De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

6o Pars II. Caput XIV.

nominasset , ne intelligeremus mortuum corpus unum inquit corpus. Sea rogo te, vivit hoc corpus Viiiit. Vnde De uno spiritu. Attendite ergo fratres in nostro corpore,& dolete eos qui de Ecclesia prς ciduntur in membris nostris.Quadiu vivimus, cum fani sumus, implet omnia membra officia sua. Si unum membrum dolet alicude,compatiuntur omnia mQmbra.Tamen quia in corpore est,dolere potest,expirare non potest. Quid est enim expirare, nisi spiritum amittere Iam verὁ si membrum praecidatur de corpo re , nunquid sequitur spiritus Τ Δ tamen membrum agnoscitur. Quid estξ digitus est, manus est,brachium est, auris est. Praeter corpus, habet formam,sed non habet vitam. Sic & homo ab Ecclesia separat . Quς-ris ab illo sacramentum, inuenis ; quaeris baptismum, inuenis quaeris symbolum, inuenis. Forma es,quis- quis es ; nisi intus spiritu vegeteris, frustra foris deforma gloriaris J Hunc & similia S. Augustini loca,ad

excommunicatos pertinere, agnoscit S.Gregorius ad . Psalmum 4.poenitentialem,circa versum I. 9. Leo Magnus epistol. 89. c. .adflnem,castigans

eos,qui pro rebus nihili,prςcipites infligebat excommunicationem , expostulat, animam pro qua Christus mortuus est, irrogatione tam saeui supplicii sauciatam, & inermem quodammodo exutamque omni munimine, diabolicis incursibus, ut facile caperetur, obiectam.J

S. Faustus ex Lerinensi Abbate Episcopus Rhegiensis,ea homilia quam adhuc Abbas ad Monachos, habuit, est tertia inter homilias Eusebij Gallicani,sive Eucherii ad Monachos,) sic pronunciat de atroci-2 3ς ςXcommunicationis. Illis ipsis qui grauius apud

652쪽

nos delinquunt, nullam tristiorem, nullam acerbio rem possumus inuenire sententiam,quam Vt a corpo re congregationis abscisii, sine pace discedant.Jc Io. s. Ioannes Eleemosynarius Patriarcha Ale . xandrinus, ut eius A la habent, duos Clericos qui se inuicem percusserant, excommunicauit.Eorum Vnus, munere Lector, non illibenter occasione usus,ne cogeretur Ecclesiae ministrare, perstitit in excommunicatione. Miseratus inscelicistimam miseri sortcm S. Antistes, inflexit animum suum : & ex altari ad quod solemniter sacro operaturus peruenerat,specie neces sitatis corporeae digrediens , reum illum per viginti hebdomadarios conquisitu iri, ubi aderim est adductus, insigni humilitate flexit,& ad agnoscendam status stii miicriam, ac cxcommunicationis exsolutionem accipi cndam,disposuit.Ille veritus si perstaret iniententia , demittendum c coelo fulmeii in caput suum , acquieuit, SI ab excommunicatione lolutus, sancte vitam dein eps egit, promotus postea in Presbyterum.

Ex Antiocho homil. iar .insignem in hanc rem to cum , dabo inseritis, agens de lenta & non praecipiti excommunicationis vibratione. ii. Nicolaus I. Epistola ad Michaelem Imperatorem anathemata Romana despuentem, est noni inter eius epistolas) sic scribit allegato S. Gregorio. IAnathematis obligameta quibus persecutores Igna

ti j comministri nostri, Photium videlicet) qui post

depositionem minus multa de ministerio sacro contingere iuxta pr cedentem consuetudinem ausus est, ex fautores eius regulariter irretiuit contemnis , Squasi minus Christianus temere parvipendis. Quod quantum

653쪽

6os Pars I L. Caput XIV

quantum sit a pio intellectu remouendum, & a fidelium cordibus execrandum, eximius Praeses nostraesedis moribus,& nomine Gregorius ostendit,cum de hoc scriberet dicens. Si sunt qui certissime talia 1entiunt, vel tenent, quia Christiani non sunt, dubium non est, eosque & ego,& omnes Catholici Episcopi,

atque uniuersa Ecclesia anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt,csitraria loquuntur.J Et rursus:

Ipsi inquit sibi testes sunt,quia Christiani non sunt,

quia ligamenta sanctae Ecclesiae vanissime aestimant conatibus soluere, & per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae quam praestat fidelibus, veram putant, si ligaturas eius valere non aestimant. Contra quos diutius disputandum non est,quia despiciendi per omnia, dc anathematizandi sunt,ut unde veritatem fallere se credunt,inde in peccatis suis Veraciter ligentur.J Locus S.Gregorij quem adducit, petitus est ex l.9. regii stti epistol.49. I a. S.Bernardus trach.de gradibus humilitatis infra. Absit a nobis sinquit agens de huiusmodi hominibus ) ut etiam pro talibus etsi palam non praesumtimus, vel in cordibus nostris orare cessemus, cum Paulus eos quoque lugeret, quos sine poenitentia mortuos sciret. Etsi enim a communibus orationibus ipsi se excludunt, sed ab affectibus omnino non possunt.Viderint tamen in quanto periculo sunt,pro quibus Ecclesia palam orare non audet, quae fidenter etiam pro Iudaeis,pro haereticis, pro Gentilibus, orat. Cum enim in parasceve nominatim oretur pro quibussibet malis, nulla tamen fit mentio de excommunicatis.JHaec in rem nostram, ut Caesarij verba dialog. I. usurpem

654쪽

usurpem clarorum beatorumque Patrum prata peragrans,de illorum roseto collegi. Quorum rosae,aquae latere Dei ac Verbi qui carnem assumpsit manante. rigantur;& a iugi sanguinis indidem orti rivo, rubro colore tinguntur, totumque mundum suavi odoris fragrantia replent. Qui & splendore suo firmamenti luminaria vincunt, & vitae sermonem continent. Quorum ellychnium nunquam decidit, & lucerna non comminuitur, & oleum non absumitur, & lampas non quassatur, & flamma non extinguitur. Nam crucem gestant pro virga, Euangelia pro pera, charitatem pro' pedo ac fistula , quibus omnibus Christi gregem rationis participem pascunt.J ,

De Excommunicationὐ virulentia, Iurisperitorum cst Theologorum iudicium.

T. E C v N D V Μ SS.Patres,magnae apud fideles autoritatis est sensus Doctorum , ad quem proinὸe veniendum est. Non sunt autem alii in hoc negotio Doctores exquirendi, quam qui tractant sa-ε cros Canones,aut Theologiam: quod utrique,ex diuersis licet principiis , de . excommunicatione disserant,cςteri non item.Nam quae interdum Iuris Ciuilis Doctores de excommunicatione tradunt , non

quatenus Iuris Ciuilis professores proponunt , sed quatenus iidem iuris utriusque peritiam profitentes, in argumcnto Iuris Ciuilis prop- versantes, excur-

655쪽

Pars I I. Caput X V.

runt per occasionem ad materiam alterius subsellii. Etsi vero parum refert, Theologiue,an Iurisperiti referantur priore loco et nec in controuersia de praecellentia Doctorum Iuris Pontificij ac Theologorum, velim alterutri parti praeiudicare ; tamen Iurisperitos referam priore loco, saluis semper Theologorum iuribus, quibus nihil idcirco decessivum per hanc collocationem , inde monstrari potest cum Philone in Cosmopoeia,quod aurigarii seaes sit postrema ; & rector nauis qui in posterioribus ac extremis partibus locatur i, anteriora occupantibus, non concedat de praestantia .quippe cuius in manu, inquit Philo nauis, ipsius sarcinarumque salus sit posita.

Excutitur dictum quorundam Iuris' quod excommunicatio nonsit porno. 1. Facto igitur a Iuri*eritis initio, suerunt inter

eos nonnulli, qui minus seruisse videantur ingenerando excommunicationis horrori, cum negent excommunicationem poenam esse, eo quod sit medicina.Ita refert Gerso lech. . de vita spirit. corol. I 2. im-tis,qui addit. DAt vero si excommunicatio non est: poena, quid aliud poenam appellabimus t Nescio vere. Non lotum poena est, sed damnosissima poena.J Subdit quam inanis sit ratio, qua Iuristae ad id affrman

dum sunt adduisti. Non enim vis medica tollit excommunicationi rationem poenae.Omnis quippe poena, saltem quae non exterminat noxium, habet ratio nem medicinae,ut Gerso ibi bene admonet,& Simancas in Cathol.instit.titulo a . num. 3. Platonem & S.Chrysostomum in eam rem iam protulimus caP. F.

656쪽

Quare merito Panormit cum alias,ob rationem praediistam, negasset excommunicationem esse poenam, contrarium postea docuit, nec Vno in loco, ut obseruat Sayrus l. .thesau. c. I 7.num. H,.Alii iuristae idcirco negarunt excommunicationem esset cunam, quod

liberum sit homini, resipiscendo & satisfacicndo,cu rare ut expediatur ab eius nexibus.Ita additio ad sin gul. i 3 o. Mathesilani num. 16. Sed neque haec ratio est idonea. Non enim si quis trudatur in carcerem,

ob moram culpabilem in dissoluendo debito quod

potuit potestque dist oluere, lasgare reuera licebit,carcerem illi poena esse. Quare Fatum esto,cxcommunicationem vere est e poenam, S quide damnosissimam,

quod passim agnoscunt Iurisperiti, demptis illis perpaucis, fortastis non nisi de vocabulo litigantibus, quos memoraui. Optimc id tradit Guliel. Benedictus

repet.ad de Testam .f.mortuo testatore,

num. 28 1.3c seqq.Multi in hanc rem fusi sunt,ad titulum de sent. excommula. & variis locis quae signauit

Chassanaeus consit. I. arguincto 2.pro parte negati uanum. I .Videndus item Couarr. in alma mater. p.

1.in inlisio, num .9. Ac ne infiniti csic cogamur, pauca quae nonnulli ex Iuris Doctoribus, luculentius fereque extra locum dixerint, liballe contenti, plura coaceruare consulto abstinebimus. Constipavit varia in hoc genere ex variis,'Petrus Lenauderius tradi. de Doctoribus, p. I. q. I 8. cum quaerit, an Doctor. atus ti rillus, possit excommunicato conserri. Respondet enim cum Bariolo in I. Const. Cod.non posse, idque negat debere mirum videri, cum apud Doctores Iuris,tantopere sordeat ac foeteat excommimicatio.

657쪽

61o Fars II. Caput an

contrarium ex pluribus Iuris D D. astruitur.

3.*In primis ergo , excommunicatus apud Iuris- peritos habetur infamis, ut videre licet in Glossa ad cap .mfam. 6. q. I. & ad i. I. quo temp.mil. inuest.pet. deb.Idem diserte habet Baldus , que allegat & sequiatur Ludou. Rona, sinsul. 682. Nec vacillat, aut se ex parte retractat singul.689. cum ait excommunicarum ex causa famosa, infamem esse,id quod etiam habent . Innocentius & Archidiaconus, quos ibi adducit Romanus. Verum ipsemet ibidem, explicat se nomineca se mos , intelligere omnem iustam causam verae excommunicationis. Atque adeo hoc dictum in speciem restrictum non aliud fert, quam quod prius illimitate dc uniuersaliter dixerat. Adhaec, excommunicatus apud Iuristas, confertur haeretico .Ita Glossa ad c.fin.de poen. dc Panorm.in c. a. de ludic. AEquiparatur etiam inlideli,iuxta Baldum addit . ad specula. tit. de spons. Interdum vocatur membrum Diaboli. Sic Glossa cap. dile tis. de appeti.& in cap. midi denique. II. q. . Eodem pertinet,quod Glossa, Hostiens. ac Panorm .in capia quorundam.de Iudaeis, aiunt diabolum esse sicut agasonem excommunicati: nec aliter eum circumagere,quam rusticus circumagat iumentum sisum. Iom Panorm. in rubr. de sent .excommvn.num.A. pro comperto statuit, Piabolum post excommunicationem longe plus posse in

excommunicatum, quam posset ante excommunic tionem:citatque teXtum cum glossae cap.aud;. I . q.

Ibi enim glossa, adhibet eam comparationem de pecore aut iumento Satanae. Iuuatque etiam ad eam

mentem

658쪽

Sensis luris'. S Theolog. 6

mentem cap.miramur. f. his autoritatibus.ιnfM.1 . q. i. Existimarim coclem pertinere,quod dixerunt Paulus de Castro dc Iason ad i. si quis id quoi d. s. de iuristoria. irid. nimirum excommunicatum rite conferrichim aue , quae foede lacerata sit unguibus accipitris, ' alit etiam quae a valentiore lioste peius sit deformata. Haec enim non possitiat accisi secundum corticem verborum , ac proinde accipienda sunt de accipitre Tartareo,& mala bestia mystica. . Vulgatissima est iniuristarum scriptis, comparatio excommunicati cum mortuo. Adhibuit eam Innoc.ine. raue. de sent. ex commilia.& subscribunt

communiter DD. ad qui filii sinelagitimi,quo capite excommunicatio dicitur mors.Incle vero infert Simon Maiolus l. 3. de irregul. cap. 2 I. IitIm. 23. ii canones pro aliquo delicto intentent' cxcommunicationem , principem pro eadem iniquitate posse intentare mortem corporis. Quod iis quidem non probabitur, qui pro exigua summa excommunicationem decernunt. Accommodandum vero est comodo quo fecit Chasl naeus consilio I. argumento Z. pro par e negat. num. I p. nimirum quod ut ille ait, in

ubi de Iure Civili pro delicto quopiam imponitur

poena mortis, de Iure Canonico imponatur excom municatio &anathematigatio . Ita Abbas capter vim , nerabilem. quod iiiij sint legit. notab.vit.& in cap. i. te maiori t. tu obedient. & in cap. I. de furtis, iasne, rursusque in cap. 1.de homicid.item e. Hanc CXc0mmunicati & mortui comparationem , ex Iurisperitorum praecipuis illustrat Guliel. Benedictus repetit. ad cap. Raymstius, de Testam. g. mortuo itaque Testatore, num. 27 I.& 278.

659쪽

612. Pars II. Caput XV.

A collatione cxcommunicati cum naturaliter

nortuo, venio ad aliam collationem excommunicaticum mortuo ciuiliter, quam ineunt nonnulli Iurisperiti. Sic enim nonnulli excommunicatum componunt

cum deportato,quod erat genus cxiiij funestissimum, eique poetiae suffectum, qua olim criminosissimis intcrdicebatur aqua & igni, ut habetur ex Vlpiano l. i. 1Κdepoenis& ex Nouclla

de deportatio tamen. Lam deportaxo igitur,excommunicatum conscrt Glossa g. i. verb.interdictum. Instit.quibus modis ius pat.pot.solu.Idemque voluisse videntur, quotquot communicationem contulerunt cum eo cui sit aqua & igni interdictum, quos insta allegabimus tractantes Ethnicas adumbrationes cxcommunicationis Christianae. Nonnullos ea collatione vios refert Ripa ad L seconstante. st. soluto in trina. num.. 4. & Chananaeus consilio i. argumentoa, pro parte negat.num. ιγ. Et quanquam huic comparationi obiiciuntur aliqua,nobis tamen in praesentia sussicit, quod ob nonnullam inter deportatos dccxcommunicatos proportionem , visum iit grauibus autoribus, non male virosque componi. Aptioremelle excommunicati comparationem cum relegato,

docet ibid. Chas anaeus post Glossam in cap. p Isralis,de appellat.& aliam glossam ad i. i. ff.detest.vbi tamen deprauati quidam GlosE Codices,te-

ga ,extaredatio pro ea communicatio.

Nolo ulterius in iurisperitorum sensu quoad hoc negotium proponendo, haererc. Videntur enim quae dixi ad horrificam excommunicationis faciem exhibendam sufficere. Qui plura volet adeat Cardinalem M.q. .ubi ex mente Iurisperitorum I .malignitatea

660쪽

lignitates excommunicationis enumerat, quas Bem nardinus de Bustis,& ipse pro Ecclesiaste Iurisperitus non contemnendus, p. 2. Rosarij serm. 3 . diffudit in sex supra viginti. At Rebutas ad Concordata Galliae tit. de excommunic. duas supra sexaginta numera

ulta

similis sensiu Theologorum.

6. Iam apud Theologos,quanta sit excommunicationis virulentia, legere licet in .d. I 8. aut aliquot sequentibus, vel iustis tractationibus de excommuni catione. . Immensum prosecto fuerit, quae ab eis in hanc rem sunt conscripta,colligere, & hic adscribere. Nemine quippe i, plane inquam nemine dissentiente, deterrimum statum in quem excommunicatio hominem coniicit,passim celebrat. Et sicut exactius quam Iurisperiti res excutiunt, ita vix est inuentus inter eos, qui errore illo implicaretur, quo nonnulli Iuris periti laborauerunt mimirum quod excommunicati sit externa duntaxat poena. Omnes enim Theologi, excommunicationem poenam esse non mere exi nam, sed ad animam usque pertingere confirmarunt. Quia vero munus Theologorum .est, fidei dogmata aduersus haereticos prόpugnare,& offucias ab eis im- . missas dispellere ; idcirco cum Lutherus, deque eiuSpopina nonulli, excommunicatione Christianam ad

inane terriculamentum, & minarum ostentationem damnis vacuam reuocare tentarent, insurrexerunt

magnis animis Theologi, vindices huius Ecclesiasti-ra gladii,& quam formidanda & expauescenda essent' vulnera quae infers. lide & eludite demonstrarunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION