De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

6ue V Caput XVII L.

tam ibi habens S. Hieronymus, malos ait esse betas crudas: fideles vero dormitantes, ait esse betas semi-c stas,quae proiiciuntur & euomuntur:additque eos qui huiusmodi sunt repleri indignatione Domini,obillam Deo exosam somnolentiam.Chaldaeus,pro oryce illaqueato, & beta semicocta, vertit lagenam stactam. Quae interpretatio , aeque fert quantum sit in spirituali dormitatione vel dispendium, vel periculum. Efiluit enim ex dormitante. quicquid infuderis spiritualis laticis. Propiore que Apostolus Hebr. 2. schortabatur fideles.Absidantius oportet obseruare nos, audiuimus,ne forte perfluamus.Id est ne euadamus vasa rimosa , per quae liquor immissus effluit & elabitur. Idque dormitantibus contingere, deprehendere inde licet,quod Pal. ii 8. ubi nos legimus, dormitauit anima mea prae Ambrosibi rerm. . vers. .git cum Origene, Stillauit anima mea, quod de vase pertuso ac rimoso,proprie dicitur.

Contemptio excommmmcationis ex fidei obiasione,

concluditur. io. Proposui sigillatim omnes hos fidei dese- stus, & uniuerse attigi quam sint damnosi & exitiales,ut sigillatim hic delaberer ad primam,& quantum

arbitror, primariam causam contemptus excommunicationis. Vere enim praecipua & frequentissima r tio,cur in plerisque fidelibus is contemptus cernatur, aut cur insensibiles prope videantur cum se vel alios excommunicatione percelli audiunt,inde peti debet, quod sides illos aliquo ex praedictis modis deficiat. Et olim quidem,c iij qui excommunicabantur, de- . debantur

702쪽

Cam priores,neglecitas Exc. 6 se

debantur Satanae corporaliter, & ab eo immaniter vexabantur, non erat operosum fidem circa hoc negotium suscitare,&prohibere dormitatione. At niic, quia ea exterior noxiorum cruciatio fere cessauit spiritualia vero dispendia, tametsi longe grauiora, quae

per excommunicationem inferuntur, non incurrunt

in sensus, facilius obrepit languor ille, ac veluti marcor diuinae fidei, . qua docemur exsertionem gladii Ecclesiastici per excommunicationem, ei qui rapiat, supra omnia corporea mala formidandam & extimescendam esse. Itaque magna hic necessitas exsuscitandae fidei.

I I. Defectus charitatis.

II. Aliam causam cur obsolescat inter Christianos horror excommunicationis, ducere licet ex proportionali defectu charitatis. Affert ha nc causam S. Chrysostomus homil. s .in a.ad Thestit .ad illud, Da V. N. IEsv CHRisTI cum omnibus vobis. Praefatus enim, tempore Apostoli valdὰ horrendsm fuisse ex communicari,plerosque tamen posteriorum Christianorum non magnum existimare quod communione Christiana priuentur subdit. Causa autem & unde- nam erat hoc tunc terribile ξ Quoniam esse cum eis magnum bonum existimabatur.Quomodo enim qui unam domum habitant, & sunt in unius Patris potestate, & unius mensae sunt participes, ita tunc habi- taoant in unaquaque Ecclesia. A tanta ergo excidisseClaaritate,quantum erat malumΘNunc autem nihil vietur esse magnum, propterea quod nec magnum Uu'piam esse existimatur, quando smul inter nos suerimus

703쪽

Pars IL Caput XVIII

fuerimus coniuncti. Sicut tunc erat instar supplicii: hoc autem usu venit, propterea quod valde refrixerit charitas, & hoc nunc fit absque supplicio,& temere alter ab altero separatur, idque prae algore charitatis. Malorum enim omnium causa est, quod non sit charitas. Haec omnia Ecclesiae bona honesta ac Praeclara, propter quae exultare oporteret, destruxit ac deleuit.JPlane si fideles agnoscerent, & prout de-hent,magni facerent,& diligerent insigni bona unitatis Christianae, de quibus actum supra est quantum satis, horrerent separari a communitate : nec ferrent effe*j sed iractionis, ut Apostolus ad Hebr. IO .loquitur.Amor autem ille bonorum Christianam unitatem assectantium,ad charitatem reducitur.Itaque recte S. chrysostomus, neglectae a plerisque excommunicationis causam, refert ad defectum Christianae charitatis,quae si adesset plena ac feruens,urgeret ad amo rem unitatis;& horrorem abiunctionis ac separationis a communi coetu,ingeneraret.

IIL Vsus assiduus cum excommunicatis.

Ir. occurrit tertia eiusdem contemptus causa ad hanc seriem pertinens,hoc est ex parte plebis fidelium se tenens .Hanc causam censeo esse frequentissi' mam. Existimo igitur usum quotidianum cum excommunicatis, & cum iisdem familiaritatem,praesertim post Concilium Constantiense inductam , plurimum remisisse de horrore, quo olim fideles , audito excommunicationis nomine percellebantur. Non sugillo aut vellico indulgentiam ad vitanda animarum pericula ab Ecclesia concessam, ut liceret cum

excommunicatis

704쪽

Alia caus neglectus exc. 637

excommunicatis communicare, nisi vel denunciati essent, vel notorii perculsores Clericorum. Grauissimae enim causae,eam benignitatena ab Ecclesia extor- serunt. Itaque tantum abest ut Ecclesia reprehendi possit,ut potius summe collaudanda sit ob eam concessionem. Tamen quia per rem bonam, plerunque adduci ad malum contingit, ut Apostolus etiam deplorat, dicere similiter licet, vitio nostro concessionem Ecclesiae de licita cum excommunicatis prope omnibus communicatione, & relaxationem antiqui ea in parte rigoris,praebere nobis occasionem minus horrendi ad nomen excommunicationis. Quotidie enim occurrunt qui sint excommunicati non vitandi,cum quibus assidud versantur caeteri. Et cum aliun de saepe non appareant adeo peruersi,ac plerique non excommunicati imo videantur quibusdam naturalibus dotibus,aut etiam virtutibus pure moralibusa

pra caeteros antecellere, minuitur in caeteris horror

excommunicationis , qua implicitos homines, sic viuere,& agere non illaudabiliter,deprehendunt. Simile est quod in haeresi cernimus: Esse enim haeresim

verticem quendam criminum,confirInant optime, S. Thomas 2.2.q. IO. artic. 3. Conradus Brimus i. a. de

haereticis, Castro l. i. de iusta haeretic. punit. c.2. Len- saeus lib. i 3.de Christ.liberi. cap. I i. Romaeus in Caluini estigie, monitione ad lectorem, & fortissime ac. plenissime Stapletonius,oratione de grauitate peccati haereseos quae habetur ad calcem operis de principiis , ubi haeresim idololatriam quandam esse , & in

Atheismum desinere , multorum Patrum luculentis testimoniis docet. Inde illa haereticorum apud veteres abominatio, tantusque cum eis vel colloquendi T T horror,

705쪽

618 Pars II. Caput XIX.

horror. Eum nunc horrorem in his temporum faeciabus,plane exterminauit in magna Europae parte,vsus assiduus cum haereticis,quos fideles,dum quibusdam personatarum viriutum veluti latuis obductos vident horrere dediscunt. Idem igitur proportione se uata contingit, quoad horrorem excommunicatio

nis. t

omittendam censeo causam aliam contemptus ex- Communicationis,quam profert & refellit S. Odo l. I .collat.cap. I9. nempe scandalum male conceptum a populis ex informi vita I'astorum. Hanc inquam cau- iam volo praetermisiam: Tum quia nunc per Dei benignitatem, Ecclesia non idolis,sed Pastoribus abundat:Tum' etiam quia neminem latet oraculum Christi de non attendenda vita,sed munere mali Pastoris. Dissero ea de re plene in calce Commonitorii derectione humana ad diuinam conformanda.

Cause, negisti excommunicationis, tenentes se ex parte Praesulum per quos vibratur.

I. ERIEs altera causariun e quibus neglectus excommunicationis promanat , continet 'causas se tenentes ex parte Praelatorum excommunicationem ferentium.

Neglectus

Diuiti ει ι ν Cil

706쪽

Neglictus excommunicationis,cause ex parte

Praelatorum.

I. Vibratio eius pro minimis. Vna in hoc genere est propὸ quotidiana, quod pro

et ebus exigui omnino momenti vibrant excommunicationem, unde eius apud populum depreciatio consequitur. Notauit hoc iampridem Petrus Blesensis

epist. 3. Culpis inquir) nostris exigentibus,gladius

Petri, rubigine obductus cst:& quia non potest inci- idere, datus est in contemptum. Si capra, si ovicula furto sublata sit, vel occisa,in huius rei autorem, si lateat, sententia excommunicationis emittitur. J Non dissimiliter Gerso p. 1. in quodam sermone habito in Concilio Rhemensi partitione 2.generali considerat. a. prouisione 1. deplorat, quod contra Christi mentem , excommunicationes pro rebus nihili intorqueantur. Et subiungit. i Nunc apud quosdam talis regnat stoliditas, qualis apud illum, qui ut muscam abigeret a fronte proximi, ictu securis excerebrauit eum. Itaque temporalis incommoditas, vix reputari debet musca pungens, per respectum ad aeternam ia-lutem,quam auserunt aliquando percussiones istae per excommunicationes grauillimas ; quae ut in aliquem ceciderint, vix abiici postunt , trahentibus de una in aliam lupis curiae rapacibus. J Eadem similithidine in

hanc rem usus est Maior in . d. i 8. q. 2. conclus. a. Praeterea eandem excommunicationis usurpationem pro rebus nullius momenti,damnant admodum acria

707쪽

66o Pars I f. Caput XIX.

Soto in .d χχ. q. l.artic. 2. Videoque passim graues DD. agnoscere peccatum mortale in hac excommunicationis vibratione pro rebus parui momenti. Ita Ledeisa r. q. q. 2 . Salon.&Bafies 2.2.q. 66. artic.6. Iacobus de Grassis p. I. decu.l. . c.7.num. D. Sayrusi.

passim alij. Quod iudicium non potest videri aut

nimis rigidu aut scrupulosum. Revera enim, materiade qua agitur, est valde grauis, & ex ea existunt cum alia magna dana,tu nominatim depreciatio excomunicationis. Iraque non est dubium,quin hetc prolapsio possit sessicere ad constituendum mortale peccatum, quantum est ex parte obiecti, & circunstantiarum. . Aperte suit haec mes S.Leonis Magni epist.8 s.c. dixit. Nulli Christianoru facile comunio denegetur,nec .d indignantis fiat hoc arbitriu Sacerdotis, quod in magni reatus ultione inuitus & doles quoda- modo,debet inferre animus Vindicatis. Cognouimus enim, pro c5missis & leuibus Verbis, quosdam a gratia communionis exclusos, & anima, Pro qua sanguis

Christi effusus est,irrogatione ta taut iupplicij sauciata,& inerme quodamodo,exutamque omni munimine.Diabolicis incursibus,ut facile caperetur obiecta.J3. Insigni miraculo idipsum cofirmasse S. Antoninu Archiepiscopum Floretinum,docet Vincentius Maynardus in sancti viri rebus gestis c. 29. sic enim scribit. Ut anathematis gladium, in rebus maxime arduis,&quibus non aliter occurri poterat,distrinxit, sic ad te 'uissi inos casus, cusit excomunicatio poenarumaxima, condebat. Ad ea enim ia tepora deuenimus, ut si quis rastrosariarta,vel bidente amiserit,putet se non posse eoinodius, quam a sacris exclusione Ieperium. Qui-

busdam

708쪽

Alia caus neglectus excom. 66i

busda forte iactura, nescio quam,omnino leuc pallis, atque in autores damni anathematis arma flagitantibus , constanti pectore, Praesul factivum se negauit. Tum instantibus ac maxime commotis, quod despici se putarent, quantum a recto itinere deuiarent, qui ad minima censuris uterentur, huiusmodi voluit exemplo declarare.Candidiis panis in medium allatus,cum anathematis verba in eum maiestate illa sua protulit

set, statim, spectantibus illis , in carbonis atredinem est conuersus. Ecquis est inquit quantumlibet iam licus, qui panem hunc, non dicam deglutire, sed vel dentibus audeat tentare Quis statim vel inspectum, non proiiciat ὶ Quanto peiore conditione , aduersus

animas , censurae laqueo detentas, Deus, coelites, atque homines stomachantur Abite iam, ac nolite candorem animarum , pro tenui lucello , in tantas sordes ac nigredinem transformare. Mox nondum prosectis , conuersus ad panem , Heus ait; isthoc nexu anathematis te libero.Ac starim,quasi excussisset atredinem, candore viderunt pristino renim

dere.J Ut admiranda fuit S.Praesulis apud Deum gratia , in liberando illo pane ab anathemate similitudinario,cuius tantum erat capax,hoc est ab execratione; ita illa panis per execrationem horrenda deformatio, in eum finem a Deo per sanctum virum exorata, Vemonstraretur non esse excommunicationem in m

nutias impendendam,appositissima est ad persuadendum quoa hic intendimus: nimirum,excommunila tionem non nisi ex grauibus omnino causis esse intorquendam,& Praesules qui aliter faciunt, ex eo nominatim capite in ea re delinquere,quod occasionem rudibus praebeant contemnedae exconlinunisationis.

709쪽

Solum mortale peccatum,idonea excommunia cutionis maueria. . Verum quia hac in parte nonnulli iusto aristi

res fuerunt,/um huic licientiae,excommunicationem quacunque ex causa iaciendi,sraenos tentant iniicere,

videndum est qucsit illa grauis materia,Ob quam intorqueri potest excommunicatio, ita ut non sit fui rum periculum, ne vibrata ob eam materiam obsolescat. Et uniuersim quidem, certum ac ratum apud omnes est, excommunicationem non debere into queri nisi ex causa graui. Quo nomine non est intellia genda ea duntaxat materia,quae ex obiecto & suapte natura grauis est. Quod enim recte praeter caeteros notauit Petrus Soto te 2.3. de excommvn. id non est

necessarium , quin potius aliquando Ecclesia iuste prohibet quaedam, quae suapte natura essent innoxia. V .g. ne Clerici barbam nutriant, vel capillitium promittant, aut ne tabernas adeant, Vel ne intersint quia busdam spectaculis. Et ex quo Ecclesia grauiter interdicit istiusmodi rebus,eo ipso induunt grauitatem sussicientem ad mortale peccatum, cuius ea poterit esse deformitas, ut congrue sub excommunicatione vetetur. Sane in speciem nihil erat leuius quam comedere de fructu ligni quod erat in medio Paradisi . ver ue ex se ea materia fuisset leuis. Tamen interposito diuino interdicto,sacta est grauis & sufficiens ad

mortalem culpam. Imo digna,quae illa umbratili ex communicatione cui Adamus subiacuit, plecteretur. Debet ergo materia esse grauis,vel suapte natura; vel

Prout superioris vetantis litterdicto subest,ita ut alte-

710쪽

Alia caui et lictin excom. 663

ro saltem ex capite sufficiat ad shndandum mortale peccatum mam nisi eo Vsque pertingat eius grauitas, inepta plane erit, ut ob eam intorqueatur excommunicatio, alioqui poena excederet culpam. EXcommunicatio quippe maior, siue simpliciter dicta, de qua agimus,est poena grauissima. Debet crgo irrogari pro

culpa graui, qualem certe constat non esse culpam mortali inferiorem, cum tam atroci poena compar

tam.

s. Nec reclamant qui excommunicationem vettantum est serenda, putant non esse iussiciens indicium mortalis obligationis.Ita Ualentia,Petrus Solo, Driedo, Castro Palati, quos profert Diana p. 3..tras'. vltimo,resolui. s. Hi inquam DD. non idcirco sentiunt excommunicationem posse esse de re leui. Sed tantum affirmant , quoties excommunicatio ferenda est eiusmodi, ut ex mente superioris qui praeceptum tulit sub poena excommunicationis ferendae , priusquam reipsa infligatur, necessaria sit monitio praeuia,' tunc non esse idoneum argumentum ad probandum

quod praeceptum superioris obliget sub mortali, quia

latum est cum excommunicationis comminatione. Ita recte autores illos exposuit Sanchez l. 6. in decalog.c.6.num. FI. addens num. Fχ. quamuis interdum Superior eam monitionis ad vibrationem praemittendae necessitatem non expresserit, tamen cum materia

praecepti est valde leuis, usum sapientum sic interpretari praeceptum de ea sub excommunicatione latum, ut ad excommunicationem reipsa insigendam, prae- exigatur monitio: ante quam adhibitam, appositio illius poenae tanquam ferendae, non habeatur ut cerra nota obligationis mortalis ex praecepto illo conse-

SEARCH

MENU NAVIGATION