장음표시 사용
501쪽
Castro l. 2.de iusta haereticor.punit.c.χo.quasi voluis set hanc solam esse anathematis notionem, cum v men tantum voluerit quod dicimus: Nauarrus comment.de datis & promissis notab. 4. num. IO. qui tamen praeter aliorum quos allegauimus communem
sententiam,adductis nonnullis iuribus,& Bullis Pon tisiciis, contendit anathema idem prorsus esse quod excommunicationem maiorem,etiam absque ulla λ- lemnitate vel apparatu vibratam. Sed passim DD.an thema censent sonare aliquid horribilius,& contin re adiuncta quaedam ad incutiendum horrorem accommodata.Adiuncta anathematis appello,solemnitates quasdam , quae in simplici excommunicatione
non vlurpantur,unde per eas excommunicatio sece nitur accidentario adianathemate. Sic caep.cum non ab
homine. de iudic. cum reus est simpliciter contumax, decernitur feriendus simplici excommunicationet quod si erectus in superbiam, fiat ulterius proteruus dc contumax , dicitur feriendus anathemate, id est madatur repeti excommunicationem, adiunctis horrificis solemnitatibus,ut ibi notat Panormit. & communiter alii, contra Glossam male secus interpretatam illum textum.Eas solemnitates,quia in variis Ecclesiis variae sent,propono ex cap. debent. I ἔ. q. b. deprompto ex epistola Zachariae Papae ad S. Bonis, cium,ubi sic praecipitur intorquendam solemnem ex
communicationem. Debent Ia.Sacerdotes,Episcopum circumstare,& lucernas ardentes in manibus te-ncre,quas in conclusione anathematis,vel excommunicationis proiicere debent in terram dc conculcare
pedibus. Deinde Epistola per parochias mittatur, contin'as exconlinunicatorum semin/ , x causam
502쪽
excommunicationis.J Idem modus intorquendi ana- thema praescribitur in Pontificali Romano p. 3. cap. de ordine excommunicandi, nisi quod omittitur conculcatio cerei proiecti.Quisd si Episcopus iaciens ana thema, sit ipsemet summus Pontifex,tunc pro h a.Sacerdotibus Episcopo solemnitet excommunicanti aestantibus , adsent Pontifici I a. Episcopi ut refert SVrus l. I. de censur.c. I s .n. .Sed regustemus singula solemnis excommunicationis adiuncta iure com- muni praescripta ; sunt enim magnis saeta Sacrame ' iis, ad incutiendum excommunicationis horrotem valde appositis.
3. Episcopus & i2.Sacerdotes,Christum & duodenarium Apostolorum repraesentant i, significaturque,eorum autoritate ac in ipsorum persona, vibrarianathema.Sicut enim olim in Conciliis,codex Euangeliorum in medio conclaui super solio ad id parato constituebatur, ut significaretur Christum adesse, M praeesse synodo; ita Episcopi & I1. Sacerdotum persona. designat Christi praesentiam & Apostolorum,
inque eorum persona vibrari sententiam. Ex hoc a iuncto Sylvest. v. excommunicatio, I .n.s .in sine, post Glossam communiter receptam cap. cum ab Ecclesiarum stralatis,de ossic. ordinar. intulit ius & potestatem solemnis anathematis intorquendi, penes solum Episcopum esse. Idem habent Nauar. comm de datis & acceptis notati . num.Io. & Sayrus lib. I. ἀς C sur.cap. I s.num. s. Imo Concilium Meldense
503쪽
can. s6. permissa Episcop' facultate excommunicandi ex certa Se rationabili causa , subdit,anathema tamen non posse intorqueri nisi ex consensu Archiepiscopi, vel Cocpiscoporu: eo quod anathema sit aeternae mortis damnatio : id est, eo quod fere contingat, hominem diris illis deuotum male perire,& damnari. Vides ergo anathema soli Episcopo, ac ne absque asisen tu quidem aliorum Antistitum, esse usurpandum.
Chaslanaeus tamen consit. I.praesupposito S. n. I. cum Felino in c. a.de excepi. existimat, anathema non ab
Episcopo tantum, sed etiam a quocunque habente iurisdimonem Episcopalem,vibrari posse. Imo ibid.
praesupp. . m. s 2.negat esse amplius in usu,ut solus, Episcopus intorqueat solemne anathema. Receptum . . . sand videmus,ut simplex Sacerdos aduocatis nonnula lis e clero, vibret aliquatenus solemnem excommunicationem,eamque ut passim loquimur,) fulminet. . Quia tamen tunc, saltem Episcopus non adest, desideratur picnitudo solemnitatis praescriptae cap.debente ac proinde adhuc potest ass eri,anathema siue excommunicationem solemnem, utique si plene solemnis sit, a solo Episcopo intorqueri.
diuid cerei extin holmectis,calcatio.
4. Lucernae,id est cerei ardentes, nam etiam Gedeon ac socii, dicuntur lucernas praetulisse, cum cereos praeferrent:) cerei inquam in manibus Episcopidia Sacerdotum,significare primo possisnt, horredam maledictionem, qua feriuntur qui percelluntur ana themate.Sic enim in vita S. Bernardi, legimus sanctii Virum cum execrari vellet impurissimum daemonem,' quo
504쪽
a quo misera mulier turpissime infestabatur, iustille omnes astantes' praeferre manibus cereos accensos, quos mox cum Satanae detestatione proiicerent, &extinguerent, quasi in illum flamma claticerent. Nam ctiam Psal. s .irrogatio poenae grauissimae, significatur verbis illis , supercecidit ignis, ct non viderunt Solem. Similiter ergo superiectio haec candelarum incensarum, potest ad intorsionem poenae diuinitus homini deuoto inserendae,pertinere. Iuxta Clementem Alexandrinu in protrept. columna nubis & ignis Hebraeis praeuia, sicut ratione nubis tegentis,gratiae indicium fuit; ira qua ex parte ignis erat, contestabatur malediistionem contumacibus inferendam. Ea item ex causa, Deus ut se ultorem fore significaret, intelligerentque transgressores rem sibi cum igne fore, deicendit legem laturus exhibito igne ut philosophatur S.Cyrillus i.6.Conc. Ephes. cap. s. Et olla succensa, post virgam exhibita est apud Propher am,ut doceremur,quem monitio non correxerit, poenae esse addi-Lendum,ut notauit S.Chrysesssiorat.de S S. Martyr. t. I.Graecol.9I 'In summa,tam familiare est scripti iris,
ignem pro atroci supplicio de bini maledictione usurpare, ut Achan quem lapidivus ob utum interiisse constat; igne, id est,durissimo & grauissimo suppli-cro,perilsi e legatur.Eo ergo pertinere potest: cerei ardentis proiectio, ut significetur, quam atrox supplicium maneat excommunicatum quasque in se aduocet poenas , 5c maledictiones. Nam his distine itis exprimendis, in quibus dant Ecclesiis, mon modo in actu exercito, quod semper fit, sed etiam in actit signato , adiunguntur anathemati maledictiones , ut infra dicam in capitis calce. Reducitur ad hanc interpretationcm
505쪽
pretationem proiectionis & extinctionis ceret,quod in Concilio Lemovicensi, ubi hic ritus est adhibitus, 'ut referam c. 9. dicitur precatos Episcopos,ut sic extingueretau laetitia reorum. quos tunc excommunicabant.
Potest praeterea cerei proiectio S extinctio,significare mysticam hominis finterfectionem, per grariae quae interni hominis lumen ac splendor est,exclusionem ab eo factam in quem anathema intorquetur. Non quod anathema excludat gratiam, sed quod eam supponat exclusam: eius autem exclusionis commC- moratio fiat, cum causa refricatur,ob quam quis tam dira castigatione percellitur. Cereum significare hominem , ex usu prisco latinorum, trado late cum de
Christo per cereum expresso. Quod si homo physicEsumptus, cereo commode exprimitur, Optime quoque per cereiun exhibetur,quatenus supernaturaliter collucens. Nihil vulgatius, quam ut cereus incensus Christianum hominem Catholicae comunionis par ticipem , & fide viva collustratum repraesentare censeatur.Sic enim ad fidei vivae contestationem & professionem edendam eo facto, mox animam ematuris cereus ardens in manus datur. Eandemque ob cau-
sam,qui baptisinum suscipit, ardentem cereum praefert manibus, de quibus omnibus plura in praevicto opere.Fidei ergo vivae & Ecclesiasticae communionis extorrem, significat candelarum in anathemate proiectio & extinctio. Potest denique deiectio illa & extinctio cereorum oin terram, eo pertinere , ut insinuetur, sicut Satanasquςm Scripturae ac Patres priusquam statu gratiae ex
cid Qt,speqe luminis exprimunt, deiectus est deorsum
506쪽
ς Ritus in mibranda excom. 461
sum magno 'impetu , iuxta illud, videbam Satanam siciu fulgur de coelo cadentem ; ita eum qui anathemate feritur,de corio Ecclesiasticae communionis deiici,&deinceps partem suam habiturum cum Satana & Angelis eius,qui cum essent secunda lumina,v loquitur Nazian Zenus,deiectione sua e coelo,tenebrati sunt. s. Conculcatio cerei deiecti, facta pedibus an thematizantium,designat protritionem & conculcationem excommunicati,per Satanam cui deditur. Ita ex Iasone,Romano,Felino, Neui Zano,Saulio,Nauaselo,ac Ferrario,LaZarius seeh. I.q. I9.num .9.Significare praeterea potest ea conculcatio, excommunicatum
Esse ex eorum numero qui sunt probro Ecclesiae, &leges eius per effraenem audaciam conculcant, suntque velut tebuisi in medio filiorum Israel. Iebusaeum
enim interpretantur conculcantem,Vt ait Origenes ho-
mil. 2 i .in Iosue. Unde subdit. Videamus qui sunt in Ecclesia conculcantes. Illi sine dubio, de quibus dicit Dominus in Evangeliis. Nolite mittere sancitum cania
Lu,neque margaritas vestras ante porcos,ne forte conculcent eas pedibus suis,ct conuersi elidant vos.lite est ergo Iebusaeus conculcatio, qui indigni audiunt verbum Dei: cum audierint neque ut infideles discedunt, neque permanent ut fideles, sed percepta mysteriorum notitia, fidei nostrae secretioribus icciitatis, conuersi postmodum impugnant nos, & contradictionibus suis corda nostra dirumpunt, conculcantes verbi Dominici margaritas, & ornamenta fidei maculantes. J Vsus porro feri,ut candelae sic calcatae ad nullum postea usum asi uinantur,ut significetur excomunica
tum este sal infatuatum , qui ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras-conculcetur ab hominibus,ut habet r
507쪽
habetur cap. non omne 2.ol. 7. & tradit Glossa ad cap.
debent,v. conculcare, II .q. s.
Anathematis euulgatio, cui modi.
6. Addit Zacharias, mittendam eme epistolam per parochias, quae reorum nomina & inflicti an thematis causam contineat: quod pertinet ad dissemifiationem probri, ut omnibus innotescat hominis dire deuoti malignitas tanto verbere flagellata. Hac ipsa ex causa, decreto Concilii Aruernensis referente Iuone Carnotensi epist. 6.sub finem,constitutum est, Vt excommunicatus ab uno Episcopo, a vicinis item Episcopis excomunicetur Idem epist . I79.in fine,post interpellata Adclam Comitissam pro Ecclesae quiete& indemnitate subdit. Quod si haec Omnia contempseritis,sciatis quia Ecclesia corde cotrito & humiliato , ascitis sibi omnibus Ecclesiis subiectis, quotidie ante corpus S sanguinem Domini, & sanctorum patrocinia , clamorem faciet id est excommunicatione sonantissime proferet,) aduersus omnes huius mali patratores,& consentaneos : Gallismus est, quo designantur consentientes, i consentans, ) &ad hoc ipium , ex debito omnes vicinos EpiscoposTum Ecclesiise sibi subie istis inuitabit. J Itaque tametsi in de- .creto Zachariae vox passim accipiatur iuxta communem notionem,ita ut non significet Ecclesias . exta a Diocesim Episcopi excommunicantis, .sed eas
quae illi subiacent duntaxat:Tamen non improbabiliter etiam dici potest, significatas ea voce Ecclesias qu scunque vicinas, tametsi alterius Dioecesis quales sunt multae in finibus Episcopatuv. Quinimo obser-
508쪽
uam facile est quod ex 2. constit. Apostol. c. s 8. mo nuit Franc.Turrianus l. s.contra Magdeb.c.2.in antiquis Conciliis, & epistolis Pontificum, Vocem parochiae , ad designandum Episcopatum usurpari frequenter : Sicut vox dioecesis pro Archiepiscopali prouincia, Ut ex Hincmaro notat Coluenerius in Onomastico ad Ecclesiae Remensis historism a Flodoardo conscriptam. Quare evulgatio anathematis per pari ochias,accipi potest pro euulgatione eius per quast cunque non procul dissitas Ecclesias, siue eiusdem, sine alterius Episcopatus, ut videmus factum tempore S. Basilij,quod apud eum legere est epistola 4 . Scstruatum etiam monstrauimus tempore Iuonis. Va-etiis item decretis cautum videmus, ut charta damna tionis publice tanquam programma appendatur pro Ecclesiae foribus ut in Andronici anathematizatione factum a Synesio legimus.Videsis cap .cura sis. II. q. 3 . & captarachianos, de sent. excommvn. & cap. ad
certitudinem,eodem. in extrau.commvn. Quae adprς-
sentem usum. denunciationis promulgationis propositae pertinent;a quo videlicet, & quo do sit facienda,prosequitur late Ricciullus i. .de iure person.
Apud Graecos, ad eandem infamiae evulgationem, anathema publice in columna proponebatur. Quoὰ aliqui colligunt ex Socrate qui I. histor. c. 3 3. mentione facta anathematis in Nestorium vibrati, sub dit. Sic Christiani appellare solemus pronunciatum contra blasphemos decretum, quando id veluti columellae astixum , manifestum cunctis ostendimus.JArbitror huc respexisse S. Basilium in c. I. Esuae ad iuiud , auferam omnes iniquoi ais te ; cum dixit, fuisse
509쪽
signa circum Ecclesiam locata, quibus excommuniacati arcebantur ab Ecclesiar quod non videtur postealiter accipi quam de nominibus & damnatione excommunicatorum, columnae circum Ecclesiam constitutae adscriptis.Sed apud Socratem, particula vel ri, prouerbialiter dictum videtur innuere, quod de columna adiungit. Sieut apud Nazianzenum orat. 3.
sub initium & in sine , legimus orationem illam qua Apostatae scelera particulatim describuntur, statutam illi esse velut columnam, in qua ad perpetuam ignominiam insculpta cernerentur eius crimina. Fauet i men sententiae, quae vere inscripta columnae nomina
diris deuotorum apud Graecos statuit , quod Elia; duobus ex Theologo notatis locis habet, de usu antiquorum , set quorum insignis quaedam improbitas esset, eorum vituperationes in columnis inscriberen--,ut & ab omnibus legerentur, & omni tempore permanerent. J Sic apud Demosthenem Philipp. 3. stilites dictus est, qui infamia aspergebatur, nomine eius, columnae infixo. Sic etiam AEmilius Probus in Alcibiade scribit , Alcibiadem migrasse Lac daemonem , ex quo audiuit se capitis damnatum, bonis publicatis , de Eumolpidas sacerdotes ad- a stos a populo eum deuouere, Sc proponere in i pidem pila incisum deuotionis exemplum, quo perennis esset illius memoria. Habet idipsum Isocrates
orat.de iugo.Obseruat autem Raderus 3. p. Virid. SS. cap. 4. Iran multum ab initio, nomen illius columella cum in malam partem accipiebatur, non fuisse δειλος,
per u ds ῆλος per η. Vnde infert aliud esse Datin a
sterim pleroque respodet iam'so scripto, quo noxii
510쪽
crimina publice proponebantur legenda, dicebatd
que λογος ςηλ ιτευτικος. Erat quidem proprie mi , cippus sepultorum tumulis impositus cum inscriptione, qualis illa Iulii Caesaris, quam Tullius execratam columnam nominat. Tamen usus, sortassis ob ciuilem mortem dc infamiam nocentium, ad illos quoque ea. Vocem extendit. Ex hoc usu profanorum, manasse ut Graeci Antistites nomen eius qui anathemate percellebatur,ipsamque anathematis sententiam,sin munus lapideae columnae inscriberent, & inciderent ; at saltem in ea appenderent conscriptam in charta; argumento esse potest, quod Graecis scriptoribus non insolens locutio est,qua ςηλσέυειν dicut,pro eo quod est,dcuouere,& anathemate percellere publice, in omnium oculis. An ad deuotionem & quasi excommunicationem huiusmodi, pertinebat quoque usus, Pythagoraeorum, statuentium columnas nominibus
eorum praenotatas,qui Philosophiam abiecissent, facti desertores3Refert Cleesens Alexandra. s. strom.& Origenes lib.2.contra Celsi .
Scriptis sententia, Christi , .
seriume. m. 7. Nolo circa hanc anathematis in charta conscripti evulgationem in qua versamur, praetermittere illud,singulare prorsus,& ad horrore incutiendu pi ne aptum,quod aliquoties factum legimus:Nimirum
ut sententia anathematis, in ea charta exararetur intincto calamo in Christi sanguinem sacro calice co tentum. Factum id esse in Concilio Romano sub Theodoro anno 6 8. cotta Pyrrhum Monothelitam G G . celebrato,