De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

486 Pars IL Caput VII L

ius Epist. Arboric.Tomo a.de utroque gladio, Theoremate 7. hanc traditione excommunicati,videtur accipere de eiectione in eadem cu Satana sorte,ut sicut 'Saran e coelo extorris factus est,& Sanctoru communione priuatus: ita etiam excommunicatus,detruda tur e coelo Ecclesiae,in eandem cum Satana sentinam. Favet S. August. serm.68. de verb.Apost. & habetur .c.omnis Christianus. II. q. Verum haec interpretatio 'non satisfacit. Tum quia hoc non est Satanae dedi, eiusque tyrannidi subiici:Tum quia iuxta hanc inte pretationem traditionis istius, non potest quadrare quod dixit Apostolds, se excommunicatum tradere Satanae in interitum carnis. In altero extremo esse vi- detur Tertullianus l. de pudic. cap. r . Nam insinuat traditum Satanae filisse Corinthium,in interitum ha1nis , quia corporali vita priuatus est. Propositis enim Apostoli verbis, quibus queritur Corinthios non luxisse, ut tolleretur de medio eorum qui se incesta copulatio; . foedarat,addit; f Pro quo lugerent Vtique , pro mortuo. Ad quem lugerentὶ utique adDominum. At quomodo auferatur de medio eorumZNon utique vi extra Ecclesiam detur: hoc enim non a Deo po- 1tillaretur. quod erat in praesidentis ossicio: sed ut per mortem hanc quoque communem, & propriam cadi nis ipsius,quae iam cadauer, quod captiuiim esset immunditia irrecuperabili labiosum,plenitis de Ecclesia deberet auferri. Et ideo,quomodo interim potuit au-

ferti. iudicauit dedendum eiusmodi Satanae in interi- tum carnis. Maledici enim eam sequebatur,quae div hqlo proiiciebatur, ut sacramento benedictionis eX- ia autorar tur, nunquam in castra Ecclesiae reuersura.J. Hoc ex eo errore pronunciat, quo moechis exclusum.

532쪽

voluit regressum ad Ecclesiam in perpetuum. Caeterum constat Corinthium illum non fuisse a Satana occisum corpore, sed superstitem fuisse & respuisse, moxque ab Apostolo vinculis iniectis fuisse exsolutum. Igitur necesse est, aliud subesse traditioni illi minteritu carnis .Hilarius Diaconus hoc loco,intericiliri carnis interpretatur resipiscentiam N regressum 1 culpa, quae hominem totum fecerat carneum, ad spiritualem vitam. Nam iustos esse Ecclesiae spiritum, peccatores autem transire iΗ carnes,picne prosequor agens de Christo capite. Astipulatus videtur huic interpretationi S. Ambrosius i. I. de poenit. c. l7. insine, verbis illis. fAt ne quis forte eo moueatur, quia scriptum esturadidi huiushaodi homine Siettana in interitum

dicati,quomodo potuit adveniam pertinere, cuiuS Omnis interierit caro , chim manifestum sit in utroque redemptum hominem, in utroque fatu. ari, neque animam sine carne, neque carnem sine anima,

clim sibi sint gestorum operum consortiis copulatae, sine consortio vel poenae esse vel praemii 3 Is sibi responsum hoc habeat,quod interitus non consummatam absumptionem carnis significet, sed castigationem. Sicut enim mortuus peccato, Deo vivit ta ille cebra carnis interit, & cupiditatibus suis moxitur caro , ut castitati caeterisque bonis operibus leuiuiscat. Et quod aptius exemplum quam de matre sumamus Namque ipsa de qua assumpti sumus terra, intermissbexercitio cultuque,videtur deserta,& aut vinetis quibus consitus est ager, aut oleis moritur, succum tamen proprium velut quandam sui animam non amiti tit. Denique repetitur a cultore,& creditis seminibus

Diuili

533쪽

88 Pars Il. Caput VIII. ' is .

Non ergo alienum, si etiam nostra caro,interire sic di 'citur,ut repressa magis quam assumpta credatur.JPro- . fecit ut alias frequenter ex Origene, qui homil. r. in Psalm. 3 .ad illud, 'est sanitin in carne mea a facie ita traditionem hanc Satanae in interitum carnis susE S pereleganter exponit de mortificatione , conci ditque. Tradi ergo in interitum carnis, tale est ut emoriatur sensus carnalis in nobis,& non Vivat carnis . cupiditas in ea. Ex eo enim quod moritur sensus car- .nis ut non secundum carnem sapiamu* spiritus saluusessicitur. Alioqui dum vivit sensusin nobis carnis, Mcaro vivit, non possumus de spiritualibus sapere. Hoc ergo modo Apostolus tradidit in interitum carnis . eum qui secundum carnem vixerat , Ut sensu carnis emortuo, spiritus saluaretur.J Eadem habet S.Augustinus l. s.contra Parmen. U. I.Verum neque hqc expositio satis coli rere videtur cum simplicitate literae. Praeterquam quod manet semper enodandum quod praecipue quaeritur; quomodo scilicet excommunita

catus tradatur Satanae.1o. Sic discussis minus commodis traditionis illius interpretationibus,duae supersunt verisimiliores. Prior, tradi hominem Satana, idem esse censet, quod . . priuari Ecclesiastica communione , siue elici de Ecclesia.Inde enim consequitur,Vt homo Satanae libidi- . . ni eiusque tyrannidi veluti dedatur, quia per exesu sionem 1 Sacramentis & sacrificio,suffragilique com- munibus,necnon a diuina speciali piotectione,homo . in eum statum transit, in quo a Satana circumagatur pro libito, nec aliter quam mancipium tractetur. Ita

Concilio item Rhemensi cap.i. ut per se notum assumitur

534쪽

Excom. ex nouo Testam. 489

Initrur excommunicatum tradi Satanae,quia ab Ecclesiastica communione remouetur. Aperte S.Ambrosi. I.de poenit.cap. i 4. Bene dicitur tradi Satanae,qui separatur a Christi corpore. J Praeclare Theophylaetus I .Tim. i.insne,verbis illis. f Quomodo vero tradebatur Satanae 3 Eiiciebatur ex Ecclesia,abiiciebatur a charitate, tradebaturque nudus lupo. Vt enim olim tabernaculum protexit nubes, sic & Christi Ecclesiam Spiritus paractetus. Si quis igitur,extra hanc & spiritum fuerit citra laborem ab aliis deinceps capi potest. Talis igitur excommunicationis mulcta est. JIdem voluit S. Hilarius in Psal. i 1 8. Litera Ain, ad illud ,feci iudicium oriustitiam, exponens quid sit, quod Dauid postulat , ne sibi nocentibus dedatur. Omnis in quo peccati voluntas est, Deo vacuus est:& ubi Deus non erit, illic Diaboli locus est, qui insidians atque obsidens, ubi abeundi opportunitatem

habuerit , tanquam vacuam domum occupet, quae ei

Deo eam deserente sit tradita.J Subiungit id fieri per

excommunicationem .profertque in hanc rem locum Apostoli ex a Cor. s.& I.Tim. I. Tum quorsum CX- communicati dicantur Satanae dedi, & cur Satanas a

Psalte dicatur nocens, sic denuo exponit. Qui enim ab Ecclesiae corpore respuuntur, quae Christi est co pus, tanquam peregrini & alieni a Dei corpore, dominatui Diaboli traduntur. Sed Propheta, ne nocentibus se tradatur orat. Adsunt enim inimicae infestς-que virtutes,quae fidei propositum conturbent, quae timorem Dei obliterent, quae in terrenas cupiditates de desideria sollicitent, quae infirmam corporis naturam qilibusdam blandimentorum aculeis in vitia c6- moueant. Novit & Apostolus hac multitudinem do-

H H s minantium

535쪽

49o Pars It Caput VII L

minantium virtutum dicens, in quiibus es vos ac quando ambulastis , secundum principem potesta xis aeris , Spiritus qai nunc operatur in Aliis di*- dentia. Fecit ergo Propheta iudicium Sc iustitiam,

re ne tradatur se nocentibus, rogat e & hoc modo nocentibus, cum in peccatum impellunt, cum in gloriam inflant , cum in iram accendunt, cum 'in odium exacerbant,cum ad lasciuiam illiciunt, cum ad auaritiam prouocant: sed cum per haec nocere properent, obtinere tamen eos qui innocentes sunt,

nisi sibi per secessionem Dei traditi fuerint, non valebunt. J πProfecit manifeste S. Hilarius ex Origene homil. , a .in Iudice,,qui praeclare omnino prosequitur, quo modo excomunicatus tradatur satant,qua per Eccle sae prςsides vibrantes exterius exc5municatione,qua interius & absque externo signo, per ipsum Deum excommunicantem scelestos, etiam oriusquam Ec- .clesiae pastores,ad deiectionem morbidae ovis proceia cserint. f Scire debemus, inquit quia si peccauerimus

Domino,& animi nostri voluptates,ac desidetia carnis velut Deum colamus, tradimur etia nos,& Ap. - stolica autoritate in manus Zabuli concedimur. ΑΚ- . .

di denique ipsum dicentem de eo qui peccauerar,

rradidi,inquit,huius odi hominem Satanae in interimis carnis, ut spiritus saluus fat. Vides ergo quia non solum per Apostolos suos Deus tradidit delinquentes 'in manus inimicorum,sed & per eos vi Ecclesiς prς- iident,& potestatem habent,non solum soluendi,sed ' re ligandi, traduntur peccatores in interitum camis: cum pro delichis suis a Christi corpore separantur Et . . cui mihi videtur,ὶ dupliciter etiam nunc traduntur

536쪽

tacom. ex nouo Testam. 491

homines de Ecclesia in potestatem Zabuli.Vno mota quo iuperius diximus, cum delictu eius manifestum fit Eeclesiae,& per Sacerdotes de Ecclesia pellitur , uth notatus ab omnibus erubescat. & conuerso eueniat

illi quod sequitur, ut spiritus Diuus fiat in die Dominino Iesu Christi. Alio autem modo quis traditur Z

bulo, cum peccatum eius manifestum non fit hominibus : Deus autem qui videt in occulto , perspiciens eius metem dc animam, vitiis ac passionibus seruiena tem , & in corde eius non solum amorem seculi, sed aut avaritiam,aut libidinem , aut iaci antiam, vel alia. hui usmodi; istum talem ipse Dominus tradit Satanae. Quomodo eum tradit SatanaeῖDiscedit a mente eius, i di avertit se,& refugit a cogitationibus inis malis, Mdesideriis indignis,& derelinquit domum cordis eius Vacuam, dc tunc complebitur in illo homine, quod scriptum est, cum autem immundus; iritus exierit ab homine circuit loca atrida'si non inuenerit requiem,r dit ad domuis fiam,2 iniurisns eam vacantem or datam, assumit secum septem alios 'iritus nequiores se, ct intrans habitat in rimo,or tunc flent hominis illius nouissima peiora prioribus. Hoc ergoisma intelligeduinest, Deum tradere quos tradit'; nonhua jpse tradat ' aliquem, sed ex eo quod derelinquit, indignos eos scilicet iudicans, qui se non ita excolunt, & a vitiis purgant, ut libenter in eis habitet Deus. Ipso refu- Eiente,atque auertento se ab anima, quae in immunditia, ac vitiis posita est, tradita dicitur ex eo quod Deo vacua inuenitur, & invaditur ab spiritu nequa.JItaque haec traditio, simillima est planeque germana eius qua quis dicitur tradi in se u reprobum. Haud

aliter inquie Isid.Pelusi. .epist. ioi. ac si quis pastor

. . , bonus

537쪽

49 r. Caput VII L

bonus oues pestilentiali lue correptas, extra gregem abire, & quodammodo lupis tradere consueuit : non Hquod eas in nuccs luporum proiiciat ; sed quod sua

cura ac praesidio eas denudet ac destituat.J II. Aliis verbis,sed idem reuera sonantibus, hac excommunicati traditionem sic expositam, expressit S. Hieronymus cu dixit, excommunicatum dari esca

populis AEthiopum, de Satanae cibum fieri. In caput enim i8.Esaiae,tractans illud, quia hae dicit Dominus quiescam, ct considerabo in loco meo, aperit in primis bonum eorum qui perstant in Ecclesia, vere Dei loco,in quo Deus illos considerat & contemplatur, MVelut nubes roris in die messis, amoenissime refrigerat.Tum sibiicit damna praecisorum ab Ecclesia,quos Propheta ait relinquendos auibus montium & bestiis terrae,quae aestate & hyeme illis incubabui .Hoc quid stata exponit S .Hieronym. Ramusculi qui inutiles ' sunt,falcibus praecidentur, dicente in Evangelio Satiuatore: Ego sum vitis vera, ct pater meus agricola extromnem palmitem in me nonferentem frustum tollet eum: re omnem qui fert fructum , pquabit eu,ut fructum plus erat. Et quae praecisa fuerint, relinquentur auibus montium,& bestiis terrae. Auibus,quae iuxta viam seminata populantur: & bestiis quibus traditur anima non confitens Deum. Ita ut qui a Domino praecisus fuerit, & abiectus, & de corpore illius quod est Ecclesia separatus,ta in aestate quam in hyeme, hoc est, in prosperis & in aduersis, volucrum & bestiariam mansio sit. Sicut autem hi qui inutiles sunt & in quosi in Ecclesia;amputatur & proiiciuntur, ne mo dicum fermentum totam massam corrumpat, sic ἡ-nt azio fieri potest. J & caetera, quibus demonstr tposte

538쪽

Excom. ex nouo Testam. 49 3

posse esse ab illa per Satanam vexatione regressum. Rursus in c.I9.ad illa verba tradam Olyptum in manus dominor m crudelium ct Rex fortis dominabitur eorum, post descriptam impiorum malignitatem, me ritis excommunicatione feriendam,subdit. Cumque illi hoc fecerint , Dominus tradit eos in manu dominorum crudelium: iuxta illud Apostolicum : Matradidi Satana st discant non blasphemare: quo seruitute durissima oppressi, ad clementissimu Dominum reuertantur. PulchrEque daemones, crudeles domianos vocat, quibus nihil crudelius est. Rex quoque fortis qui dominus est feorum, perspicue Diabolus intelligitur: quem & in Evangelio Dominus fortem Vocat,quo vincto, & oppresso, vasa domus eius dc

praeda diripitur.JI a. Posterior,eaque omnium conimodissima traditionis de qua agimus interpretatio, esse videtur,

quae excommunicatos traditos Satanae affirmat, ut ab eo corporaliter Vexarentur,citra occisionem,siue Vexarentur per energumenismum, siue immissione alicuius corporeae infirmitatis. Qua ratione Iob traditus est Satanae, seruata anima, id est salua vita. Et olim quidem omnes qui excommunicabantur, fuisse a S

tana corporaliter correptos atque vexatos, tanquam

certam maiorum traditionem proponit Hilar. Diac. I .Tim. I.& idem agnoscit Theodoretus ibi,& I.Corinth. s. &ibid. creditus Anselmus, necnon S. Thomas in A.d. I 8. q. 2.artic. I.quaestiunc.2. ad 3. Abulens. in cap. I 2.Exodi q. 48. Lindanus l. 4. Panopi. cap. s 8. Henriq.l. I 3. cap. .num. 3.Et quanquam hoc temporo inisequentius sit,ut excommunicati corripianrur cor. poralitςr a Salva,ntatque exterius energument, i

. men

539쪽

494 VIII

me interdum quoque concedi Satanae hanc vitiό-nem contingit. Scribit enim Petrus Lelohyer lib: .do

spe stris, c. I o. comperisse se, nostra aetate nonnullos excommunicatione percussos, adeo fuisse vexatos a Satana,vi sanitate mentis exciderent,quam postea ab , Episcopo exsoluti recuperassent.Eam tamen ve alionem corpoream,qua olim maxim ,& interdum nunc,

quoque,ad interitum carnis, id est serocientis corporis, & carnis affectuum subactionem, Deus male haberi voluit excommunicatos, non esse de solo ener- 'gumenismo accipiendam,sed posse quoque eo nomine venire omnem aliarii grauem corporis vexatio-nm ut febrem vehementem,notauit Lindanus l. illo. adducens in eam sententiam S.Chrysostomum I. Tim. et α epistolam ad Tolosanos cap. 23. Melius allegasset Theodoretum I.Tim. t .vbi sic habet de Hymenaeo ες Alexandro. Eos tradidit Diabolo, non ve bonorum magistro, sed ut saeuo carnifici .Et ideo non dixit, ut eos doceret, sed ut doceantur non blasphemare. Ab Ecclesiastico enim corpore separati,& diu na gratia nudati,ab aduersario crudeliter flagellabantur, incidentes in morbos & difficiles affectiones, & alias calamitates.. Haec enim consueuit inferre homianibus,quoniam est de inimicus,& vltor,ut dicit propheta.J Vides immissiones per Angelos malos,tanquaper carnifices Claristianae Reipublicae.Sic enim nominare Satanam,grauissimos Patres memini;Chrysologum serm. I . Origenem 7 .contra Celsum insne, &rursus lib.8. S.Hieronymum in c. 1. Ioellis ; Basilium;

syn sum, dc Augustinum, ad idem produco in Natur. Theol.dist. 3.num. i 3.Eadem rationς, interit unc Inis in quem incestuosus est ab Apostolo traditus

Satanae,

540쪽

Excom. ex nouo Testam. 49s

Satanae, de carnis angustiis & detrimento membrorum,id est de corporea aegritudine membra male assiciente,interpretatus est Paciadus epist. 3 .ad sympro

nianum .

- 13. Ex illo igitur antiquo usu,quo excommuni cati corripiebantur & corporaliter vexabantur a Sat na,Ortum est, ut excpmmunicatus dictus sit tradi S tanae:quod nomen a primo vla tametsi antiquato ductum aeque retentum est,ut plurima alia nomina,V. Eunuchi & martyrologi ,mutato licet Vsu primaeuo ex quo indita fuerant ; sunt nihilominus deinceps usur- .pata,vt notaui in opere de martyr.p. .c.6.num. 8. MbenE S.Chrysost.t.2.Graecol. hom. . addititia in Genes. Non me latet, Genebrardum in expositione liturgiae cap. 28 .contendere, nunc quoque excommu- 'nicatos fieri energumenos, non quidem ut olim agiatato corpore, sed quod miserabilius planE est,agitato

animo, unde censet tantam excommunicatorum vitiationem existere.Fauet Glossa cap. audi. I I. q. 3.&Panormit. rubr. de sent. excomm. num. 4. quatenus aiunt,Satanam Vti animo excommunicati,sicut rustiacus utitur iumento suo ὴ nec secus excommunicati animum quaqua Versum circumagere, quam agaso

asellum suum verset,& agat quo lubet.An hic dicendus sit energumenismus interlox, viderint alii. Vtrauis porro interpretationum propositarum ineatur, facile erit intelligere, quomodo excomm ἰ nicatus qui per mortale peccatum iam erat Satanae mancipium, possit iterato ei dedi per excommunic tionem,quod erat Lutheri argumentum, ad probandum perperam dici excommunicatum tradi Satanae, ut ex Roffensi initio retulimus, ad artic. 23. Lutheri.

SEARCH

MENU NAVIGATION