Specimen historicum de Eumene Cardiano a caeteris Alexandri Magni ducibusrite distinguendo

발행: 1838년

분량: 138페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

nis copiae antiari in sere desponderent . iii tamen rei auctor fuerat praecipuus, Apollonides, comprehensus ab Eumene capite os damnatus. Alia hic, quam X spectaverant hostes, via aufugiens, O praevertit, et ad eum locum iis insciis, rediit, quo pugna commissa fuerat. Cum ibi castra posuisset, ligno collecto, rogos exstruendos curavit, et suorum cadavera, tam militum quam ducum, rite sepelivit, ita ut Antigonus ipse ejus audaciam et sagacitatem admiratus fuerit . Hostibus tamen se imparem esse, si bellum protraheretur, optime Eumenes intellexit, quam ob rem consilium cepit se in Armeniam conserendi, ut ibi socios colligere et majores copias contrahere posset exiles enim res animi magnitudinem etsi non frangebant, tamen imminuebant summa prudentia illud exsequi aggressus est, ita ut Antigonus, quum omni genere copiarum abundans eum persequeretur eumque saepe in itineribus vexaret, nunquam tamen cum e manus conserere

potuerit, nisi iis locis, quibus pauci possent multis resistere . Accidit aliquando, ut Eumenes in Antigoni impedimenta incideret, quae maximas opes continebant, tot bellis praedationibusque comparatas. Ea diripere noluit, metuens ne sui praeda onusti, segnos serent et ad sugam inclinarent. Clam igitur ad Mu-

Diod. XVIII. O.

Pliit. l. l. c. 9 P. 497

72쪽

irandrum, qui iis praeerat, misit, qui eum monerem, ad montes recederet, equitatui non aptos. Quo facto, suos Eumenes praedam diripere jussit, et cui eam sibi ereptam videret, dolorem simulans, suorum non tantum animos sibi habuit ' infestos, sed simul omnes nullis impedimentis Oneravit, quae fugam remorao possent δ. Pervenire tamen eo quo studebat, non potuit, extremo enim tempore cum consilio capi non posset, hostium multitudine et celeritate circumventus est .milites multi etiam eum relinquentes ad Antigonum transfugerunt, nec quidquam ei reliquum fuit, nisi tu castellum quoddam munitum occuparet, qualia multa in his montanis tractibus habebantur. Plurimos igitur militum dimisit, ne ipsa multitudine obsidio gravaretur, et cum equitibus quingentis et ducentis peditibus se oram contulit. Castellum hoc erat montanum, exiguum quidem, cum ambitus duo stadia non excederet, sed natura non minus quam arte communitum. Si tum vero in alta rupe erae, atque reposita ibi ingens istumenti, lignorum atque id genus rerum copia, adeo ut in multos annos omnia praubere assatim posset iis, qui illuc confugissent L Fuerunt tamen plures inter eos, quos secum dii Xerat Eumenes, qui loci dissicultate et rerum Onditione adeo moverentur ut ab eo

Plut. l. l. c. 9 P. 498. Polyaen. IV. 8. 5. P. M. a Diod XVlii. i. de situ ora vid Nepos. c. s. 3. Plui. ς. o. P. G. Strabo II. c. a. . p. v. III. Dr07s. l. l. P. ID.

73쪽

missonem peterent, quam statim benevole eos excipiens concessit . Actum de rebus Eumenis videbatur, Antigonus enim Asiam minorem totam sere Occupaverat, nec quisquam jam supererat, qui cum ipso de principatu contendere auderet. Quamvis autem amicitiam et dem Antipatri nondum palam deseruisset, animo tamen constituerat jam exsequi, quae dudum agitaverat, sibique linperium vindicare Eumenem igitur ob saepius probatam sagicitatem sibi adjungere cupivit, quod eo facilius sibi processurum sperabat, quo magis omnis evadendi spes ei esset praerepta. Itaque cum Noram duplici muro, vallis, ossisque cinxerat, Eumenem ad colloquium invitavit. Ille tamen primo recusavit, Oluitque castellum relinquere, nisi obsides dedisset Antigonus, quo ille audito, eum admonuit, ita ageret, quasi cum potentiore loqueretur. um Eumenes οὐδέ, inquit, ἐμαυτου κρειττονα εμι , μέχρις avrai σου ξίψους κυριος. isit deinde Antigonus statris filium Ptolemaeum obsidem, atque umenem ad se descendentem amplexus, diu amiliariter cum ipso est collo. quutus cum tamen de pace frustra ageret et societate, non nisi dissiculter, ingruentibus undique Macedonibus qui vim adspicere cupiebant, umenem in tutum locum reduxit . Antigonus igitur cum spes Eumenisi in Diodor. l. l. modo sexcentos recenset, qui cum Eumcno Noram tenuerimi, et postea plures tiam abiisse aut morbis periisse videntur, nam idem XVIII sa tantum quingento nominat. a Iut. l. l. c. o. P. 499. Diod. XVIII. I.

74쪽

59 sibi conjungendi eum sesellisset, copiis ad Noram obsidendam relictis cum reliquo exercitu in isidiam abiit ut ibi Alcetam et Attalum aggrederetur, quos

cito debellavit. Interea Eumenes Hieronymum Cardianum amicum inmacedoniam miserat, qui Antipatro Al ligoni consilia nuntiaret, ab eoque peteret auxilia. Ipse autem, ut Diodorus narrat, cum varias vitae vicissitudines expertus esset, animos non submittebat, obscurum enim ei esse non potuit, quam variae et ineX- spectatae esse soleant fortunae conversiones Reges enim

Macecionum inanem peciem tantum regni reterreolait,

et multos interim adesse, qui omnes suis commodis prospicerent, ita ut facile exspectare posset, rerum conversionem locum habituram , quae ipsi opportunitatem daret ex Nora aufugiendi, atque de integro ellum gerendi. Nil igitur neglexit, quo suos integros et ad omnia paratos haberet, et, quamvis praeter frumentum, quam et sal, nihil ciborum suppeteret, effecit, ut hilariter et laute vivere viderentur. Singulos vicis. sim ad suam mensam admisit, et colloquio et hilaritate coenam condivit, atque morum facilitate omnes ibi devinxit. Cum autem loci angustia suis molesta esset, nec ambulandi locus suppeteret, maximam loci domum tanquam locum designavit, quo omnes corpus cniter

moventes ambularent. Ut vero quos robustos et sor Diod. viii. ia. s. rvs. l.ι P. I a.

75쪽

ωtes conservaret, qui agitari non poterant, callidum suu ejus inventum, ut stans jumentum caleseri Xercerique posset. Substringebat nempe caput loro altius, quam ut prioribus pedibus plane terram posset attingere, deinde verberibus cogebat exsultare et calces remittere. Qui motus non minus sudorem excutiebat, quam si in spatio decurreret y. Praeterea hordeum contusum equis dedit, ut facilius oncoquerent, quibus omnibus effecit, ut jumenta post complures menses aeque nitida haberet, ac si in campestribus ea locis suissent. Quotiescunque ero voluit, apparatum et munitione Antigoni, alias incendit, alias disjecit . Tenuit autem se Norae, quamdiu fuit hiems, interea exspectans Hieronymi ex Macedonia reditum, ipsasque res considerans, quo abirent. Et, quod praeviderat, accidit etiam, nam in uropa mortuus erat Antipater, et Polysperchon munus summi imperii curatoris acceperat, quo tota rerum acies admodum fuit mutata. Cassander enim, Antipatri lilius, aegre munus sibi ereptum serens, cum Antigono et Ptolemaeo sese conjunxit , ut conjunctim Polysperchonta aggrederentur, atque ipsummacedoniae praeficerent. Antigonus, hanc augendae auctoritatis opportunitatem nactus, facile imperium sibi delatum iri speravit, cum Eumenes inclusus, et Alcetas victus esset, atque ipse exercitum

76쪽

haberet sexaginta missimi peditum et equitum deeem

millium cum triginta elephantibus, quibus copiis neminem posse resistere confidebat, quare vω μὴ προσέχει μητε τοῖς βασιλευσι - τοῖς ἐπιμεληταῖς αυτῶ . Arrhidaeus vero, Phrygiae ad Hellespontum praesectus ejus consilia praevidens, suam provinciam munire studuerat, et urbem Cyzicum, quae praesidium recipere noluerat erat aggressus, quo usus praetextu n-tigonus eum bello petiit, ejusque provinciam sibi vindicare voluit. Arrhidaeus autem statim milites misit, qui Eumenem obsidione liberarent eumque ad belli societatem ducerent', quae tamen res effectu caruisse videtur, nam Antigon resistere Arrhidaeus non potuit, et alio plane modo umenes e Nora est libe

ra us.

Appropinquante vere anni a I a Chr. rediit tandem Hieronymus ad Eumenem, qui ex Macedonia reduxi Asia minori degerat, cum Nora undique cingeretur, quo nunc demum, tanquam Antigoni legatus reverti potuit. Hic enim ad se Hieronymum arcessiverat, eique magnis persuaserat muneribus, ut legationem ad Eumenem susciperet, atque essiceret, ut pugnae

in Cappadocia oblitus, amicitiam et belli societatem cum ipso jungeret , donaque longe majora prioribus et provinciam ampliorem acciperet, primus denique

Diod. l. l. 2.

77쪽

62 esset inter amicos et omnium enim particeps 3. Eumenes ita ab Hieronymo renam conditionem doctus, mulio magis etiam, quam antea a tali foedere erat alienus, et idem prodere, legitimis imperii regibus debitam, noluit, opportunitatem vero libet ter hanc arripuit, ut se ex ora expediret Finxit igitur sibi foedus placere, et se de conclitionibus agere velle. Cum autem foederis Ormula ei esset ab Antigono Oblata, in qua ille priinum quidem, ut invidiam evitaret, regum

mentionem fecerat, sed Eumenem tamen sibi tantum obstrinxerat, hanc ille sic mutavit, ut cum regibus etiam olympiadem nominaret, et promitteret, se Osdem eum illis amicos atque inimicos habiturum. Hisce mutatis, Eumenes sormulam Macedonibus remisit, qui

illum obsidebant, se paratuin dicens, ut ita foedus iniret, ipsorumque judicio permisit, utra foederis sormula justior esset Tum illi Eumenis formulam statim adprobarunt, atque Nora abierunt, postquam Eumenes ausjurandum dedetat. Hic vero, bene intelligens Antigono tale foedus numquam posse placere, quam primum potuit, suos ex ora duxit, atque obsides Cappadocum, quos habuerat, remisit. Iumenta statim, tentoria aliaque quibus opus habebat, ab urbibus vicinis accepit , et undique eos collegit, qui antea sub ejus auspiciis militaverant, et nunc per regionem errabant.

Dind. l. l. o.

78쪽

63 Alacriter hi, multique praeterea, ad eum confluxerunt, ita ut brevi tempore duo millia secum haberet, praeter quingentos equites, quos ex Nora eduxerat. Cum his in Cappadocia versabatur jam Eumenes, quum Λntigonus foederis formulam acciperet, qui tale foedus rejiciens, cum arctius etiam includi jussit, re autem comperta, suis maxime iratus suit, quippe qui gravissimum hostem e manibus dimisissent δ. Polysperchon interea, ubi bellum cum Antigono, tolemaeo et Cassandro instare vidit, Eumenem Asiae praeponere decreverat, ut sic Antigonum impediret, quο- minus in Europam transiret, et, cum Ilieronymus brevi ante rerum conditionem ei indicasset, ipsi Omnes istas copias adjungere statuit, quae regibus sidae in Asia manserant, nominatim Argyraspides, atque Pecunias ei omnes administrandas permittere.

De ultimis, quae Eumenes eum Antigono gessit, proeliis. In Cappadocia Eumenes versabatur , cum Polysperchontis et olympiadis litteras accepit, quibus admonebatur, ut regum partes amplexus, inimicitias cum Antigono non deponeret, sive inmacedoniam transgressus, regum luelam curare vellet, sive in Asia, exercitibus

79쪽

pecuniisque acceptis cum migono bellum mallet ge rere. Praeterea scriptum erat, reges jussisse, ut proovincisi ab Antigono adempta, e re ideretur, Omniaque ipsi, quae antea obtinuisset in Asia, restit erentur, eosque ipsi quingenta talenta largiri, quibus damnalesarcirentur, et literas ad praesectos Ciliciae et pecuniarum custodes misisse, qui quingenta talenta et caeteras pecunias, quantis ad peregrinos milites conducendos indigeret, ipsi exhiberent, denique certiorem eum fecerunt, se Argyraspidum trium millium praefectis mandasse sacrament se Eumeni obligarent, eumque in omnibus alacriter juvarent, qui totius si ae imperator, p.ena cum potestate esset constitutus Olympias praeaterea Eumenem rogavit, quid e X pedire censoret, ipsane in Epiro remaneret , an rediret in Macedoniam. IIui ille primum suasit, ne se moveret et X spectaret, quoad Alexandri lius regnum adipisceretur. Sin aliqua cupiditate raperetur in Macedoniam, omnium injuria

80쪽

His literis aeceptis, Eumenes e Cappadocia in Ciliciam cum suis copiis tetendit, ubi Argyraspides, ducibus Antigene et Teutamo, castra habebant. Habuit eo tempore umenes peditum duo millia et quingentos equites, pluresque etiam X spectabat. Summa enim celeritate progredi debuit, quoniam Antigonus Menandrum cum copiis miserat, qui Eumenem in Cappadocia profligaret. Verum triduo serius hic advenit, et, postquam frustra hostem persequi conatus fuisset, in Cappadociam rediit. Eumenes autem magnis itineribus, superato auro, in Ciliciam venit, ubi Argyraspidum duces illi obviam cum amicis processerunt, ipsique sunt gratulati, qui e tantis periculis salvus evasisset, et ei, quantum in se esset auxilii, in polliciti R. Nec tamen Eumenem latuit, quam invisus esset Macedonibus. qui imperium recusabant peregrini, quem ante ipsi capitis damnaverant, praesertim cum ipsi duces dominandi cupidine agrarent, milites autem invictus exercitus et tot victoriarum praesulgens gloria, omnes duces post Alexandrum fastidirent Quapropter Eumenes pecunias accipere noluit, imperii simul speciem callide a se avertere studens. Dixit enim in somnio sibi apparuisse Alexandrum, regi Ornatu indutum, qui ipsum jussisset tabernaculum regium constituere, quo duces convenirent, de rebus deliberaturi, eum enim se ipsis ita adsum

Diod. XVIII. 59. a Justin. XIV. a.

SEARCH

MENU NAVIGATION