장음표시 사용
451쪽
est idem quoad rem oblatam cum sacrificio crucis, eadem praestat excellentissime, insupcrque est propitiatorium,& Deo placando,ac conciliando uniuersis mortalibus opportunissimum. De cultu Dei supremo per hoc sacri licium, bene ex variis praesertim Augustini locis, Alanus l.de Missa cap. 26. Sc qui ante institutum hoc sacrificium defuisse Deo plenam laudem pulcherrime ostendit Gul. Paristraeh.de Euchar. cap. a sub medium. Quia vero nunc in lege noua , hoc sacrificium quod in Missa peragitur , unicum est, nec eius celebratio concessa est a Christo omnibus fidelibus,sed iis tantum qui ad id rite initiati & consecrati BermGpropterea ne caeteri fideles priuarentur insigni illa aiuini cultus supremi exhibitione, & gratia- actione pro acceptis bonis, necnon placationepto os hsis,prouisum a Christo est, ut illa sacrificandi actio, posset omnibus utriusque sexus Christianis
aliquatenus esse communis ; non modo sacrificando
per Sacerdotem,ut dixit Fulbertus epist. s 3. sed etiam per seipsos: quod faciunt assistendo rei diuinae,& eam
sua eraesentia ratam habendo, moraliterque aliquatenus cooperando actioni sacrificandi. Aliquatenus enim cooperatur Sacerdoti sacrificanti, moraliter loquςndo,qui astat acrificanti,approbans quod ipse facit eique consentiens.Hanc rationem sacrificadi omes
nissius cluistianis communem, insinuasse arbitror S.C ysostomum hom. 18. in a.ad Corinth. subflnem. indem quoque significasse videtur Petrus Damianios vi. Hi .cap.8. bene confirmans ex variis partieulis Q iiis Missae, non sacerdotem duntaxat, seisinissu M.facrificio assistunt, sacri &o Drre. Α stipulantur innoc. Alber. Alcvin. Odo Camer. α Steph.
452쪽
Steph. Edueris quos in eam rem citat Duramus lib. 2.de ritibus cap. 3 .num.7.ad illam Canonis partem, mel qui tibi offerunt.Et cap. 36.num. t .ad illa verba,
cuncta Hinc illud inter Christianos adeo arctum praeceptum assistendi sacro , iis diebus quibus feriandum est, & specialius intendendum diuino cultui: quod per se loquendo obligare sub peccato lethali pro qualibet vice, communis est sententia Doctoru iuris ad cap. Mi ι, dc ad eap.Omnes fideles consecr. dist. r. & scholasticorum in η. d. I 3. vel 3.p. q. 83. artic. 6. ac summistarum v. Missa,& v. Feriarum obseruatio. late in hanc rem Suareet lib. de sestis cap. is. Nimirum quia Ecclesia probe conscia obligationis qua fideles astringuntur ad cultum certis temporibus Deo exhibendum quam possunt summum, idque per assistentiam Missae sacrificio exhibitam praestari agnoscensaveritis illos festis diebus adigit ad assistentiam praedictam, quamuis eos non urgeat ut assistant confectioni caeterorum Sacramento rum, quia tion sunt instituta ad finem cultus quem
huic sacrificio p aefixum diximus,ut benὸ considerauit Al'us l.de Missa cap.λ Σo.' Iam fructus fidelibus ex hac assistentia proueniens,praeter eum qui communis est omnibus religiosis actibus,duci peculiariterpotest ex honore que Deo exhiberi diximus per hoc sacrificium, & ex gratiarum actione ac propitiatione numinis, eidem honori coserta.Quid enim fructuosius esse queat Christiano populo, quam excelletissima veneratione prosequi Deum,eique eminentissimo modo gratias agere, nec sibi tantum, sed & uniuerso orbi illum prop:-tiaret Est & alius fructus quem graues DD.agnoscunt
453쪽
conferri assii stentibus sacrificio Missae; & quidem ex opere operato sacrificij, etiamsi Saccrdos speciali sua intentione de eis non cogitet. Tradit hac sentcntiam
fragatur. Cum enim oblatio sacrificii Christiani, sit
fructuosa ex opere operato quoad remissionem aliquam poenae peccatis abolitis debitae,prositque etiam Aquoad impetrationem variorum spiritualium & remporalium bonorum , iuxta subiectorum indigentiam ct dispositionem, ac diuinae prouidentiae ordinem: conuenientissimum est,ut quotquot ad hanc oblationem concurrunt, racitatis eius sine participes. Igitur
qui assistunt sacrificio, quandoquidem ad illud concurrunt honestando praesentia sua ratamque habendo actionem sacrificandi, participant eiusdem fructibus, seorsim ab applicatione primarii ministri, sirie Sacerdotis. Et idcirco fideles, ab ipps Ecclesiae cuna bulis summopere solliciti fuerunt, ut sacrificio Misi e singulis diebus assisterent, etiamsi obligatio praeceptitantum urgerct pro diebus festiui .Non video autem quam solide Petrus Blesensis in calce sermonis .aRfirmet, olim laicos diebus duntaxat sestis interfuisse sacro, ind'ue usum manasse claudendi sacrum festis diebus,ea ad populum allocutione , est, a fiebat populo potestas abeundi, quae non fiebat aliis diebus quibus sacro Herant soli Clerici , unde ad
Deo benedicendu monebantur,no autem ad abeundum H qc inquam Blesensis obseruatio mihi non probatur,& melius ex aliis, circa has chaududi sacri varias formulas, philosophatur Durant. l. a.deritib.c. sc . n. s. ai: Ex
454쪽
ai. Ex his patere perspicue videtur , quanto damno suo , excommunicatus , sacrificii assistentia prohibeatur. Eo ipso namque , cripitur ei supremus modus Deum colendi,& gratiaru debita actione prosequendi, itemque placandi: quorum tamen actuum immensa cuiuis est necessitas, simul dc utilitas. Praeterea eripitur ei modus facillimus & expeditissimus, tollendi reatum ex culpis remissis superstitem : necnon impetrandi a Deo varia bona spiritualia & temporalia. Quod si non ipsus sacrifici j vim assistentibus proficuam, ut nunc fecimus,sed ipsorum assistentium orationes considerare placeat, nullum est tempus ad impetrandum opportunius, quam tempus huius sacrificis , ut propterea Angeli ipsi , hanc occasionem captent ad offerendas Deo preces suas iuxta S.Chrysostomum orat. de S. Philogonio, & ad finem oratio- .nis de non contemnenda Ecclesia & mysteriis, dc optime orat. 3. contra Anom. verbis illis. f Tempore illo, mi frater, non sollim homines clamorem illum horribilem reddunt, sed etiam Angeli Domino genus eistunt,& Archangeli rogarit,habent sibi tempus id idcineum,habent sacram illam oblationem in fauore.
Itaque ut homines ramos olearum gerentes, mouerpReges consueuerunt , coque arboris genere misericordiam commemorant de humanitatem : sic Angeli tunc pro ramis oleagineis, corpus Domini ipsum protendentes, rogant pro genere humano, quasi dicant; pro his Domine rogamus', quos tu adeo dilexisti, ut
Pro eorum salute mortem obires,animamque in cruce clitares pro his supplicamus, pro quibus ipse tuum largitus es sanguinem et pro his oramus, pro quibus corpus hoc immolasti.J
455쪽
Quae ergo & quanta miseria est,impediri ad Deum accedere, eo tempore & loco, quo maxima spes esset orationem non fore cassam Et verum quidem est quod idem S. Chrysostomus in Pal. I s. optime tr ait, Deum ea esse facilitate & benignitate,ut oraturis nobis non sint captandi molles adituis r Tamen non omnes qui ad Principem admittuntur porrecturi libellum supplicem , quoties admittuntur , eandem Principis ad annuendum porrectis precibus dispositionem experiuntur: sed pro varietate circunstanti rum,facilius aut tardius exorant quod petunt. Et eOdem modo contingit circa Deum, qui maxime per
tempus sacrificii,facilem se praebet ad audiendas pre
Exclusio excommunicati asareu coetibus,o publicis, precibu , quam damnosa.
i a a. Progredior ad dispendiiun quod subit exc5- mimicatus per exclusionem ab oratione publica, quo nomine officium Ecclesiasticum,& supplicationes s Cras, & quasvis precationes fusas in lacris fidelium convcntibus,comprehendo. Est autem conventuum illorum, & ut Tertullianus dixitGoitionum in unum ad vim faciendam Deo , singularis omnino iucundiatas, quam iuuerit in huius puncti aditu agnoscere ex illa S. Chrysostomi allocutione ad suos homil. I. de Verb. Esaiae,sm io, verbis illis. Angelicorum ordinum stationem imitates, sine cessatione laudes & hymnos offertis conditori. o mira Christi donat In supernis ercitusAngelorum canunt gloriam,in terris homi-nςs in Ecclesiis choros agentes , ad illorum exem
456쪽
. Plum, eandem canunt gloriam.In supernis Seraphim, ter sanctum illum hymnum resonant ; in terris eundem hominum promit multitudo, communiterque tum coelestium , tum terrestrium plaudit celebritas,
Vna gratiarum actio, una exultatio, una beneuolentis,gaudentisque choreae statio.Hanc enim ineffabilis Domini sese ad nos demittentis bonitas comprobauit;hanc electam, Spiritus congregauit sanctus:huius Vocum concentus, paterno beneplacito congruit: δcoelis habet modulorum consonantiam, dum a Trinitate velut a plectro quopiam mouetur, delectabile illud, ac foelix resonat melos, illam angelicam cantionem,illum desinere nescium concentum: hoc est studii praesentis alacritatisque vectigal, .hic conuentus nostri fructus. Eoque gaudeo, talem conspiciens in vobis probabilem affectum. Gaudeo dum animorum vestrorum beneuolentiam, alacritalcmque considero, dum gaudium spirituale,dum iuxta Deum exultationem. Neque enim ulla res, tantum adsert gaudii . vitae nostrae , quantum hoc quod ex animo gaudetis in Ecclesia congregari. In Ecclesia,gaudentium conseruatur gaudium:In Ecclesia animo deiectorum,animorum est recreatio:In Ecclesia dolentium est voluptas:In Ecclesia defatigatorum respiratio: In Ecclesia laborantium requiei. Venire eflim inquit post me, qui laboratis onerati estis,ct ego resciam vos...id hac voce possit esse desiderabilius 3 Quid hac inuitatione iucundius 3 Ad epulum te vocat qui in Ecclesiam te
vocat Dominus, ad releuationem pro laboribus adhortatur, ad releuationem a molestiis transfert ; pondus peccatorum alleuans , deliciis animi m0lestiam, gaudio incerorcin sanat. O miram eius curami o vocationem
457쪽
eationcm coelestem l J Tanta iucunditate & coeles Idulcedine, ex coitionibus in sacrum locum ad or tionem publicam , excommunicatum spoliat excom
23. Sed vel ipsa communiter & publice orandi Prohibitio , magnum omnino infert dispendium. Quod ut intelligatur , praemittendum est , duobus modis fundi posse orationem communem. Primus
est, in persona omnium, ita ut omnes unam orationem emittant, tanquam membra unius communit
vis, partialiter ad sic orandum concurrentia, etsi non omnes aeque loquantur, sed quibusdam loquentibus astent alij, M consentiant, aliterve precibus eorum cooperentur. Et hinc duinum, ut talis oratio dicatur collecta, quia ab uno fit, sed ab omnibus colligitur, ait Cassian. a. de instit. cap. . Alter modus orationis communis, est is quo multi simul ad orandum conueniunt,ex intentione simul orandi. Non quod omnes & singuli unam x eandem orationem fundant,
sed quod unusquisque quidem per se oret quasi priuatim, fiat tamen aliqua orationum omnium coniunctio,propter concomitantiam temporis,alicuiusv e auterius circunstantiae. Ab utraque hac oratione communi,arcetur excommunicatus, propter honorem orationis, ait Origenes trai2.3 scin Matth. & praemiserat. Christianus dicit, non propter locum fieri oratiinnem distantem ab oratione , sed quia melius est cum
nullo orare, quam cum malis orare. Ad demonstr rionem autem traditionis istius, utetur exemplo quis Iesus in domo Iairi Sacerdotis , oraturus pro mortua filia eius,omnes eiecit foras, & tres tantum etesit se-
sum, qui & super moniciti facti iactant testes transfiguratio
458쪽
sgurationis ipsius. Propter hoc enim & in Ecclesiis Christi,consuetudo tenuit talis, ut qui manifesti sunt
in magnis clelictis , eliciantur ab oratione communi, ne modicum fermentum non ex corde mundo orantium , totam unitatis conspersionem & consensus. corrumpat.
Sensim Patrum,debo publicae orationis. R.
Insigni autem dispendio suo excommunicatus 1 publica oratione excluditur. Ad quod demonstrandum. Possem equidem ut cum Petro Damian .dicam Opust.2 .c. I. plurima scripturarum & veteris & no- , ut Testamenti exempla congerere, si priores nostri Patres,aut Doctores Ecclesiet, super hoc themate funditus siluissent. Sed superfluum est,nos vilibus sarculis illic glebas effringere,ubi tam strenui cultores,terrae viventium, acutissimo linguae suae vomere, reperiuntur arma sulcasse.JΣ . Iudicium itaque S s. Patrum exquiramus, &quae illi de fructu orationis publicae & communiter fust proferunt,adducamus inde enim quam damno- sim sit ab ea excludi, erit per se perspicuum. Antiquissimus Tertullianus cap. 39. Apolog. ita in hanc rem scribit. fCorpus sumus de conscientia religionis,& disciplinet veritate,& spei foedere.Coimus in coetu& congregatione, ut ad Deum quasi manu facta,precationibus ambiamus orates. Haec vis Deo grata est.)Petrus Chrysologus sermone Isa. tractans locum ex Matth. i 8. si duo ex vobis eon enserint super te ram , de omni re quamcunque petierint, siet illis a Patre
meo, sic exclamat. Ubi sunt qui praesumunt, Ecclesiae
459쪽
conuentum posse contemni, & solitarias preces, Venerandae congregationi autumant anteferri , si duobus,vel tribus simul positis,medium se futuru,& omnia se promittit quae postulatus fuerit praestiturum3 Qui nihil negat tam paucis, quid in conciliis & congregatione S anctorum, poscentibus denegabit λ Sic credens Propheta , hoc adeptum se gloriatur cum dicit : Confitebor tibi Domine in toto corde meo, in concilio iustorum ct congregatione. Toto corde confitetur, qui
totum sibi in concilio Sanctorum, quod poposcerit, audit esse pi standum.JRationem egregiam pronunciati sui, reddit ex longe pulchriore, & Deo accepi biliore, proindeque ad exorandum aptiore, Ecclesiae
in unum adunatae speciositate,prae vhius orantis solitudine. Itaque expostulans de illis qui neglecto ven randi rem ct congregationis ardore,despiciebant coire in communem locum ad orandum, & solitarias priuatasque preces,probari sibi obtendebant, addit. IIsti sunt qui corpus Christi dissipant,membra dispergunt;
nec ad decorem suum patiuntur formam Dominici habitus peruenire : quam Propheta cum vidisset in spiritu,sic canebat: Speciosusformapra filiis hominum. Habent quidem singula membra proprium sui munus officij,quod tame tunc implere poterut,si connexa sibi, & compaginata, perfecti corporis perueniant ad decorem. Hoc ergo interest inter congregationis plenitudinem gloriolam ,α separationis praesumptam de ignorantia, aut negligentia vanitatem, quod in s lute & honore integri corporis , species est unitas Daembrorum:& in separatione viscerum, est foeda,lethalis,& horrenda pernicies.Jas. S. Athanasius in Apologia ad Constantium,
460쪽
elim tertiam sibi impactam criminationem proposuisset, quod Synaxes habitisset in Ecclesia nondum dedicata, inde praesertim factum suum probat, quod ob capacitatem illius Ecclesiae, confertissima multitudo adunari simul potuerit. Quem orandi modum, longe utiliorem & ad permovcndum Deumessicaciorem esse docet, quam si dissociatim &particulatim fiat oratio. Preces sinquit faciendae erant. Quid ergo rectius putas , particulatim & dissociatim, una cum periculo elisionis populum synaxes facere, an
potius ut in locum omnium bene capacem conuenerit, & unam eandemque sine dissonantia vocem reddatὶ Certe id rectius est,quum & concordia unanimis multitudinis ostedat,& Deum ad exaudiendri,promptiorem habeat.Nam si pro ipsius Saluatoris pacto,inco sensu duoru,quodcuque petierint, fiet; quid igitur
futurum, ubi ex tot latisque populis in unum congregatis, una vox respondeatur,acclamantium, Amen3J S.Chrysostomus hom. . in et . ad Thessalonic. sub finem urgens plebem suam,Vt communibus eius orationibus iuuaretur, sic habet praeter caetera. Vnum quidem rogare pro multis, magnae est audaciae, α quod multa eget fiducia: multos autem, cum simul conuenerint, pro uno precari, non est graue, nec importunum. Non enim suae virtuti credens, hoc facit
unusqliisque , sed multitudini & consensui , quem
semper maxime respicit Deus,& eo mouetur, ac placatur. bi enim fuerint duo,aut tres congretati in nomia ne meo, illic sum in medio eorum. Si ubi sunt duo , aut tres congregati,cst in medio: multo magis apud nos.
Quod enim per se precans quispiam, non potest accipere, hoc accipiet precans cum multitudine. Quam