De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

16 Pars II. Caput V

obrem 3 Quoniam etsi non virtus propria, sed tamen consensus,magnam habet vim: Vbi fuerint sinquit)duo, aut tres congregati. Cur dixisti duo ὶ Nam si unus fuerit in nomine tuo,cur non es illic Z Quoniam volo omnes simul est e,& non esse diuulsos. Nos ergo alter alterum condensemus,ac constipemus, charitate coniungamus ac colligamus.Nemo nos separet.Ja6. Optime homil. a. de prophetiarum obscuritate, cum praemisisset, Paulum, tantum Apostolum, preces sibi communitatis esse apprecatum,addidissetque, se quoque merito eas exposcere, cationem hanc

reddit. Cum enim infirmi simus dum soli precamur,

ubi vero congregati fuerimus robustiores,multitudine ac societate inita Deum exoramus. Sic etiam Rex saepenumero cum aliquem ad mortem damnarit, uni quidem exoranti pro damnato non annuit, ab integra vero ciuitate deprecante facile exoratur, eumque qui ad barathrum adducebatur , ob deprecatorum multitudinem supplicio eximit, atque ad vitam reducit.Tanta vis est orationis multitudinis.Idcirco etiam colligimus- conuenimus hic omnes, ut vehementius Deum ad misericordiam flectamus. Nam cum orantes soli,ut ante dixi,imbecilles simus,per coniun- stionem charitatis Deum exoramus, ut nobis postulata concedat. Haec vero non temere a me proferuntur,neque propter meipsum tantum,sed ut semper ad' colle stas Properetis , nec dicatis : an non enim orare domi possumὶPotes tu quidem orare, sed tanta Virtutem non habet oratio, quam Vbi cum propriis membris fit quam cum totum corpus Ecclesiae unanimiter& Vna voce preces fi indit Sacerdotibus prφsentibus, ac verba communis coetus offerentibus. Visne dicere quanta

462쪽

Damna vivorum ab excom. II

quanta sit virtus orationis, quae in Ecclesia fit 3 Vin

Aus erat aliquando Petrus in carcere, ac multis cate nis circundatus , oratio autem fiebat sine intermissio

ne ab Ecclesia pro eo , dc confestim illum eduxit e carcere. Quid igitur hac potentius fieri queat oratione,quae de columnis Ecclesiae bene merita est 3Paulus enim & Petrus turres erant & columnae Ecclesiae, at- . que huius quidem vincula soluit, illius autem os ape- 'ruit.JVidendus insuper hom. 2. & IS. in 1. ad Cor. Vtrobique in morali. Religio sit missum facere illustrissimum locum ex hom . . contra Anomsubfluem. fSi &domi quoque datur orandi facultas, tamen fieri non potest, ut domi tam bene ores, quam in Ecclesia, ubi tot patrcs;ubi clamor felici societate excitus ad Deum immortalem refertur. Non pariter exoras, cum solus Dominum obsecras, atque tuis cum fratribus. Est enim in hoc plus aliquid,videlitet concordia, conspiratio, copula amoris, & charitatis, Sacerdotum ci mores. Praesunt enim ob eam rem sacerdotes, Ut populi orationes quae infirmiores per se sunt, validiores illas complexae, simul in coelum euehantur.JEt mox.

Profecto si orare cum diligentia insuescas, nihil ea quod doctrinam tui coserui desideres,cum ipse Deus

sine ullo interprete, mentem tuam abunde luce assiciat. Quod si omnis oratio tantam vim habeat,longe magis eam , quae ore multorum proueniat , valere consentaneum est. Plus enim neruorum in ea est , &multo audientia maior,quam in domestica illa&priuata. Vnde id constet, Paulum ipsum dicentcm audi. i ex tantispericulis eruit nos , etiam speramus quod adhuc eripiet , vobis quoque in oratione pro nobis sub GDD nientib. s,

463쪽

18 . Pars IL Caput m

nientibus, ut dono in vos collato , a multis personisgraetiae agantur pro nobis. Sic etiam Petrus, carcerem euasit. Oratio enim pro eo , ab Ecclesia sedulo agebatur ad Deum. Quod si Petro Ecclesiae oratio profuit,& columnam illam ac stabilimen nostrae religionis,carcere liberauit,cur eius vim tu contemnis ac negligisὶQua te possis purgare ratione Z Deum quoque dicentem audi,quam populo cum beneuolentia inuocante,plaeetur & parcat. Quippe qui se excusans apud Ionam Prophetam, fruticis argumento cucurbitae, Verba ad hunc mydum taciar. Tu doles super cucurbita , in quamn laborasti, neque fecisti ut cresceret: Ego non parcaminiue ciuitati mea,magna,in qua habitat plure r quam centum viginti millia hominism ' Non ab re amplum populi numerum proponit ; sed ut intelligas, pluriamum eam pollere orationem,quae cum consenin agitur & iugi concordia plurium hominum. Uod exemplo quoque rei humanae, libet explanare. Nam ante hos decem annos , capti sunt nonnulli tyrannidem appetentes, cuius rei vos etiam meminisse arbitror. Fuit inter eos quidam dignitate ac principatu praeditus,qui cum damnatus capite ad supplicium doceretur, populus motus misericordia, uniuersus Prae torem adiit, & deprecandi communi opera efficere potuit, ut reus ille venia nulla dignus, liberaretur ab ira Imperatoris. Quσd si cum iram terrent Imperatoris velitis extinguere, uniuersi cum liberis & uxoribus festinatis, cur quoties ad coelestem illum Imperato rem placandum , reddendumque propitium, ire Pergitis,ut eius irς eximatis non unum,ut tunc,nec duos, Rut tres, aut centum, sed omnes orbis terrae peccato'

464쪽

Damna vivorum ab excom. l9

boli, ris sedecis3Non uniuersi concurritis:& Ecclesiam penetratis, ut Deus vestram reuerit Us,atque eX- osculatus concordiam,& illis poenam dimittat,& vobis peccata absoluat Si in negotiis tam necessariis non omni leone vehementius disruptis omnibus vinculis , curriculo is , & te confers ad supplicationem

communem,quam spem habere possis salutisὶJ Concluditur quanto suo damno excommunicatus a publica oratione arceatur.

Ex his liquere puto,quantum si excommunicati dispendium ob exclusionem a communi oratione. In quam rem legi insuper potest libellus Gersonis parte 4. cotra postponentem actus hierarchicos deuotionibus particularibus;& quae Nauarrus ex Pa-Iudano & Maiore tradit in Enchiridio de Orat. cap. 7.num. 26.Sed quae proposui,videntur abunde est e. Monstratum quippe cst , quanta sit publicae orationis apud Deum gratia: huic autem ad mensum est damnum quod oritur ex ea negata. Plerunque sane concederentur homini, siuc pro se,siue pro alio oranti communiter,quae fusa solitarie precatione negantur. Esto Vero , oratio quam funderet, non esset directe ordinanda ad ipsum excommunicatum,sed ad alios ,tamen non exiguum est damnum,priuari seu tu redundaturo ex fructuosa oratione pro aliis. Eam enim comi tantur plerunque immensa bona, quorum moralibus cata sis inter quas precatores numerantur,magnum accrescit emolumentum .Et quamuis omnia alia damna

abessent, vel ipsa ptiuatio cooperationis ad bonum quod communis oratio pariet, dispendium est nullo, D D 1 modo

465쪽

4xo Pars IL Caput V.

modo leue aut contemnendum. Ne memoraui quidem , probrum ex eo ductum quod homo remoue, tura coetu orantium, ne tanquam fermentum acidum totam massam corrumpat; nec minus quam lue contactus timore virulentiae ab eo contrahendae, secludatur. Hoc dispendium, quod non sit tanti,& minutum bonum prae iis quae hactenus proposui,remoueat ab homine, non modo non duxi urgendum, sed prope praeteritum prorsus , ac vix commemoratum volui. Sic expensis damnis exclusionis a publica oratione coniunistim facta,non est quod haeream in expendendis damnis, negatae coniunctionis oradi cum vno quopiam.Hoc enim a fortiori,perspicuum est ex pro xime dictis de oratione communi.Eadem quippe moralis unitas & coniunctio, reperitur inter socium orationis in euentu proposito,& excommunicatum;quς. reperitur cum omnibus simul adunatis ad publica orandum.Itaque cum omnis plane coniunctio,magis vel minus fruinuosa orantibus sit pro sua amplitudine , exposito iam damno quod ex remotione a communi cum plurimis oratione prouenit, non est quod haereamus in damno quod derivatur ex remotione a precatione cum vno aut altero. Tametsi damnum quoque hinc exortum non sit contemnendum, cum plerunque deprecatio iusti, etiamsi unici, coniumstaprecationi alterius, teporem Vel algo m eius, iuuaret non modice possit.

Damnum repulse oblationum, quantum. χ3. Propositis priuationibM, subtexebamus re- pulsam

466쪽

pulsam oblationum excommunicati, quae non debet videri malum tenue,tametsi iis qui iunt infossi terrenis, non sit fortassis admodum graue impediri bono rum suorum elargitione. Est tamen reuera damnum Imagnum,& commensum beneficio quod Deus confert in eum cuius bona & opes acceptat. Neque Cnim qui pium munus offert, impendit beneficium, sed recipit; ut optime de eleemosyna religiosis collata phi, losophatur S.Chrysostomus homil. ι . in epist.ad Philipp.in morali. Et uniuerse de quavis ob Deum facta eleemosyna,idem tradit S. August .serm.ΑO. CX AO.no Uis. Scite S. Ambros. l. 8.in Lucam sub finem. Presbyter cum accipit, tradit 1, & accipit non quasi inops, sed quasi remuneraturus maiore mensura.J Sicut ergo est insigne Dei beneficium , quod dignetur munera alicuius habere accepta: & e contrario est: signum repro- bationis,quod ad alicuius oblationes non respiciat, ut in Caino & Abele est deprehensum; ita quod Ecclesia cui Deus suas vices commisit, oblationes excommunicati repudiet tanquam hominis contaminati, argumentum est insignis calamitatis.Transferre huc facile liceat, illorum quondam populorum miserrimum statum, e quorum bonis nihil sibi in sacrificia vel oblationes seruatum volebat Deus ; sed omnia exe crabatur,& perdi potius mandabat,quam ad altare inferri, vel in usum ministrorum sacrorum cedere.

motum malum ministri excommunicati,

mn sacrificare.

19. Restant in hac secunda serie ptiuationum excommunicatione illatarum , damna illa quae ad

467쪽

idoneos sacramentorum aut sacrificii ministros , vel diuini verbi tractatores , cxcommunicatione cqntactos pertinent. Sacri quippe ministri excommunicati, vetantur Sacramenta administrare, per se loquendo: Vctantur quoque sacrificare ritu Christiano, & immolare hostiam vivam in sacrificio incruento. Item Vetantur, publice ac solemniter celebrare diuina officia, & obire quascunque publicas orationes,Vel benedictiones. Denique prohibentur etiam tractare Verbum Dei.Haec est immensa damnorum moles, si recte perpendatur. Quanta enim est meritorum seges, in omnium huiusmodi funistionum exercitati e Qu

ra spirituali sobole gaudent, qui haec munera pie ac sancte obeunt. Non dubitauit Apostolus, gaudium

suum atqtie coronam appellare eos quos initiaverat,& sacrorum munerum propositorum exercitatione,

i aptauerat in haeredes Dei,& Christi cohqredes.Nempe quia intelligebat, quanti esset apud Deum meriti, sancta sancte ac religiosὰ tractando, in usum caeterorum fidelium diligenter impendi.Fructus hic uniuersus,praecisa haborum ex quibus cxistit facultate,eripitur excommunicato e quam magna sit miseria,

inde deprehendi potest , quod nemo non miserum duceret eum, qui potestatem nactus illuminandi caecos, erigendi claudos & debiles, excitandi ad vitam

mortuos, prohiberetur tantae tamque excellentis potestatis exercitio. Constat verb,functiones sacrorum

ministrorum , effectus habere longe sublimiores. quam sint ij quos nunc enumeraui. Eam enim sumperat anima corpus,tam praecellit bonum esse animς, inuod sacrarum illarum functionum ministerio ost ti- netur, bono corporis quo concluduntur proposit

miracula.

468쪽

Damna virorum ab excom. 423

miracula. Haec pauca uniuersim de propositis malis attigisse sit satis, ne in immensum cliffindatur orario, si singulis accurate inlimendum suscipiam. Unum tamen SI alterum minis erium sacrum ; nempe litur giam,& diuini verbi tractationem, sigillatim attingere, obiter tamen & perpaucis, operae pretium Videtur, eo quod virus excommunicationis, ex negato horum munerum vi,possit perspicue deprehendi.

Immensu ructus Christianae immolationis

attingitur. O. Quanto ergo se & alios bono fraudet qui diuinae hostiae litatione abstinere cogitur, inde agno scendum est. quod summa sit Christiani sacrificij viilitas, in omnes quidem, sed nominatim in ipsum sacrisi cantem. Vt propterea Petrus Damiani lib. 2.cpist. H. syluam sanetorum monitorum, quibus Desiderium Casi ensem Abbatem ad omnem sanctitatem informat,claudat his verbis. Sed ut colubrum hunc valeas efficacius rumpere , sacrificii salutaris hostiam satage frequenter offerre: ut dum ora tua Christi perspexerit

cruore rubentia, territus contremiscat, praesto diffugiat , & sacramento quo captiuatus est,propius accedere non praesumat.Sic effoetis continuo viribus corruat , & in scrobe sua: m.ilitiae, quantum ad te Perpetuo conditus delitescat.J Actum egero , si rem immensorum voluminum

molibus a plerisque stabilitam,& expositam,proseqm hoc loco aggrediar. Nullus quippe est, ex infinitis scriptoribus qui de diuino hoc sacrificio lucubrationes ad defendendam Catholicam de eo fidem vel ad

469쪽

incedendam pietatem ediderunt, qui copiosus non sit 'in exponendis eius fructibus & commodis. Nam dignitatem vel ipsis beatis spiritibus suspiciendam, quandoquidem huius sacrificii aes ione Christi corpus producitur,nihil attinet commemorare hoc loco; nisi fortassis ut hinc quoque monstremus, miserrimam esse hominis illius conditionem,qui tam excelsa potestate donatus,qua actionem omnium quae vel cogitari possunt dignissimam & eminentissimam eliciat , eius tamen exercitatione prohibetur. In Ductibus crgo huius sacrificij cxponendis , & bonis quae Sacerdos celebrans orbi conciliat aperiendis, excellenter omnino versatus est Guliel. Paris. l. de Euchar. cap. 2.&l. de Rhetor.diu.c. 2.& 3 3.cum quo, Sacerdotem sacrificantem spectare debemus, ut orbis sanctificatorem sub Christo, ut aduocatum causam nostram agentem apud Deum,ut Medicum nostris qgri tudinibus sebuenientem, ut pastorem animato & vivifico pabulo pascentem Dei gregem. Autor homiliae de Adam & Eua apud Chrysostomum, specie legati

uniuersalis , Sacerdotem facrificantem exhibet illis verbis. Sanctae plebis Sacerdotes, per mandata sibi inde data, legatione funguntur apud diuinam clementiam, humani generis causam , totamque secum Ecclesiam aggregantes atque congemiscentes postulant & precantur, ut infidelibus donetur fides, ut ab idololatria, & impiis erroribus liberentur. Vt Iudaeis ablato cordis velamine, lux veritatis appareat,ut haeretici Catholicae fidei perceptione resipiscant , Ut schismatici spiritum rediuiuae charitatis accipiant, Vt lapsis poenitentiae remedia conserantur, Catechumenis ad regenerationis Sacramenta perductis, c estis

miseri

470쪽

Damna Uiuorum ab excom. 42 s

inisericordiae aula reseretur. Haec non inaniter a Domino peti,rerum ipsarum monstrat effectus,quandoquidem ex omni genere plurimos dignatur Deus attrahere,quos erutos de potestate tenebrarum, transfert in regnum filii charitatis suae, & ex vasis irae fac vasa misericordiae. Quod adeo totum diuini operis esse sentitur, ut haec officienti Deo gratiarum semperactio, laudisque confessio pro talium correctione referatur JBona horum verborum Gloss a,peti potest ex Concilio Tridentino sess. 22.cap. 2. quo quantum V leat hoc sacrificium ad placandum Deum, & poenae

remissionem exorandam, innumeraque bona obtinenda , clare erudimur.3 I. Nec viventium modo , sed & mortuorum immenso fructu, celebratur hoc sacrificium, ut S. Chrysostomus lib. 6. de Sacerd. optime disserit, Vocans Sacerdotem,legatum pro uniuerso terrarum orbe deprecantem, & vivis simul ac mortuis misericor diam exorantqm: ut merito cum Aarone inter vivos ac mortuos stante, & incensi scutum opponente aduersus diuinam concitationem,componere liceat Sacerdotem sacrificantem. Sane hac maxime ratione, iuuari animas quas ignes emendatorii purgant, aperte habet S. Bernardus serm.de quinque negotiationi bus.Nam tra stans tertiam regionem in qua Christianus negotiari potest, eamque statuens Purgatorium,

in Tartaro quippe & coelo,quibus praeterea locis excipiuntur animae, nulla est negotiatio subdit: Quia igitur primi redimi non possunt ; tertii redemptione

non indigent,restat ut ad medios transeamus per co- passionem,quibus iuncti suimus per humilitatem.Vadam in istam regionem , & videbo visionem hanc D D s .grandem

SEARCH

MENU NAVIGATION