Specimen historicum de Eumene Cardiano a caeteris Alexandri Magni ducibusrite distinguendo

발행: 1838년

분량: 138페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

stetis vellet communicare, semper tamen metus, ne res ad millies deserretur, eum retinuit, ita ut tandem

in se omne periculum, si res male cessisset, recipere constituerit . Deviis igitur itineribus milites duxit, in quibus vera audire non possent, atque undique collegit copias, praesertim equestres, in quibus maximam spem positam habebat, ita ut viginti millia peditum et quinque equitum millia haberet, cum Craterus totidem quidem pedites, eosque longe meliores, sed duo tantum equitum millia duceret . Quum somnio, quod noctus habuisse narrabat δ, umenes suorum animos confirmavisset, suos procedere jussit aciemque instruxit, et haud longe jam ab hostibus aberant, quum collis tantum interesset, nec quisquam tamen de Cratero aliquid suspicabatur. Craterus autem Neoptolemi dictis fidem habens, victoriam sibi facilem suturam putabat, et milites suos alloquutus, victoriam iis et magnam prae dam promisit, omnia se hostium inpedimenta iis conis cessurum pollicitus. Instruxit deinde aciem, et pedites, pro majore parte acedones celebratae strenuitatis viros, in medio collocavit, equites in utroque com posuit, sinistro praefecit Neoptolemum, dextrum ipse tenuit Eumenes vero Cratero, non acedones,

sed duas Hipparchias equitum Asiaticorum opposuit,

I lut. l. i. c. 6. p. 494. de Curiositate . . . . Ic8.ed muten Λrrian. P. XXV. a. Nepos l. l. 3. 4. a Diodor. XVIII 3O. Plut. l. l.

62쪽

ducibus Pharnahar et Phoenice ipse Neoptolemum eum optimis trecentis equitibus, aggredi voluit, medium tenuerunt pedites, quos equites longe anteibant . Μetuebat enim umenes, ne pedites vocem Crateri audirent, aut ille legatos ad ipsos mitteret, atque sic Macedones, qui haud pauci inter eos erant, ipsum relinquerent. Quapropter equites iussit, statim ac hostes vidissent, in eos irruere, et omnem iis opportunitatem legati mittendi aut colloquendi praeripere. Hisce ita ordinatis, suos progredi jussit, atque vix superaverant collem equites, cum Craterus, sese a Neoptolemo deceptum sentiens, hunc graviter increparet, atque suos cohortatus, eos item in aciem educeret. Ipse cum equitibus praegressas, Eumenis equites adortus est, ita ut acre certamen equestre suerit commissum, et,

lancibus fractis, mox gladio equites pugnarent. Inter omnes autem Crater virtus eminuit, qui pristinae virtutis non immemor, inter primos semper versabatur, et multos sua manu interfecit, atque invadentes repulit. Tandem vero ille a Thrace vulneratus, et equo delapsus, reliquis est proculcatus, sed Gorgias quidam eum agnovit, eique, male jam affecto et cum morte luctanti, custodiam apposuit. Cum autem dux cecidisset, Eumenis equites, circumsus undique turba , magis nam stragem ediderunt, atque hostes coegerunt ad

Diod. XVIII. m. lui. l. l. e. 7. P. 49 sq.

63쪽

pedestre agmen sese recipere. In altero cornu pugna haud minus gravis coorta fuit, nam cum equites Oucurrerent, duces ipsi quam primum se agnoverimi, singulare certamen umenem inter et Neoptolemum obtinuit. Inveterato enim odio, Plutarchus ait, et Ira in se invicem ducebantur. Maxima igitur virium intentione, frenis equorum remissis, irruentes, galeam et thoracem, manibus comprehensa, diripuerunt, at que, eum equi subterfugerent, una in terram delapsi

sunt. Ibi Neoptolemo prius assurgenti Eumenes poplitem regit, atque ipse surrexit Neoptolemus nihilominus altero genu ii mixtis, sese defendit, sed lethale vulnus Euismeni inferre non potuit, qui ipsum tandem juxta cervicem ita gladio percussit, ut moribundus in humum devolve

retur. Cum ver Eumenes ei convicium saceret, eum inque spoliare vellet gladio, quem manu tenebat, hunc sauciavit , sed , deficientibus viribus , plus terroris quam periculi illud vulnus intulit. Interea equites inter se congressi, acriter pugnabant, et anceps initio pugna videbatur, sed, cum Neoptolemus cecidisset,

et alterum cornu esset sugatum, etiam ad pedites se receperunt Eumenes, quamvis vulneratus, statim sese ad alterum cornu contulit, ibi ratus etiamnunc pugnam fervere, cum ainen ab hac etiam parte usos hostes esse comperisset, receptui signum dedit, et suos a persequutione revocavit. Ad Craterum ero accedens, adhuc spirantem, ἐπεδάκρυ ra Moo εἰ δεsa ἐνεβαλε, Diyitia i Corale

64쪽

δρασων, συν-vέχει. Et cum ustra illum recreare studuisset, pro hominis dignitate proque pristina amicitia amplo unere extulit, ossaque in Macedoniam uxori ejus ac liberis remisit Quamvis autem Phalangem, non esset aggressus, ea tamen, quod in ea loca esset deducta ut invito Eumene elabi non posset, pacem cum eo secit . tque ille, speratas ore, ut militumantinos lenitate sibi devinciret, omnibus liberam reliquit aptionem , discedere mallent, an se cum ipsius copiis conjungere. Data igitii per jusjurandum fide, in pagos eos dimisit, ut frumentum colligerent, illi vero, resumptis viribus, fidem sesellerunt, et noctu redierunt ι ad Antipatri exercitum quae res illi animum reddidit, metumque minuit, quem ex Eumenis victoria conceperat L Ii primum halangem persequi constituerat, sed, cum ipse vulneratus esset, atque copiae defatigatae, notaque Virtus hostium, rem experiri noluit, et consitum missum fecit . Hanc victoriam Eumenes reportaverat decem diebus post priorem illam de Neoptolemo, atque res Perdiccae superiores ore, jam facile exspectari poterat, cum Ani Nepos l. l. e. . . Plutarch. c. 7. Diod ir. XVIII 3 sq. Nepos . . Atrian. p. XXV. r. Diod. l. l. a. ep. 4. 3. Diodor. l. l.

65쪽

5otipater in Asia inclusus videretur, et omnia Eumeni

paterent. Veruntamen secus evenit, nam Perdiccas, qui piloris victoriae nuntium acceperat, cum Aegyptum ingrederetur, alterius numquam certior tactus est, biduum enim erat, ex quo a suis interfectus esset,

cum ama ad exercitum perveniret, Eumenem fugasse copias, et ipsum Craterum cecidisse. Et certe vix potuit jam gravius quid exercitui annuntiari, qui Craterum omnium maxime desideraverat, et prodiderat non tantum Perdiccam, sed etiam omnes, qui illi favissent, maximo odi persequebatur. Non mirum igitur hos, re audita, umenem, simul cum aliis Perdiccae cognatis et inicis, capitis damnasse, quippe qui, advena ipse et peregrinus, Macedonum sortissimum inistersecisset. Quae quidem res effecit, ut Macedones quoisque, qui in Lumenis exercitu adessent, ipsi subirasiscerentur . Ita haec victoria, quamvis suminam gloriam ea meruerit Eumenes, magis tamen illi nocuit, quam profuit, nam ultro intellexit, se magis et iisam quam antea, invisum Macedonibus esse factum,

atque sibi nil superesse , nisi ut cum infestismnis sese conciliaret, quod dissicillimum ore praevidebat,

aut grave et periculosum cum omnibus bellum susci.

peret, cujus quidem exitus vix dubius esse posset. Hac tamen ille percussus plaga, non succubuit, neque eo secius bellum administravit, statim enim sese ad

Plui. l. l. c. .

66쪽

5 Ioccidentales Asa minoris partes conriilli, ut ibi omnia laceret, quae usui esse possent, si alii duces ipsum aggrederentur', qui in Syriam ad urbem risparadisum se contulerant, ut denuo de regno administrando, ne dicam dividendo, agerent.

Res gestae Eumenis in Asia minore post Perdiccae caedem. Postquam duces ad urbem Trisparadisum convenerant, Antipater rerum summam adeptus, iterum prO- vincias inter duces divisit, et remotis innibus, qui Perdiccae favissent, Eumenis provinciam Cappadociam Nicanori dedit L Antigonus vero suam non tantum retinuit provinciam, sed etiam Xercitus, qui in Asia aderat, summus dux est creatus, ipsique mandatum, ut bellum cum Eumene gereret . Euinenes continuo ea, cum cognovisset, cum militibus suis communicavit, ne fama aut rem in majus extolleret, aut militum animos remm novitate terreret, simul, ut quomodo erga se animati essent , cognosceret. Unicuique tamen

cui haec terrori essent , discedendi potestatem dedit. Qua re adeo cunctos in studium partium suarum

67쪽

induxit, ut ultro illum mnes hortarentur, rescisissuros se ferro decreta Μacedonum sermantes . Tum vero occidentei versus est progressus, atque omnia collegit, quibus ad bellum indigeret. Primum equis suos listruxit ex regiis armentis, quae ad montem Idam pascerentur, atque civitatibus pecunias imperaVit, et recusantes dare hostiliter diripuit , deinde ad Lydiam se contutu, et ad ardes versatus est , quia haec loca campestria equitatui in primis essent

idonea, quo Eumenes maxime valebat. Praeterea Sardibus aderat Cleopatra, quam Perdiccas ibi reliquerat, cum contra Aegyptum progrederetur, cui Eumenes suas copias ostendere cupiebat: at illa, metuens, ne sorte apud vulgus Macedonum invisa fieret,

quasi belli ipsis causa suisset, Eumeni persuasit, ut Sardibus discederet , quapropter ille in Phrygiam superiorem se contulit, ut ibi hiemem Celaenis transgeret . Cum milites ibi stipendia flagitarent, nec tamen pecunia ipsi adesset, artificium excogitavit, quo eos exerceret simul, iisque satisfaceret Regio enim illa plures villas et loca munita habebat, quae plena mancipiorum et pecoris erant; haec autem Eumenes vendidit Phalangis aut mercenariorum ducibus, qui illa machinis

sustin lv. c. I. inuti l. l. c. 8 p. 496. Iust. l. l. Arrianis XXX EO. 4 Plut l. l. a. mos l. l. p. 58. II ess ad Diod. V. II p. 96.

68쪽

expugnarent is praedam militibus pro ratione debiti stipendii divisit, quae eo major erat, quo minus provideri ejus incursus potuerat Τ. omnium autem maxime id studuit, ut quicunque Perdiccae partibus etiamnunc Taverent, secum conjungeret. Misit igitur ad Alcetam Perdiccae fratrem et Attalum, qui cum On- nullis aliis in Pisidiam se receperant, ut sese cum ipso conjungerent; hi vero, convocato concilio, illi obsequi noluerunt, quia ejus gloriae invidebant. Tum Eumenes. Hoc est, inquit, quod dicitur, de pernicie nemo sollicitus est . Interea benevolentia et humanitate militum animos sibi ita devinxerat, ut cum epistolae in ejus castra invenirentur, quibus C talenta et maximi honores illi decernebantur, qui umenem interfecisset, nemo tamen sit inventus, qui illi insidias strueret. Quo cognito, Eumenes militibus gratias egit, quod nemo inventus esset, qui spem cruenti praemii fidei jurisjurandi anteponeret, deinde callide addidit, conficiatas has a se epistolas esse, ad suorum animos experiundos, quo facto, et in praesenti labantium animos retiis nuit, et in futurum providit, ut si quid simile accidisset, non se ab hoste corrumpi, sed a duce tentari arbitrarentur. omnes igitur petam suam certatim ad custodiam salutis ejus offerunt , atque decernunt, ut

Arrian. p. XXX. 34 sqq. Plut. l. l. 8. Piut. l. l. trian. r. XXX l. 4. Just. l. l. tui. c. t. c. 97.

69쪽

mille corporis custodes sempo ei dessem. Gaudebant praeterea milites cos sibi ab imperatore honores dese ri, quibus amici a regibus astici soleant, nam causias Purpureas, et chlamydes umenes largiebatur, quod apud Macedones donum maxime regium est . Antipater interea, qui ex Asia nondum decesserat, Eumenem non est aggressus sed sandrum Cariae praesectum contra Alcetam aliosque Perdiccae amicos in Pisidiam misit, qui tamen aequo marte cum iis pugnavit, et recedere coactus est L Antigonus deinde, cum Antipater in Europam abiisset, simul cum verea ideo copias ex hibernis contraxit, ut bellum cum Eumene inciperet. Hic sese ad Cappadociam denuo contulerat, et ibi hostem cum haud parvo exercitu exspectabat , Antigonus autem acriter ei institit manus conserere cupiens, quamvis copiarum numer Eumenes praevaleret. Quod vero nemo praevidere potuerat, seditio quaedam, in castris Eumenis orta. Antigono mirifice prosuit. Perdiccas enim, unus ex ducibus, brevi ante ab umene desciverat, et cum tribus millibus peditum et quingentis equitibus, tridui via remota castra fuerat metatus. Statim umenes contra eum misit Phoenicem Tenedium cum

quatuor millibus selectissimorum peditum et illo equitibus. Is noctu clam iter fecit , et rebelles

Pliri. l. l. Λirian. p. XXXI. o.

70쪽

e improviso, circa secundam noctis vigiliam adortus, adhuc dormientes, ipso desectionis auctore capto, reliquos lacile oppressit Eumenes nonnullos capite mulctavit, et benevolentia sibi reliquos retinere cupiens, eos cum reliquis copiis iterum conjunxit. Venim Antigonus, his auditis, haud minimam inde spem concepit, fieri posse, ut aliquem ex ducibus Eumenis pelliceret quod ei ita cessit, ut ingentibus promissis ppollonidem equitum praesectum sibi conjungeret, eique persuaderet, ut in ipso proelio cum suis transfugeret Castra tum Eumenes habebat vocis equestri proelio in primis aptis, quae campi Orcynii dicebantur , atque illuc Antigonus quoque exercitum ducebat. Habuit hic ultra Io,oo peditum, quorum major pars erant Macedones, et duo millia equitum cum elephantibus triginta, atque his copiis tractus superiores montanos occupavit Eumenes autem cum viginti millibus peditum et equitum quinque millibus ei obviam processit, et de proditore nil suspicatus suos in aciem eduxit Acerrimum deinde proelium commissum est, sed, cum pugnaretur Vehementissime, Apollonides ad hostes transiit, quo turbatus exercitus Eumenis retrocedere coactus suit, et Antigono victoriam cedere, qui octo millibus adversariorum cae sis, impudimentis omnibus potitus est, ita ut Euine.

SEARCH

MENU NAVIGATION