장음표시 사용
471쪽
grandem, quomodo pius pater glorificandos filios in
manu tentatoris relinquat,non ad occis1onem,sed ad
purgationem non ad iram sed ad misericordiam;non ad destructionem, sed ad instructionem ; ut iam non sint vasa irae aptain interitum, sed vasa misericordiae praeparata ad regnum.Surgam ergo in adiutorium illis,interpellabo gemitibus, implorabo suspiriis, orationibus intercedam,satisfaciam sacrificio singulari, si forte videat Dominus & iudicet, ut laborem conue tat in requiem,miseriam in gloriam,verbera in coro nam. His enim & huiusmodi ossiciis, potest eorum poenitentia resecari,finiri labor,destrui poena.JSimilia habet Petrus Venerabilis l. I .miracul.C. Q. in sine,& alii cum Patres tum Doctores,quos profero in tractatione de heteroclitis spiritualibus, refellens nouam maraeologiam,eoruin qui sacrificium cum Sacramento inconuderate confundentes, scripserunt non ita pridem,maximum fructum perceptionis Eucharistiae, qsse leuamen fidelium defunctorum. At apud Patres , sacrificium nostrum proponitur tan quam praecipuum inter levamina, quibus per Dei benignitatem , possumus animabus defunctorum opiatulari. 3 a. Ad ipsos quoque beatos, pertinet aliquatenus huius sacrificij fiuctus, qtiandoquidem est gratiarum actio pro bonis omnibus, quae & viventibus. α Vita functis,inter quos beati eminent,sunt collata. Audi enim S.Chrysostomum hom. 26.in Matth. Reuerenda & salutaria illa mysteria,quq in omni Ecclesiae certe congregatione celebramus,Eucharistia, sidest gratiarum actio) nuncupatur. Sunt enim beneficiorum recordatio plurimorum, caputque ipsum diuinae
472쪽
Uinae erga nos charitatis ostendunt, nosque faciunt debitas Deo gratias exoluere. Si enim Dominum ex Virgine natum, grande miraculum cst,& Euangelista cum admiratione dicebat. totumfas tam est,in quo tandem beneficiorum loco ponemus itum etiam mortuum esse pro nobis 3 Nam si illum tantummodo nasci totum Vocatur, iam crucifixum esse,& sanguinem fudisse, & semetipuim nobis in cibum dare, & spiritales illas praebere epulas, quid vocanduestὶ Agamus igitur ei iuges gratias,atque istud dc verba & facta nostra praecedat,ac dirigat. Agamus Vero
gratias non de propriis tantum, Verum etiam de alienis bonis; ita enim de inuidiam poterimus extinguere,& alere charitatem, eamque in nobis essicere magis synceram. Ncque enim iam illis poteris inuidere, de quorum bonis gratias Deo deferendo laetaris. Idcirco enim altari assistes Sacerdos pro uniuerso orbetzrrarum, pro absentibus atque praesentibus,pro his qui ante nos lacrut, pro his qui postea futuri sunt,sacrificio illo proposito Deo nos gratias iubet offerre .lHac ipsa ex cauta , Apostolum, nominasse calice Eucharisticum , calicem benedιctionis , egregie exposuit idem Chrysostomus hom. 2 .in I .ad Cor. verbis illis. Calicem benedictionis vocavit,quod eum habentes in manibus sic eum hymnis & laudibus prosequimur,admirantes ineffabile donum, stupentes , benedicentes , bonisque verbis prosequentes , quod eum ipsu in effudit ne maneremus in errore: & non solum
effudit, sed etiam cum ipsum nobis impertiit. J Et paulo ante. Nam quando dico benedictionem, ex
473쪽
ad calicem recensentes ineffabilia Dei beneficia, quaecunque sumus adepti , ita ipsum offerimus MCommunicamus, gratias agentes , quod ab errore liberarit hominum genus : quod cum longe essemus, prope fecerit:quod cum spem non haberemus,& sine 'Deo essemus, sitos fratres fecerit & cohaeredes. Pro his ergo,& quςcunquetiant huiusmodi,gratias agentes ita accedimus. J Itaque hoc sacrificium, est prae stantissima gratiarum actio quam possimus Deo re- .
pendere,pso innumeris bonis quae in omnes creaturas sunt erogata diuinitus..
Damnipropositi moles immense, concluditur.
33. Quis igitur non deploret sortem miserri- .mam ministri excommunicati, qui expeditissimo Moptimo medio priuetur ad agedas Deo,pro se & vniuerso orbe gratias innumeris titulis debitas 3 Qui destituatur medio tam idoneo ad exorandum Deum, eaque spiritualia vel temporalia subsidia, sibi & vni uerso orbi impetranda', quibus eget vita mortalium, ut liberetur ab ingruentibus iugiter aduersis, ut firmetur ac solidetur in bono, ut ad patriam inoffenso pede regrediatur Cui eripiatur facultas beatis ipsis gratificandi, bleuandi item detentos in Purgatorio, omnibus denique viuis & defunctis rorem diuinae miserationis exorandi Nam ad haec omnia perting re fructum sacrificii, & Sacerdotem sacrificantem,inx m multos quam dixi, manum beneficam extende zς,οst extra controuersiam. Vnde ille Sanctorum se uor in assidue ac per dies singulos immolanda b c . hostia. Nain S.Andreas Apostolus ut in eius actis rς
474쪽
sertur, quotidie inquit immolo Deo agnum imma-ctilatum.JEt S.Hippolytus orat.de consummat. secvli inducit Christum sic allocuturum Sacerdotes in mundi clausula . Venite qui pretiosum corpus meum& sanguine quotidie immolastis.J Coelestem remunerationem, Diuo Cassio Narniensium Antistiti hac ex causa repensam , notauit S. Gregor. homil. 37. in Evang. Communis Theologorum consensus eo nucconspirat, laudabilius ac melius facere Sacerdotem, si quotidie sacrificet et clo diuini cultus ac publici boni,quam si pr. ae reuerentia ad altare non accedat. Vide Suaremi. 3.3.p.d. 8O. s. a. Praxis piorum Sacerdotum idem confirmat. Scio Petrum Blesiensem epist. 86. & I 23. ad stabiliendam contrariam praxim, adducere Carthusianos,quos raro sacrificasse dicit. Sed quidquid sit, an hoc ille ante annos . amplius quadringentos vere dixerit ; nam contrarium satis insinua tur in tertia compilatione statutorum antiquorum cap. I . noua tamen collectio statutorum sanctissimae illius familiae p. 2.c.7. omnes Sacerdotes ad quotidianam celebrationem hortatur, eamque consuetudinem , tanquam Veterem dc receptam commendat.
Quare aestimare hinc licet, ingentem omnino fructum crebrae litationis Christianae, & quanto dispendio mulctetur Sacerdos excommunicatus,cum sacrificare vetatur.
Praedis di prohibitio, quam damnosa.
3 . Iam quod sigillatim quoque expendi vole- 'bam damnum , ex erepta excomunicato alioqui ido
neo, facultate praedic ndi Christiano populo Dei
475쪽
verbum,non eget longa discussione. Neminem quippe latet,quam gloriosum & fructuosum sit,in c atholica Ecclesia munus trachadi verbum Dei, & escas salutis porrigendi plebi Christi. Fusi in hoc sunt Michael Medinat. 3. paraenes &Carolus Regius i. I. orat. Christ.praesertim c. IO.SI I s. Ex Patribus autem, fere perpetuus in hoc argumento est S. Gregorius.
Quod si aliis prodest, qui verbum Dei congruenter tractat, non dubium quin sibi quoque prosit plurimum. Vt enim dixit S. Damascenus orat. pro defun- medium, sicut qui inungit alium,non prius ei
Vnguem applicat, quam ipse illo se perfuderit; ita qui
ex charitate ad alterum iuuandum accedit,prius prodest sibi: atque adeo si bene multis simul prosit, ut
Christiano Oratori contingit, immensam sibi bonorum spiritualium segetem parat.Talentum adeo locuples,& tantorum pro Ecclesia, proque ipso concionatore Buctuum ferax, reponere in sudario cogitur, qui excommunicationis fulmine icitur. Cadit enim in cum illud Prophetae tonitru , Peccatori autem dixit Deus, quare tu enarraου iustitias meas, ct assumis tenamentum meum per os tuum Z Olim sane ut est apud S.Chrysostomum homil. s r. in Ioan .lecturi librum s crae Scripturae,priusquam librum in manus sumerent, lauabant manus, & viri capita aperiebant, mulieres Vero operiebant, prae reuerentia verbi Dei quod ea lectione excipiendum erat. Non minus itaque congruum est,uiui verbi Dci tractatorem,summa puritate nitere,& idcirco iure a tractatione diuini VErbi a Cetur excommunicatus. Est etiam bona eius prohibitionis confirmatio, quae peti potest ex illa compar tione,qua D. Augustinus homil. ri .ex so .post orige
476쪽
i nem homil.I3 in Exod. verbum Dei ex sacris sugge- stis prolatum, confert cum Cluisti corpore in Eucharistia,quod utrunque sit Dei verbum. Quanquam de fano horum locorum intellectu consulendus est
Genebrardus in exposit.Liturg. c. 2S.&Bellar. l. 2. de Euch. c. 24.ad argumenta ex tomo Io. Augustini. Sic-Vt ergo excommunicatus, prohibetur administratio' ne Eucharistiae, ita & traetatione verbi Dei; tanquam . indignus per quam tantum bonum in populo Dei es, ficiatur. Hoc autem in magnum eius damnum cedit. Nam praeter exclusionem ab opere tanti apud Deum meriti,tantaeque dignitatis, certum est, eripi illi expeditissimam rationem urgendi seipsum ad ea bona, ad line alios concionando velit impellere. Nemo . . enim nisi desipiat, disertus esse contra seipsum velit, urgendo alios ad bonum, de cuius omissione notari
possit; vel abstrahendo eos a vitiis quibus ipsemet
sordeat. lmalum excommunicato, Iuri dictione Ecclesiastica exuiter excommunicationem. 3 s. Minutiae eriuationum, secund ae huic seriei adiunctarum ; priuatio inquam Iurisdictionis in foro
utroque Ecclesiastico, poenitentiae nimirum & contentioso;item priuatio expeditionis ac idoneitatis ad beneficia Ecclesiastica adipiscenda, & Ecclesiasticos per ea prouentus comparandos; hae inquam & si quae sunt aliae similes priuationes, non est quod suse expcndantur ad conflandam inuidiam excommunica tioni.Nam plerosque non multum tangunt,non paucis etiam videntur optandae atque captandae.Et praefecturas
477쪽
iacturas quidem sacras uniuersas, esse periculi pleni simas, dixi plene initio commonitorij de moderatione moderatorum, beneque praeter caeteros id docet Origenes hom. s .in Ezech. QSi in cas irrepunt indigni, & irrepunt pene innumeri, cathedram pestilentiae qua sibi & aliis exitium creent conscendere , flebilibus admodum modis deplorat Petrus Blesensis epist. Σ3.Praecipuam Christi persecutionem hinc existere, sic docet S. Bernardus ferm.I.de conuert. S.Pauli. Amici tui Deus de proximi,aduersum te appropinquauerunt & steter t.Coniurasse videtur contra te
uniuersitas populi Christiani a minimo usque ad maximum , a planta pedis usque ad verticem,non est sa- nitas ulla. Egressa est iniquitas a senioribus iudicibus vicariis tuis , qui videntur regere populum ruum. Non est iam dicere, ut populus, sic Sacerdos:quia nec' sic populus ut Sacerdos. Heu heu Domine , quia ipsi sunt in persecutione tua primi, qui videntur in Ecclesia tua primatum diligere, gerere principatum.
Arcem Sion occupauerunt, apprehenderunt munitionςm , & uniuersam deinceps libere & potestative tradunt incendio ciuitatem. Misera eorum conuers tio,plebis tuae miserabilis subuersio est.Atque utinam sela hac parte nocerent.Esset forte qui dominica prς- monitus & praemunitus exhortatione, daret operam ipsorum non exempla imitari,sed obseruare pretcepta, iuxta illud : dicunt facite,9 ad opera eorum nolite 'respicere. Nunc autem dati sunt sacri gradus in occa- h sione turpis lucri,& quaestum ς stimant pietatem.Copiosissimae siquidem pietatis inuenititur in suscipien- da imo accipienda magis, P animarum cura;sed haec Hid eos cura minor, & de animaru salute nouissima cogitatio
478쪽
cogitatio est.An vero Saluatori animarum grauior vlla esse poterat persecutio Inique agunt & caeteri contra Christum, multique sunt nostris temporibus Antichristi. Merito tamen, censet crudeliorem eam persecutionem pro acceptis beneficiis,& grauiorem sentit pro tempestate, quam propriis sustinet a Ministris. JIurisdictionem vero Ecclesiastici fori contentiosi, rem esse periculosae aleae plenam,late disserit Petrus Blesens epist. 2 s. agens de Ossiciali Episcopi,
cuius est eam iurisdictione exercere. Credo inquit, huiusmodi Offciales,non ab octo nomine sed ab officio ver mutuasse vocabulum. Nam genus hoc hominum,quod dicunt ossicipetat. Tota ossicialis intentio est, ut ad opus Episcopi, suae iurisdictioni commissas miserrimas oues,quasi vice illius tondeat, emu-gat, excoriet. Isti enim sunt Episcoporum sanguisuget, euomentes alienum sanguinem quem biberunt, quia testimonio Scripturae,diuitias qum congregauit impius, evomet, ct de faucibus illius extrahet eas Deus. Isti sunt quasi spongia in manu premenxis, quasi quaedam colatoria diuitias suis Dominis influentes,& execrandis
acquisitionibus nihil sibi praeter peccati sordem μfaeculentiam retinentes. Quod enim aggregant per oppressionem pauperum , Episcopis quidem ad delicias cedit,ossicialibus ad tormentum. Sic vos non vobis mellificatis apes, sic vos non vobis accumulatis opes.
Isti sunt secretiora illa ostiola per quae Ministri Belis, sacriticia quae super mensam ponebantur a Rege, clanculum asportabant. Sic Episcopus quasi longa manu bona aliena diripit, & notam criminis a se remouens,stiis ossicialibus culpae,& infamiae discrimen
479쪽
impingit.JEt mox. officium Ossicialium quorum te
numero aggregasti, hodie est iura confundere, suscitare lites , transactiones rescindere , innectere dilationes , supprimere veritatem , fouere mendacium, quaestum sequi, aequitatem vendere, inhiare exactionibus, versutias concinnare.Isti sunt qui hospites suos grauant, superflua euectione,& multitudine clientelae. Quaerunt delicatos,& superfluos cibos, cum scriptu sita Comedentes, ct bibentes apud illos βnt.De alieno enim prodigi,de proprio sunt auari; verborum insidiatores,& aucupes lyllabarum: tendunt laqueos, di pedicas in capturam pecuniae. Iura interpretantur 'ad libitum& ea pro voluntate sua nunc abdicant, nunc admittunt,benedicta deprauant, prudenter aulegata peruertunt , rumpunt foedera,nutriunt simultates , fornicationes dissimulant, matrimonia distrahunt,adulteria fouent, penetrant domos, & mulier culas peccatis oneratas, captivas ducunt; diffamant innoxios, & nocentes absoluunt. Et ut multa sub verborum paucitate concludam, dum omnia vena
liter agunt,filii auaritiae, servi mammonae, se diabolo venales exponunt. J. item priuariper ea acris prouentibus. 37. Prouentus denique Ecclesiastici,sapientibus viris eiusmodi videntur, quibus carere sit longe satius. Nam haec bona, mixta patrimonio , esse ignem
absimientem,notauit Cantiprat. lib. I. Apum c. I 8.n. . facitque eode pulchra narratio quae habetur apud Raderum 3.p. viridar.cap. 1. 3. II. LUO magis aurem haec bona accumulantur, eo maiorem perniciei ac ruinae
480쪽
ruinae occasionem accumulari, tractant,qui disserunt de periculosa beneficiorum pluralitate. In quam rem multa habet laudatus proxime Cantipratanus l. l .cap. 29. anum .s . iudicia grauissimorum aeui sui Doctorum reserciis,& diuinam in contemptores Vltione, CXem plis testatam ficiens. Videndus etiam trachatus Gulielmi Parisiensis de pluralitate beneficiorum, male prs termissus in editione Veneta Operu Gulielmi: extat aulcm cusus Argentinae anno I so .cum alio eiusdem autoris opere aeque praetermistb, cui titulus est, de collatione beneficiorum. Quis non horreat, scae clamat idem Glilielmus Paris. l. de virtut . cap. Ii . lasciuire in sanguine Chris i , S martyrum, ac voluptate disesolui in tantis laboribus, sudoribus , atque doloribus Sanctorum3JOptime profecto. Nam prouentus Ecclesiastici, aliud non lunt quam sanguis Christi, &sanctoru. Sicut opes quas quis parauit laboribus tuis,
dictitur eius languis, ut notaui in opere de martyr. p. I. cap. S. Sic pretium uniuersitatis, sanguinem inquam
Christi marsupiis includi exitiali Iudae imitatione, Christum prodi denuo dixit S. Bernardus, vel quisquis apud eum autor sermonis ad Patres congregatos Rhemcnsi in Concilio , ante medium. Dilantur hinc a plerisque nepotes, errore non nouo. Nam ctiam ante quatuor secula Petrus Blesensis epist. si .
dixit. Hodie pro filiis quos abstulit Praelatis Ecclesiae Deus, habere nepotes, in dissipationem patrimonii L hristi, & in suae salutis dispendium permittuntur. JSed has diuitias de ventre deglutientium, extrahit Deus serius o cytis, de quo experientia crebra ambigere non sinit. Recte igitur assumpsisse videor, priuationem mu-E E 1 nerum