam, ait S. Ambrosius i. a.de poenit. Icap. 9. si abstineant a Sacramentis coelestibus. Hi saeuiores in se iudices sunt,qui poenam praescribunt sibi, ideclinant remedium, quos vel poenam suam conue- niebat dolere, quod coelesti fraudentur gratia.J Hos omnes missos faciamus. In eorum potitis calamitatem intendamus animum, qui arcentur tantis bonis,& prolui non caballino sed coelesti fonte, Christi la ticibus exundante prohibentur.Hi sunt quos excommunicatio perculit. Nam quandiu excommunicatione non exsoluuntur, vetantur frui Christianis Sacra- mentis. Qui e ergo miseria conferri cum ista potest, si attente expendatur λ Ius habent quia fideles sunt, ad potiendum Christi sanguine, nec tamen sinunturiu- re illo uti, quasi pro illis mortuus non sit Christus. Sunt partes familiae locupletis, in qua bonorum omnium uberrima copia est, in qua multi mercenarii abundant panibus , ipsi vero interim fame pereunt. : Specialiter de exclusi one a Sacramento. Pgnitentia. I 3. Magna plane & maxime formidanda priuario, quoad quaecunque Sacramenta. Nullo tamen ex c. apite miserabiliores videri debent qui ab omnibus 'Sacramentis arcentur,hoc est escommunicati, quam penes

SEARCH

MENU NAVIGATION