De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

76-ICaput VII L

ic cor filiolum ad patres eorum , ne forte inquit v

mam,st fercutiam terram anathemate; id est,ne terram Conteram zc perdam , cladique aeternae, & exitio immedicabilisubiicia. Septuaginta verterunt αρδην; qum

vox signiscare potest omnino,vebubito,ut ibi monuit S.Hieronymus. vox omnino,iacit sensum quem diximus. Et eodem recidit vox subito. Sensus quippe est. Praemittan aduentui meo adiudicium , Eliam Prophetam . ne cogar subito penitus disperdere orbem, plena et Ic extrema clade illata, ut fiebat iis urbibus

quae iussi Dei perdebantur sunditus, & idcirco dicebantur ieri anathema,id est penitus deleri.

Quia ergo excommunicatus afficitur suprema clade, inde factum est, ut vox anathematis quae ex se latius paee, restitista sere sit ad designandam excommunicatonem, praesertim solemnem, &'horrificis quibussam accellionibus conuestitam. Hac ratione, in Corciliis quoties aliquid intentata excommunicatione tenendum dccernitur, additur,anathemast. Significaci enim ea locutione solam excommunicatio . nem intentatam & ferendam, censet Gibila cae. fin. de foro compet. & Sanchez l. 7. de Matrim. dilp. I 2.

num. a. & lib. 2. in Decal. cap. 38. num.' I. quamuis Suareri. s. 3 .p.d. 3 .s. 3 .num. . dc Sayrus l.I. de censur. cap. II num. Io. contendant, eo modo loquendi d notari biae sententiae nec ultra pendentis excomm

nicatim.em. Quod nostra parum refert: quia sufficie ad rem praesentem,quod ea locutione designetur ex-

Commuricatio,vi docuit Petrus Damiani l. i .epist.Ia.

ferrinue videtur sensus omnium, uno quod iciam dempto 'Egidio de Coninc qui disp. I . de sacram. dub. I. num. 4. censuit Concilia haereses damnantia

522쪽

Excom. ex nouo Testam. 477

sub ea formula, non intendere eum e communicare qui talia credit aut docet, tantum tuender damnare tatim doctrinam ut haereticam,non statuendoded desi-- mendo eum qui illam tenet, esse omninoexecrabilem, ac a Deo alienum ct diris deuotum. Hoc ston probo , quia Concilia non iubent propositionem aliquam esse anathema, sed ut quisquis eam asseruerit, sit anathema. Non possent aute clarius iubere,ut qui eam propositioncm asseruerit, irretiatur excommunicatione, si reuera vellent eum irretiri. Igitetr eo sensu accipienda est locutio illa. Nec refert qDod Apostolus ad Galat. i. Angelum quoque si iis quae ipse praedicauerat aduersaretur, iubeat esse anathema, quod certum est non posse de vera excommunicatione accipi, quicquid censere ibi videatur D. Thomas lect. 2.) cum Apostolus nullam in Angelos iurisdictionem sit na-etus, quod praesupponi delet in excommunicante. Ex quo infert Egidius,anathema in formulis Conciliorum, non sonare excomunicationem. Hoc inquam non refert. Nam Pamuis Apostolus verbis

praedictis noluerit Angelum excommunicare, idve significare eo loquendi modγ ; tamen non sequitur, semper & ubiuis eum loquodi modum aliud lonare quam excommunicationen. Eo quidem loco apud Apostolum , usurpatur an:thema ad significandam distbciationem & 1egregatonem omnimodam,quam velit Apostolus fieri etiam tb Angelo, si per impossibile doceret repugnantia fdei.Et quia segregatio nostra ab excommunicato, ist omnimoda, ibi quidem

voce anathematis ob subdehi incapacitatςm, excommunicatio non denotatur plena & ad. equata,sed tantum sub generali ratioae segregationis omnimodet. Quoties

523쪽

4 8 Pars II. Caput VII L

Quoties autem circunstantiae aliud ferent, & sub N Cha materia pat tur, vocem anathematis usurpari pro excommunicatione proprie dicta; multo autem magis si contextus fd clamet, & astipuletur sensus Doctorum omnium, ut contingit circa decreta Concilioru firmata muhimine appositi anathematis;non est cui gratis tricem , N: sib detorqueamus talem formulam,quam ad risignandam excommunicationem Veram, siue latam,sue serendam, de quo Variant Doctorum sententiae, 't pauid superius attigimus. . Iustius ambigtur , quae sit notio anathematis apud S. Chrysostomiari homil. de anathemate, cuius haec est inscriptio. 2μοί-viui nec mortui,anathemate ple tendi sint. Haeretici inim contendunt, ibi vocem anathematis, usurpari PD eXcommunicatione,auid que hoc arripiunt,ut neςent Ecclesiae potestatem excommunicandi, praeeuixe S. Chrysostomo. Sed haec mei a impostura est. Nan ut benἡ notauit Sixins Seianensis lib. 6. biblioth. a1not. H;7: perspicuum est, S. Chrysostomum non ahrogare Ecclesiae eam potestatem ,diserte enim eam c.ncedit in c. I 8.Matth. & ho mil. I in I .ad Cor. Omil. s. in I. ad Timoth. ω homil. . in ad Hebr.ac sepe alibi.Quid tamen voluerit S .Chrysostomus honilia illa de anathemate, nori- nihil obscurum est. Esse quidem eam homiliam gel- manum S. Chrysostomitatum , dubitare non licem, nec audiendus ullo pacto est Sotonn q. d. 22. q. I. artic. r. qui nodum scindire potius quam soluere tentauit: , negando eam Io miliam esse S. Chrysostomi , quod putat lique e ex stylo. Sed probariores styli iudices , nihil Libodorati sunt in ea homilia,'eiusve stylo I quod Chrysostomum non re, doleat.

524쪽

doleat. Mare alio confugiendum est. Dimissis giet iis quae minus commode tradit Sua

res t. s. 3.p. d. I . a. num. II. dicendum csso cum Baronio, anno Christi 381. num. F2. S. Cluysostomum, eam homiliam habuisse Antiochiae adhuc Diaconum, absente Flauiano Episcopo, Constantinopolim pro . secto ad Synodum. Eo tempore Antiochena Ecclesia, in duas Catholicorum factiones lub duobus Episcopis distracta erat: & pars una in qua Chrysostomus, Flauiano adhaerebat altera Paulino , cui tunc Ronaae sedes Antiochena fuerat adiudicata. Contigit ergo ut populus partis Flauiani, in partem Paulino

subiectam concitaretur, & officii immemor in eam anathema inclamaret.Talem populi licentiam, acriter corripit S. Chrysostomus, reiiciens insanam anathematizationem Catholicorum partis Paulini , per plebeculam partis Flauiani,conflatam ex rerum sacrarum

imperit illimis, furibundis, nugacibus , contentiosis. His quippe.coloribus depingit illos anathematum prodigos ; aduersus quos stylum stringit ea homilia.

Sumit ergo ibi L. D. anathema, pro tumultuose execratione, qu e non tam est excommunicatio similitu drnaria, tuon excommunicatio impudenter arrogata a non habentibus eius inferendae facultatem.In eo tam cia cernebatur aliqualis umbra verae excommuniscationis in tali faecto, quod populus vel potius collu-ulcs & faex eius, non iectis se haberet erga eo, quos

sic CXecrabatur. quam erga eos se habere soleret, qui vere fuissent a legitimis Praesulibus excommunicati. Toto igitur coedo aberrarunt,qui censuerunr,S.Chrysostomum ea homilia potestatem cxcommunicandi

ab Ecclesia remouisse. Imo diserte ea ipsa homilia,

agnoscit

525쪽

48o Pars IL Caput VIII.

agnoscit excommunicandi potestatem ab Apostolis

reuocatam ad usum,parce tamen,& valde prudentem, ita ut obseruet eos non nisi semel aut iterum, nec fere nisi generatim, & absque certae personae determinatione , excommunicasse haereticos ; cum tamen ii seum quibus agebat, auderent nominatim anathema usurpare in Catholicos,creberrime ac fere perpetuo. Placet plagulas nonnullas ex ea homilia decerpere,quibus constet,non esse a nobis gratis conficta quae diximus. fCur sinquit P quod nullus eorum,

qui potestatem acceperunt, vel facere, vel declarare ausus fuit, tu facere audes, plane aduersarius mortis

dominicae, & praeoccupans iudicium Regis r J Addit antiqui cuiusdam Patris suffragium. Creditur fuisse S.Ignatius, quod apud eum epist. ad Smyrnenses tale quid legatur. Subdit porro. Vultis discere. qualia de hoc Sanctus quidam dixerit , qui & Apostolorum

temporibus martyrium meruit Monstratin us huius verbi grauitatem, tali utebatur exemplo:Sicut priuatus homo, regiam sibiipsi purpuram circumponens, una cum omnibus qui se iuuant,puniciar ut tyrannus:

lta & qui dominicam sententiam fert', & hominem facit anathema Ecclesiae , abducit seipsum in extremam perniciem, usurpando dignitatem filii Dei. Sic ille dicebat.J En hic quoque S. Pater, quem Chrysostomus suffragatorem adhibet , aduersus hominem priuatum & iurisdictione Ecclesiastica destitutum agit. Ita enim plane fatendum est, ut comparatio ex priuato purpuram usurpante petita, quadret in rem de qua agebat Chrysostomus,qui concludit. Putatisne hanc parui momenti rem esse , ante iudicem iudiciique tempus aliquem elusinodi sententia condem n3re

526쪽

Excom. ex nouo Testam. 48 1

nare Anathema enim, omnibus modis a Christo separat. J Vel caecum, ex his perspecturum puto, non fuisse ibi sermonem S.Chrysostomo, nisi de illa exe-

Cratione, utcunque redolente verum anathema,ut exposuimus ; non autem de vero anathemate, quod est substantialiter idem cum excommunicatione simpliciter dicta, addito tantum nonnullo dirarum & accidentariorum rituum horrificorum auctario. 6. Inter ea additamenta,quibus excommunicatio redditur horribilior, transitque in anathema, est vox maranatha, quam plerique Hebraeam , D. Augu- stinus epist. I 8. Syriacam assirmat. Adhibuit eam asiunctionem Apostolus i. Cor. I , . cum iussit eum qui Dominum Iesum non amaret, esse maranatha. Non

intendit quidem ibi Apostolus excommunicare eos qui Christum non amarent , quippe qui maximam partem erant infideles,atque adeo non erant subiecta idonea verae excommunicationis. Itaque tantum de- nunciat cladem extremam cuicunque auerso a fide S amore Christi Domini. Tanaen quia excomunicatio, infert animae haud absimilem crudem ei quam su eunt qui penitus vastantur & conteruntur, meritis Ecclesia sicut usurpavit vocem anathematis ad insunuandam vastitatem quae excommunicati 'ne infe

tur, ita adiunctum illud ab Apostolo appositum adhibet , quando solemnitis & terribilius vult plei here

contumaces:quia eo adiuncto, ut Baronius recte obseruauit anno Christi s .num. III. exprimitur contestatio diuini iudicii, cuius praesertim comminatio, horrorem incutere est idonea. Sane D. Augustinus epist. illa I 8 interpretatur, Dominus redeat.Vnde patet eum suffragari interpretationi pro-H H positae.

527쪽

48 L Tars IL Caput VII L

positae. In Concilio item Toletano, quod adducitur in prisca Synodo Rhemensi, habentur haec verba, quae plane ferunt sensum propositum. Qui contra

hanc vestram definitionem praesumpserint, anathemamaranatha, hoc est, perditio sint in aduentu Domini, & cum Iuda licarioth partem habeant.J Sunt qui no tent duas etle voces quarum sit sensus;veniat Dominus ; supple ad extremam cladem in iudicio inferendam porculsis anathemate , quod belle consentit cum allata interpretatione: praeter quam norime latet,alias este,quarum nonnullas resert Felinus in cap.RodulphusHe rescriptis,num. 3 3.Quibusdam anathema maranatha, nihil est aliud quam anathema geminatum, ita ut sicut dicimus Abba pater, sic dicatur

anathema macharam mota,& corrupte maranatha. Uideturque concinereTheodoricus Abbas S.Trudonis, in prisco carmine quod refert Iuretus ad epistol. Iuonis. Diesint maranatha Deus, Hi die sint anathema. Alii vero cum S .Hieronymo opist. i maranatha in xerpretantur, Dominus noster venit. Vnde in prolato Apostoli loco censent additum esse maranatha, ut reddatur ratio cur denuncietur exitium dc anathema infidelibus ; nimirum quia Christus venit. Est autem ingratitudinis supra omnem cumulum exaggeratae, non amplecti & exosculari tam benignum Dominum qui propter nos in carne Venit;quae est Chrys stomi & Theophylacti ratiocinatio.Sed interpretatio suam proposui , videtur omium accommodatistin a. 7. Annotat Mariana l. .histor.Hispan.c.6.1nf& . s - Baronia

528쪽

Excom. ex nouo Testam. 483

Baron.anno Christi 77 s. in fine, ex hoc, Maran,ata, fluxisse,ut Catholici Hispani,Iudaeos aliquando Christianis adiunctos,postmodiim vero foede apostatates;& vel ad Mahurietismum transgredientes, vel regredientes ad Iudaismum,execrando vocarint Maranos,

ut significarent eos horribili execrationi subiacere. Alij tamen aliunde derivant nomen Maram. Sunt qui Maranos dictos vqlunt,quali Mauranos,quod ad Mauros, siue Mahumetanos, siue Iudaeos deficerenr, 'nominatimque quod abstinerent suilla , quam inde plebs Hispana vocat Simancas in Cathol.

instit.tit. 27mum. 8.contigiss e in Hispania ait ut lud ide venturo Messa gloriantes , vulgo dicerentro,hoc est. Dominus noster.Hos repellentes . . hristiani reponebant, II aranatha, hoc est, Dominus nostervenit. Existimat ergo Simancas, ab ea udaeis perpetua gloriatione de Deo, quam Apostolus quoque i

quiescis in lege,ctgloriaris in Deo vocatos esse a Christianis Maranitaω, qui vel Iudaei essent, vel Iudaeorum partiarii.Videndus quoque Godofiedus in rubr. C. de Apostatis. Favet huic notationi vocis Marratius, quod apud Gulielinum Tyrium l. i. de bello sacro c. II. ex usu Syrorum .apud quos yrius strib hat, Barones & Comites cruce signati, leguntur nominati Marrani, id est Domini, voce deducta a Syriaco nomine Marrim, quod Dominum designat: Sectarij vero Reineccii ignorantiam,qui sordens nucac tetrum Marrani nomen ex usu praesenti consid ratum, magnatibus a Tyrio tributum expostulat, castigatam habes apud Greiserum in Apologia pro crueiatis expeditionibus c. 4. Tandem Reuclinus lib. I. H H a artis

529쪽

484 Pars I I. Caput VIII.

artis Cab listicae, ipso fere initio aliam profert notationem 5 notionem vocis Marranu r , sic inducens loquentem , rogatum de suo nomine Marranum. fMarranum me vocant, nomen 1 Cerintho & Ebione Scholasticis.Notum quod & aqua tinctus,& recutitus apella.Vtrinque alioqui,ta Moysi legibus,quam . Christianorum do strina sum initiatus. J Maranos MMaranitas, Arabum & Saracenorum gentem de qua Strabo lib. i 6. & Diodorus Siculus i. . c. 3. huic vanitarum & appellationi praebuisse ψάμsam non habeo unde confirmem. 8. II. TRADI SATAN E. Hic de excomm nicatione loquendi modus, peridoneus est ad incutiendum excommunicationis horrorem. Apostolus eum usurpauit, 'I. Cor. s. Vbi sic affatur maiores natu

Ecclesiae, & coetum uniuersum illis iubie stum, agens de spureo illo Corinthio Obscedarat se fornicatione tali,qualis nec inter gentes, impius patris de matrimo-hio haeres,ut est apud Tertullianum l.de pudic.cap. I 3. Eum fuisse Sacerdotem, refert ex nonnullis nec improbat S.Chrysostomus priore ad Theodorum paraenesi. Ego quidem absens corpore, prasens autem spiritu, iam iudicaui ut praesens, eum qui sic operatus est, in m-mine Domini nostri IESU Christi, congregatis vobis stmeo spiritu , cum virtute Domini nostri IESU Christi, tradere huiusmodi Satana in interitum carnis, ut spiri

russaluus sit in die Dumini nostri IESU Christi. Sie Apostolus ea epistola, quam Tertullianus lib.de pua

dic.c.i4.hunc ipsum locum versans,ait non atramento, sed felle est. conscriptam, vocisque tumentem, indignantem, dedignantem,comminantem,muidiosam. Alibi quoque,Hymenaeum & Alexandrum a se esse

530쪽

Excom. ex nouo Testam. 48s

esse Satanae traditos assirmat, ut idiscerent non blasphemare.Ita habet I .Timoth. I. inem locum attingens S.Chrysost hom. 3.de patientia Iobi,ait Apostolium in eo facto, usum esse Satana vi carnifice. Haec cum sint ipsis Solis radiis conscripta apud Apostolum,utroque illo loco agentem de excommunicatio ne , nihil defuisse Luthero patet quominus ad sum mum insaniae verticem proueheretur , cum negare ausus est peccatorem per excommunicationem tradi Satanae, ut ex eo reseri Roffensis artic. 23. qui hoc

fuisse Lutheri argumentum prodit , quod peccatoranterius ad excommunicationem, vi peccati mortalis,sit traditus Satanae,ac proinde non possites. denuo tradi per excommunicationem. At hoc est cornicum

oculos configere,imo ipsum Spiritum sanctum loqui docere. An non enim Apostolus,ex Spiritus sancti aD flatu , dixit spurcissimum istud Satanae mancipium, iam tanta labe sordens , a se denuo tradi Satanae per excommunicationem 3 An non item Iudas, cum per feralissimam pactionem , imo per cogitationem de Christo prodendo admisisset in te Satanam, ut affr-mat Euangelista, postmodiun accepta de Christi m nu buccella, denuo dictus est accepisse intra se Satanam 3 Ipsum nodum directε infra di luemus. Nunc

ratum esto, excommunicatum per excommunicatio

nem Satanae tradi. Qua traditione horrificum quid significari, nemo non videt, ut propterea S. Benedictus in regula c. 2 s. hanc Apostoli sententiam, vocet terribilem.

s. Sed quid illud sit horrificum ac tremendum,

quod hac traditione infertur, non prorsus liquet, Va riantibus circa hoc Catholicorum sententiis. Rober-- HH et tus

SEARCH

MENU NAVIGATION