De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

brium ducebatur, si quem de synagoga eiecissent.

Sicut enim nunc,homicidae, vel adulteri, vel caeteri capitalibus criminibus rei, ab Ecclesia pelluntur , ita tunc Confessores Christi e synagoga Iudaeorum eliminabantur. J Sed nihil ad excommunicationis ho rorem tunc vigentem intelligendum, accommodatius esse potest,iis quae habet his verbis Iosephus l. a. de bello Iudaic. c .ages de Essenis, qui inter Iudaeos religiosi admodum habebantur. f Deprehensos vero in peccatis, a tua congregatione depellant,& qui taliter fuerit condemnatus miserabili plerumque mor- re consumitur. Illis quidem sacramentis ritibus obligatus, neque capere ab aliis oblatum cibum potest, herbas vero pecudum more decerpens, & fame exosus, per membra corrumpitur. Ob quod etiam, plurimos plerumque miserati extremum spiritum agentes receperunt,suffcientem pro peccatis eorum; quae usque ad mortem adduxerit, poenam luisse cen- lentes. JDe horrore autem, quo nunc faex Israelitarum inter nos dispersorum, corripitur ad eam quam memoraui excommunicationem nunc apud eos usurpatam, nihil attinet dicere:quandoquidem costat, Christianos extremum hoc remedium habere,ut grumnosissimam gentem ad tentandum quidlibet,ac supra facultatem audendum,compellant. Ut enim hanc,apud eam colluuiem, & probrosissimam, & ut arbitrantur ominosissimam deuotionem declinare liceat, omnibus se exui facultatibus non grauate ferunt ,nihilque est usque adeo durum & asperum, a quo excipiendo abhorreant, dummodo ferale earmen possint defu

gere.

682쪽

horror excommunicationis apud Ethnicos. 6. Pergo ad Ethnicam adumbrationem nostraedi Iudaicae excommunicationis. Vsurpasse enim Et nicos talem aliquam excommunicationis imaginem, adeo liquet,ut non dubitauerit Philippus Melanctho ad articulum 19. Bauaricum, fabulari excommunicationem Christianam ab Ethnico usu dimanasse.Inter Catholicos idem dixit Leander Galganetus i. t.de i re publico,titulo I s .uum. r. Nicolaus Grauatius ad i.

2.Vestris cap. .num. I i. Erasmus quoque mox rese rendus,idem insinuat. Sed aperte Tiraquellus de retractu Gentilitio 3.i .Glossia 9.num .276.ait Gnim, ex Communicationem, ab antiquorum Graecorum Maliorum ritibus legibusque,ortum habuisse,non a D. Paulo, ut Canonistae & Theologi opinantur. J Profertque in eam rem quae Caesar de Druydum moribus

ac ritibus agens tradit,de pisna apud eos atrocissima, qua sacrificiis cuipiam interdicebatur ob contuma- Ciam. Sic damnatum atque deuotum,ait Caesar, apud omnes impiu ac scelestum habitum, ei omnes decessisse illius occursum, aditum, sermonem, omnes Vi

lasse quam studiosissime: ius petenti non sitisse redditum , nec ullum plane communicatum honoris gradum. Haec in Druydum excommunicatione a Caesa re notata, ad unguem cadere in nostram, monstrat

Tir quellus prolatis in eam rem multis iuribus. Ex quo colligit,excommunicationem non esse iuris C nonici inuentum. Hoc vel prorsus respuendum, vel ita accipiendum est, ut aliqualis quidem adumbratio sommunicationis illius, cuius D. Paulus primum' qxemplum

683쪽

Pars IL Caput XVII.

exemplum scripto aperte consignatum in Cluistiana Eccletia statuit,praecesi erit in Ethnicismomon tame ita ut idem sit nostra excommunicatio, quod fuit illa apud Ethnicos criminosorum insignium segregatio. Diuersissima enim utriusque ratio est, quamuis nonnulla adiuncta sint utrobique similia, & analogia inter utramque nonnulla cernatur,ut patet ex illis quae in hanc rem habent Hieronymus Magius in notis ad fimilii Probi Alcibiadem, Bydaeus annotat. poster. in Pande stas,Anastas.Germonius i. I. de immunit.c. I 2. Didarenus l. I.de sacris Eccles. minist. c. 3. Ribade-netrat. I. de Principe c. 3 3. Victorellus ad i. I. instit.

alij,ex quibus varia in hanc rem delibaui l. . de vir

7. Nunc ad ea breuiter addo nonnulla,cu quoad Graecos & Romanos, tum quoad alias gentes. Et quoad Graecos quidem, scribit Tullius 3. de Otac. Athenis decretum fuisse, ne deuotis, siue similitudinaria illa quam usurpabant excommunicvione percussis, via cum errabant monstraretur. Iidem omniabus execrationibus onerabantur, per ministros ministrasque sacrorum, autore Plutarcho in Alcibiade, in M. Rom. c. 43. Post solemnes vero imprecationes , quod habet in Aristidis vita idem Plutarchus, mittebantur in mare candentes massis ferreae. 'Erasmus chiliad. I .cent. 2. c. 8 . in adagio, αρας ἱέροὶ, huic excommunicationi, subrogatam Christianam est arbitratus. Est apud Platonem si. de legibus,alia Christianae excommunicationis praedelineatio, quam Ficinus ad i. i o.eiusdem operis, admodum exacte nostram excommunicationem adumbr re pronunti

684쪽

ait.Insignes criminosi, primum exilio perpetuo 1 l- clandi decernuntur: Deinde arcendi sacris omnibus,ca adhibita cautione, ut si in lacra ic ingererent, verberibus addicerentur: redeuntes autem ab exilio irrogato , dederentur neci. Quilibet liberorum hominum , cum eis comedere aut bibere , aliave ulla in re commune quippiam cum eis habere vetabatur. Si quis talem quempiam obuium factum tangeret sponte ac vitro , templis & foro arcebatur, nec prius umbem ingredi, quam purgaretur, potestatem accipiebat. Non est absimilis lex Argiva de maximis criminosis, igne,iecto, dc collocutionc prohibendis,ut Eu- ripides in Oreste meminit. Hercules contingi se vetuit a Theseo, interfectis filiis. Orestes post: facinus, queritur se ad aliorum mensas non admissum. Lex Draconis, qua homicidis omni humano conuictu interdicebatur , extat apud Demosthenem in Lepti

nem.

8. Romanae dirae eaeque deuotiones quae aliqualem cum solemni nostra excommunicatione assinitatem habere visae sunt,neminem latent. Qui sic publice deuotus fuerat, impune ab omnibus occidi poterat, ut scribit Dionys .Halicar.l. 2.rerum Roman. Idem ab omnibus sacris remouebatur, ex Plinio lib. IO. epist. s9. Feriebatur grauissimis execrationibus,quod liquet ex Ciasib apud Minutium in Oetauio. Dcnique eidem interdicebatur aqua & igni, hoc est: omni prope ad vitam necessario adiumento.Vix enim quicquam humanae vitae necessarium,absque igne dc aqua parari potest. Itaque ut Lactant. 2. instit. c. I . recte vidit, prohibitos usu tam necessariorum clementoru, redigebant ad statum aerumnosissimum, qui merito horrori

685쪽

horrori omnibus,ac detestationi esset.Hanc fuisse expressam nostrae excommunicationis imaginem, ait Ripa l. fin .ffJoluto matrim. ex Glossa l .minor, instit. de

cap.dim quam Glossam, Baldus ad cap. licet undique. de osse.dele lingularem appellat.Idem habet Iason ad l. Gallus. ψ. de lib. & posthum.& admitti.&c. Geminianus ad cap.deterramus. de sent.exco m. in

s.ac Oldendorpius, & Prateius v. interdicti. Qui victus acie excessiss et, ait Liuius dec. 3. lib. S.) eum nequis urbe,tecto,menis,lare reciperet, diram execrationem in populares detestationemque quam sanctio simam potuerunt aduersus hospites composuerunt. JExcessus ille culpam continebat ex iis unam, ob quas aqua & igni cuipiam interdicebatur. En igitur in quam calamitosum statum deducebantur,qui eiusmodi erant, quamque accedebant ad eos, qui in Christiana Ecclesia excommunicantur . si in eo tantum statuatur Virorumque proportio, quod utrique a communi consortio corporaliter arcebantur: iritualiter autem illa ipsa damna excommunic tis Christianis inferuntur, quae praeterea corporaliter inserebantur iis quibus aqua & igne iuerat interdictum. Doctrina est Panormitani ad cap. pastoralis . verum .niam. I Si autem ad viuum res ista resecaretur, & omnimoda correspondentia inter Christianos excommunicatos,& eos quibus apud Romanos aqua& igni interdictum fuerat,quaereretur, fatendum esset, magnum inter Vtrosque intercedere discrimen. Nam excommunicatis Christianis fas est opitulari in necessitate, ut docet Glossa ad cap. cum desideres. de

sent.exeom. & constat etiam ex cap. quoniam multos.

uenire

686쪽

uenire fas erat. Iteni deportatus, siue is cui aqua Migni interdictum fuerat,neque restari poterat, neque ab intestato succedere,quorum Vtrumque eXcommunicato conceditur.Itaqqe longe aliud fuit,in omni rigore loquendo, interdici alicui aqua & igni, qu1na

hunc sit aliquem excommunicari, ut recte statuit Stephanus C 'sta repetit.in rubricam de sent. excom. num. 2I.Chasian.Consilio i. Ioannes Faber,Nicolaus

de Neapoli, Angelus de Aretio refellentes Glossiim.

quae simplicitςr contrarium tradit f. I. verbolium. Instit. quibus modis ius patriae pol. sotu. Lata quoque hanc excommunicationis & deportationis necnon relegationis & exiiij comparationem excu rit Guliel. Maynerius ad i. ea sola. ff. de regul.iuris a

num. 2 F. . P

s . Apud alias gentes, haud absimilem usum olim

vaguisse, compertissimum est. De Gallis,& Druydum apud eos excommunicatione, iam diximus ex Caesare. De Germanis, testatur Tacitus l. le moribus Germanorum.Scribit enim, qui scutum in praelio reliquiisci, segregem apud eos factum, omnibusque sacris de conciliis prohibitum , ritu & usu adeo inter eos pro- broso, ut multi bello superstites, ne ea ignominia notaremur, vitam laqueo abrumpere praeeligeret. Apud Arabes item, viguit excommunicandi usus, qui adeo accurate seruabatur, ut ne ipsi quidem principi suo, sit futui &eo probro digna peccasset, parcitum ves-lent, sed plane atroci quasi excommunicatione eum multarent, ut videre est apud Plinium lib. I 6. c. 44.c uiri alia de aliis gentibus in hanc rem exempla. Uerum haec ad institutum,iunt satis. , Concluditar

687쪽

6 o Pars IL Caput XVII.

Concluditu quam iussor Christianis horror verae

excommunicationis.1 o. Quod si apud gentes quae ignorabant Deum, tantus erat horror bruti fulminis; si inquam Ethnici quibus Sol iustitiae non illucebat, sed procella tenebrarum inuoluebantur, tantopere extimescebant illam aliqualem nostrae excommunicationis umbram, qua obscelera multarentur; quam iustum timorem

par est prodere Christianum, cum tangendum se vibrato coelitus fulmine, verae, hoc est Christianae excommunicationis agnoscit Eiusmodi fulguritum, quis non deceat horror 3 Quae sollicitudo & diligen- ut procuret quod semper in hoc genere licet, Ihalum impendens , retorqueatque vibratam in se: dexteram, eius ad quem attinet sic tangere3Arceri ab impurissimis Gentilium sacris, inter magna bona habendum potius fuit,quam numerandum in suppliciis ac poenis. At prohiberi sacris Christianis, & adiunctas ei prohibitioni confiugem malorum in se derivare, eo

maius est damnum, eoque maiorem horrorem debet mctitere,quo est rerum nostrarum sanctitas, non auctior modo,sed etiam sola vera, sola probanda.Ita recte intulit Nicolaus Grauatius in notis ad i. a. Octaviani Vestrij c. . insue.ruborem Christianis excommunicationem miniis verentibus iniiciens, exemplo Ethnicorumuuam qualemcunque excommunicationem adco extimescentium. Specialiter vel b Gallos ex tanto Ethnicorum Gallorum horrore ad umbram ex communicationis, debere in hac parte excitari, dicit Gul. Benedictus ad cap. Rayn tius. de Test. f. mortuo

688쪽

I. seu V Μ tanta tamque atrocia sint excommuni a cinionis Christianae damna,quanta hactenus enutrieratione & expensione eorum euicimus,prol tisque sacris testimoniis, & prudentum exemplis testatum dedimus,non mediocris suborhur admirationis materia, unde apud plerosque Christianorum,tantus nins neglectus excommunicationis existat,quantum passim experimur. Non pauci Cnim, non secus commouentur ad intentationem excommunicationis, ac si vanum id esset terriculamentum, ac fulmen brutum.Neque id recens malum est,aut natum nunc

primum. Iam olim ita questus est de aeuo suo Theophylaetus a. Thessalon. summatit. de malef. haec verba 'Nomus.

plus timetur poena quinque si 'rui hi in municatio.JQuod ipsum has taban ta Α

statuimus, eodem tit. Tantae abusioni mi imidum exquiro, quaedam

dum exquiro, quaedam occurrunt tenentes

te fidelium, quaedam ex parte Praesulum per quos communicatio vibratur. De utrisque, seorsim Ven

dum est. . .

689쪽

642 Pars I L Caput XVII LNeglectus excommunicationis, cause varia ex parte pubi delium. ε

χ. In priori serie quam hoc capite exequar, ea in primis causa occurrit, quod deficiat fides in terra,iuxta illam Christi pramunciationem, Filius hominis veniens putas inueniet si dem in terraῖ Sicut ergo fidei vexae , magna parcitas sutura est in secundo Christi aduentvata anterioribus quoque temporibus,quo magis orbis vergit in senium,& ad Christi aduentum in mundi clausula secuturum propiores fimus,sensim inplerisque fides minuitur ac deficit. Porro fidei defectum , ex quo &ista contemptio super Ecclesiasticos principes ac eorum gladium effunditur , & innumera alia mala consequuntur , triplicem statui posse

animaduerto.

I. Fides deficiens, aut mortua.

Ptimus desectus fidei is est, vel quo fides praehabiata abscessit,ut contingit in haereticis & Apostatis, vel quo fides deest per meram priuationem absque con- notatione anterioris fidei, qui defectus locum habet in aliis infidelibus. Saepissime ad hunc fidei defectum deducit impietas,& vita a fidei verae professiqne dissentieos, ut mox dicam. Ad primum hunc defectum,

unde contemptus rerum Ecclesiae , S: nominatim animaduersionum eius existit, reducenda est diutu na cum persemis vera fide destitutis , praesertimque haereticis conuersatio , quae sensim sine sensu, persi'milem ei quae illos occupat rerum omnium sacrarum

contem

690쪽

sius priores,neglectus GC. 64 3

contemptionem in generat , id quod in regionibus haeresi fermentatis, palpabiliter deprehenditur. Etiam olim S.Bernardus scribens ad Principem Tolosa num, idem obseruarat de oris ei Principi subiectis,ut refertur in sancti viri rebus gestis lib. 3. s . Affirmat

enim regiones illas ex coniuetudine cum Henrico haeretico excucullato , didicisse nihili pendere sacra omnia, & nominatim Ecclesiasticam excommunica

tionem.

3. Secundus fidei desectus, ex quo item ingeneratur neglectus excommunicationis,consistit in morte fidei. Est enim quaedam fides mortua, quae Vera quidem fides est,sed frigens & exanimis ob exclusam charitatem, quae est fidei veluti anima, qua abscedente , tametsi perstat fides substantialiter vera, tamen non vivit, sed mortua iacet, quippe destituta charit te, per quam animatur atque formatur. Et ita accidit, quoties quis fide praeditiis peccat mortaliter, alio peccato quam infidelitatis. Proptereaque S.Iudas, Voca-itit haereticos, arbores bis mortuas. Nimirum quia Amortui sunt per exclusionem primae vitae supernatu ratis, hoc est fideli mortui insuper sunt,quia carent vita charitatis, quo posteriore mortis genere, mortui item sunt fideles qui mortaliter peccarunt , & fidei suae exanime cadauer circumferunt.At quia fidem retinent, non sunt bis mortui, sicut haeretici, sed semel duntaxat. Varii enim sunt supernaturalis vitae gradus, in eodem subiecto separabiles, ita ut quis nunc infimum duntaxat vitae gradum, nunc & illum & superiores, possit habere ; quod in vita naturali non contingit. Non enim potest quis retinere solum gradum vitae vegetantis, abiecta lensitiva & rationali, quia S S E Vna

SEARCH

MENU NAVIGATION