장음표시 사용
481쪽
nerum & bonorum propositorum, non magni a plerisque fieti. Vnde penes eam urgere ac premere Excommunicationis damna non placuit. Neque tamen nefandum est,hoc esse aliquod damnum.Sacra enim
iurisdictio utriusque fori Ecclesiastici stillicidium est plenissimae illius potestatis, quae a Christo Domino Summis Pontificibus Vicariis suis, in uniuersiam Ecclesiiam ad eius regimen est attributa. Vnde eius possessio & vias,li per eum cui obtigit non stet, ad non exigua bona potest conducere. item de sacris beneficiorum Ecclesiasticorum prouentibus, si affr-
mandum. Quare cum excommimicatus his omnibus priuatur, aliquo utique bono priuatur,quo gratiae Mgloriae non exiguas accessiones,sas fuerat emercari.
Exclusio a fructu si rugiorum communium damnosi ima.
α s. series postrema priuationu quibus excomunicatio continetur, coprehendit priuatione suffragioru comunium,qua sacrificio,qua orationibus in persona Ecclesiae fusis exhibitorii,itemque indulgenti rum, & protectionis quam Deus spopondit Ecclesiae. Suffragia communia quanti sint apud Deum, videbimur fortassis, iam attigisse superitis, exponendo damnum excommunicati per cxclusionem ab oratione communi. Sed ibi spectabamus orationem, communiter quidem fusam a pluribus, quorum tamen quili-bez tuo proprio nomine precarctur; etiamsi esset ali- qu rarationis unitas,ratione circunstantiarum. Nunc VCTO spectamus orationem vere communem, id est, suum nomine totius Ecclesiae,cuius orationis fructu excluditur
482쪽
excluditur excommunicatus. Est autem dispendiu in hoc longe maximum. Nam si paucos aliquos, simul quidem quoad temporis &loci adiuncta, reuera autem non nisi concomitanter orantes, Deus facilius exaudit, ut fert promissio repraesen lata Matth. I 8. quanto magis orationem totius Ecclesiae nomine fusam , certum esse debet audiri a Deo , cui Ecclesia est in deliciis3 Verbum Chrysostomi est seini cum de expulsione cius ageretur ,sub initium. f Gratiosior Deo est Ecclesia,ac longe amabilior coelo ipso. Siquidem coeli corpus,n5 accepit:Ecclesia vero carnem assiam-psit.Propter Ecclesiam conditum est coelum, no item propter coelum Ecclesia. J Sane grauissimi Doctores
tionem ructam a Ministris nomine Ecclesiae , tantae esse ad impetrandum efficacitatis, ut etiam si Ministri sic orantes sordeant peccatis, tamen oratio eandem
vim impetrandi obtineat: quia non spectatur conditio internuncii, quem exosum esse supponimus, sed eius cuius perfert mandata ; nempe Ecclesiae , cuius nomine fit petitio. Ecclesia enim quatenus est unum corpus mysticum, potest desideria se & petitiones Deo proponere per hunc vel illum. Ea autem propositio, prout est signum voluntatis ac desideriorum Ecclenae,haurit ab Ecclesia vim ad exorandum,& gnitatem. Licet enim nuncius indignus sit ac displiceat,tamen Ecclesia dignissima est, ct Deo acceptissima. Quinimo,etiamsi supponeremus non modo per--nam ministrorum, sed etiam ipsum eorum actum,
483쪽
hoc est orationem sic fusam, vitiari ex parte eorum: Tamen Ecclesie dignitas,& orationis quoad substas-tiam bonitas, satis superque esset, ut suifragatio illa non est et cassa & infructuosa, sed impetratoria ; vel infallibiliter & ex certa promissione;vel si ea promissis o non videatur plane certa, & omnino in fallibilem impetrationem in ea fundare non liceat; est tamen ea oratio frequentissime impetratoria, ut Suare Z supran. 8. philosophatur de remissione poenae temporalis pcr huiusmodi orationem. Est autem par ratio de caeteris rebus , ad quas impetrandas Ecclesia orationem nomine suo fundi mandat. Non igitur ei officit MN nistri peccatum inter orandum.Nec id negat D. Gregorius p.r .pastor.c.Iι.quia non agit de Ministro peccante inter orandum nomine Ecclesiae, sed de eo qui male orat suo nomine,& ut est priuata persona.' 39. Est ergo damnum quod hae suffragiorum
communium priuatione insertur longe maximum,&
tam dignum quod summo studio declinetur ; quam suffragia ipsa nomine Ecclesiae fusa, sunt captatu dignissima; de quo neminem Christianum ambigere
posse existimo; cum ex amore quo Christus Eccle-sam & unitatem eius prosequitur per se pateat, quati apud eum sint preces,oblatae uniuerset Ecclesar nomine,ac in eius persona. Scite apud Cantipratanum
Comes Campaniae,princeps admodum relisiosus, cuin transmarinis partibus versaretur,vim suffragiorum, Unius homuncionis quem de suis bonis sustentari mandarat,expertus sit. Quandiu enim dispensatores quibus pauperem benigne habendum commiserar,
functi sunt ossicio.& iusta Domini exequente ,pauc
484쪽
Iunt S rarunt egenum; tandiu res Comiti optimEcesserunt. Ex quo autem pauper a dispensatoribus neglectus, sustragari Comiti destitit, exinde Comes
in gratita incommoda calamitates incidit. Itaque domum regressus Princeps, cum interrogaso paupere,& subductis rite temporibus, comperillet, causam aerumnaruin siliarum suille quod per ea tempora orationibus pauperi, fuisset fraudatus; iram in dispensatores infidcles cotulertes, male multatos a se abiecit. Multorum autem interpositis precibus, rem summi Pontificis arbitrio permittens, eos Romam ablegauit. Pontifex re audita, responsum Comiti dedit ut infidos administros in gratiam reciperet , accepto ab eorum singulis nummo aureo .Sed cum nummi aurei
latitudinem spissitudinestaque , exponi a Pontifice oportere dixisset Comes, renunciatum denique Roma est, oportere snummum illum aureum habere latitudinem terrae, & spissitudinem eius extendi usque ad altitudinem coeli: eo quod oratio iusti qua Comitem fraudauerant,coelos penetret, & virtus eius corroboret uniuersa. J Obsecro, si tanta est unius miselli homuncionis precii vis, & tanti fructus ab ipso summo Pontifice habita est suffragatio unius solius medici,quantam fateri necesse est esse vim precum vniuersia sanctae Dei Ecclesiae, in qua tot iusti, tot utriusque sexus praestantissimae & Deo acceptissimae animae Imo Petrus Soto lect. a. de excom.inde quoque pendi vult essicaciam publicarum Ecclesiae precum, quod iis non viatorum duntaxat sed coelitum quoque
Orationes contineantur.Nam sanctorum iam coelo ill torum preces, apud Deum haud dubie sonant, nec dissociavtur a precibus viatorum, quibuscum pietat*
485쪽
& charitate nectuntur.Ita quide Soto ibi.Nihilominus non puto Ecclesiae militanti quicquam iuris esse in coelitum suffragia,ita ut possit fructu precum a coe- litibus ad nostram miseriam leuandam fusarum, spoliare cxcommunicatum. Nec illud item sitis intelligo, quod ibidem addit Solo : Nimirum publicam illam totius Ecclesiae intentionem, qua pia mater pro tilioriam 1alute incommunibus precibus sollicitam curam gerit, regula esse & directionem ac medium specialium omnium intentionum,quatenus quicquid singula membra operantur in Ecclesia,dirigunt iuxta eius intentionem & per eam Deo offerunt, si sane &prudenter sentiunt: nec ullus qui Ecclesiae unitus est aliter quicquam agit, etiamsi hoc non cogitet. Haec dico a me no satis intelisi,& respuenda videri. Nam de omnium Doctorum sententia, fas est cuiuis fideliorare priuatim pro excommunicato,quod tame iuxta Sstum esset illicitum;imo nunquam fieret,cum dicat
fideles per publicam Ecclesiae intentionem dirigere
orationes suas,nec aliter orare, quam ferat illa Ecclesiae intentio , etiamsi non cogitent. Quare satis est, grauitatum damni consequentis priuationem suffragiorum communium,metiri ex ademptione precum nomine totius Ecclesiae militantis suinum.
Obiter de damno exclusionis ab Indulgentiis.
o. Ladulgentiarum usus quo excommunicatus praeterea priuatur, est plane magnus : ideoque damnum ea priuatione irrogatum,non potest leue videri. Quam enim optandum est, reatum ex peccatis condonatis superstitem, aliena impe a abolere, & contractorum
486쪽
rractorum nominum fideiussores, imo di lutores, nancisci locupletes δc copiosos; Ipsum inquam Christum Dominum, & Sanctos,e quorum residuis satisfactionibus inexhaustus ille thesaurus conflatur,que Ecclesiae Rectores per indulgentias erogant fidelibus 3 Notum est iuxta antiquos Canones & priscam Ecclesiae disciplinam , quantae quamque asperae poenae,uni uci paucis lethalibus culpis imponerentur.De acerbitate quoque suppliciorum in emendatoriis ignibus inferendorum, nisi sordes peccatorum, hic dum vita superest,eluantur poenitentiae lixiuio,vi loquitur auto ermonuna ad fratres in eremo serm. II. dubitare non licet Catholico, in tam aperta SS. Parrum contestatione,de illorum suppliciorum grauitate. Quod ergo dignis poenitentiae propriae fructibus eluere,esset permolestum; in igne autem Purgatorio expiare,multo durius foret,summa facilitate ab stergitur a peccatore, si indulgentias consequatur. Vt mihi stuporem non raro iniiciat, stupor vulgi Catholicorum ; qui huiusmodi veritatem fide sanctam habentes , adeo tamen torpent in abradendis peccatorum suorum reliquiis;reatu inquam e peccatis dimissis superstite per indulgentias abolenco ; quam esse eius tollendi rationem omnium expeditissimam diximus. De damno ergo excommunicati ex hoc capite,liquere puto.
Immensum damnum negata excommunicato IZecialis protectionis,perstrictum.
r. Coronis malorum penes quam excommunicationis horror concipiendus merito sit, propone-
487쪽
batur carentia specialis protechionis diuinae,& Angelici pia si dij peculiaris. Hunc damnorum e Xcommunicationis sui ita dicam) apicem nemo recte aestimarit, cui nostr 1 diuinae illius specialis protechionis necessitas, S ubertas fructuum ex peculiari illo Angelico praesidio obueniens , non sit explorata. Versamur hic in perpetuis discriminibus, vallati, & obsepti, vel etiam oppressi, holitum in nostram perniciem iuratorum examinibus populosissimis,cum internis tum externis', ut non dubitet S. Cyprianus sub initium libride mortalitate prς tot tamque densis certaminibus,& hostium insultibus, mortem ipsam ducere optabiliorem. Quid aliud inquit in mundo quam pugna aduersus diabolum quotidie geritur Z Quam aduerius iacula eius, & tela conflictationibus assiduis dimicatur λ Cum auaritia nobis, cum impudicitia, cum ira, cum ambitione, congressio est.Cum carnalibus vitiis, cum illecebris secularibus,assidua,& molesta luctatio est. Obsessa mens hominis,& undique diaboli infestatione vallata, vix occurrit singulis, vix resistit. Si auaritia prostrata est, exsurgit libido ; si libido comprella est, succedit ambitio; si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia,vinolentia inuitat,inuidia concordiam rumpit, aliaritiam Zelus abscindit. Cogeris maled1cere quod diuina lex prohibet, compelleris iurare quod non licet.Tot periecutiones animus quotidie patithri , tot periculis pectus urgetur & delectat hic inter diaboli gladios diu stare, cum magis concumplicendum sit dc optandum ad Christum subueniente velocius morte properare.JAgo in hanc rem copiose, tractans titulum illum quo Christus dicitur Rex virtutum , siue Princeps
488쪽
exercituum DolDini. Tot ergo tamque malignorum hostium nequitiam ibilicita auertere diuina proui-μdentia,mille iuuandi artibus ac modis,qua praecauendo ι qua retundendo , qua vertendo in bonum male intentata, prospicit per se ac suos administros , siluti ac tutelae fidelium , communione Catholica potientium. Excommunicatus vero, tametsi non est diuinae
protectionis& Angelici praesidii prorsus expers , iis tamen specialibus bonis ac fauoribus ad eam specialem proteistionem pertinentibus priuatur , quo rum diuina promissio exhibita Ecclesiae,securos facit fideles non praecises. Idque voluerunt Glossa ad cap.
audi. I I.q. 3.& Panormit. rubric.de sent. excom. num. . cum dixerunt Angelum custodem minus operarier a excommunicatum quam ante excommunicationem. Haec quanta sit destitutio,&quam certa moraliter in peius progressio,ac in extremum exitium prς-cipitatio, citra omnem expensionem res ipsa prodit.
diuam iusta excommunicationis honor tot
eius malis in Guos. et . obsigno hoc caput,& expensionem graui1- fimorum damnorum quae excommunicatio vivis i fert, ea apostrophe qua Laurent. Iustinianus serm. in Domin. Palmarum, affatur religiosum proprietarium, eo nomine excommunicatum.Qudd enim in huiusmodi specialem excommunicatum dixit, que in alios
quosvis cadit. Pertimesce inquit) quisquis per ex-
comunicationis centuram ab Ecclesiet unitate aliςnusessiceris,ne in eadem sententia corporis & animae patiaris interitum. Paue saeuientium bestiarum incurius, queas foris etiant es diripere consueuerunt.Scito te toties
489쪽
iles este alienum a Christo,quoties per religionis tuae statuta excommunicaris a Praesule. Noli quaeso pro paruis, atque pro terrenis commutare coelestia.. Noli inquam pro peritura substantia,participatione carere fidelim. Omnium bonorum quae in Ecclesia fiuot, communicatione te priuas , si excommunicatus in cordis obduratione persistas. Nam quemadmodum abscissum membrum nullo modo vegetatur in compore ; ita inhaerens vivificans spiritus nutrire nos dQ- sinit. Hoc Propheta insinuans inquit: Particeps ego sum omnium timentium te, dc custodientium mandata tua.JProfecit Iustinianus ex D. Augustino, cuius illa sunt sane aurea dc ad hunc locum aptissima tract. 17. in Ioann.ad illud, verba qua ego loquor vobis,sFiritus Ovita sunt. Praefatus namque, unionem fuisse commendatam communione Eucharistiae, ut in Christo maneamus, & Christus in nobis, subdit. f Manemus enim in illo, cum sumus membra eius, manet autem ipse in nobis,cum sumus templum eius. Vt autem simus membra eius, unitas nos compaginati,ut compaginet unitas, quid facit nisi charitas 3 Et charitas Dei undeὶ Apostolum interroga.Charilavi inquit aera diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Ergo Spiritus est qui vivificat. Spiritus
enim facit viva membra,nec viva membra spiritus mcit,nisi quet in corpore quod vegetat,ipse Spiritus inuenerit: nam spiritus qui est in te o homo, quo constas ut homo sis, nunquid vivificat membrum quod
separatum inuenerit a carne tua3Spiritum tuum dico, animam tuam. Anima tua non vivificat nisi membra quα sunt in carne tua. unum si tollis,iam non vivificatur
490쪽
catur ex anima tua, quia unitati corporis tui non copulatur. Haec dicuntur, ut amemus unitatem, & trumeamus separationem. Nihil sic enim debet formidare Christianus,quam separari a corpore Christi. Si enim separatur a corpore Christi, non est membrum eius: si non est membrum eius,non vegetatur spiritu eius. u quis auimn inquit Apostolus)-Christi non habet, hic non est eius. J Non est quod timorem ultra facere, & horrorem incutere possit, si hoc non facit. Qui ad hoc tonitru non excitatur, non surdus aut sopitus,sed exanimis & mortuus audire debet. . '
Virulentia excommunicationis,ex damnμ qua momia deles ob eam in vita contractam , nec ablatam subeunt,aperitur.
1. V superiori capite exposuimus,ingentem omnino excomnunicationis malignitatem ex tam tetris eius effectibus, patefactam dederunt.Non exiguum tamen illius malignitatis su- perpondium ess e, quus arbiter statuet,quod homini, post mortem quoque sit infesta, cum arceat eum a magna parte subsidiorum,quibus datur nobis iuuare mortuos. Enumerat in hunc modum,praecipua ex itilis subsidiis S. August.serm. 3 1. de verb. Apost. Pompa funeris,agmina exequiarurei, sumptuosa diligentia lepulturae,monumentorum opulenta constructio,vivorum lunt qualiacumque iblatia , non adiutoria