De constitutionibus Apostolicis, B. Clemente Romano auctore, libri 8. In quibus apertè proponitur primitiuae & apostolicae Ecclesiae, in doctrina, traditionibus, & Christianae religionis quouis exercitio puritas. ... Io. Carolo Bouio, episcopo Ostune

발행: 1564년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

dogmaticum vocant, aliud in imperando ac precipiedo cosis es , t .mx, Graece dicitur tertium quo aliquid definitur& quasi suis terminis describitur, pr

Pteaque olivo v appellatur. quartum est

propheticum, quod pertinet ad praedictiones. Ex iis Clemens dogmaticum& praecipiens frequenter usurpat, de niens non est ipsi adeo frequens .is enim docendi modus non praecipit,neque decreto statuit, sed quid ad rem aliquam adipiscendam vel fugiendam sit opus, designat & praescribit, cuiusmodi est iblud, Qui non tollit crucem suam, & sequitur me, non est me dignus. Et illud, Nisi manducaueritis carnem fili, hominis,& biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quaerendumetia esset an Prophetico genere aliquam do sit usus. fortasse enim nonnulla,quae nondum vivis omnibus Apostolis acciderant, potuerut ab ipsis,ut mox futura,praescribi,& praediatone designari. Quod attinet ad genus sermonum, cum Clemens disciplina ex Apostolorusermonibus exceptam, atque fidelibus traditam in Ecclesiis vellet esse perpe

tuam,

52쪽

tuam, eam iis octo libris est complexus, in quibus suppressa sua persona, omne

sermonem tribuit Apostolis, putas,op nor, maiorem auetoritatem habituram oratione, si quae ab Apostolis praecepta accepisset,ea Apostolos ipsos faceret exponetes. Dixi autem eum suum nomen

1uppressisse, propterea quod ex propria periona non est praefatus, quanquam se aliquando faciat ex coetu loquentium unum, socium Apostoloru,& in rebus agendis administrum. Ex quo intelligitur, huiusmodi scribedi genus esse quasi mistum ex dialogo, & ex eo genere in

quo perpetuo orationis cursu res narratur, quod vocat. Nam ex ea

parte, qua personae loquentes inducuntur, videtur dialogi similitudinem habere quatenus sermones non habentur inter ipsos loquentes, sed a principio in Apostolorum personam ins hiluta or tio eandem formam coseruat, quasi ipsi Apostoli hos libros conscripserint, potest in fusum illud & perpetuum genus

referri.

I es iis sermonibus duo sunt diligentissime animaduetteda, unum est illud,

53쪽

N aliqua facta ves instituta Apostolorum

non eo dine a Clemente exposita esse, quo ab ipsis sunt gesta vel 2Vecepta. iam pro argumeto rei, quam tracta Dat, mentionem fecit Clemens earum actionum, quae ad rem propositam pertine bant, in quibus euenit aliquando ut illa primo loco narrates fecerit Apostolos, quae tempore inferiora erat iis,quae post

commemoratur. Alterum est attenuen-

' dum . quae a Clemete in personam Ap

solorum dictitur, non ita intelligi Praemcept ab Apostolis, ut omnes Uno tempore atque unum in locum conuenien- res,vniuersa, quae us octo libris cotinentur, praescripserint, sed esse quaeda, quae diuersis temporibus, separatim, ac non ab omnibus praecepta unt, in quae Cl mens cum incidebat,continuo illa referebat ad institutionis auctorem, eumq;more suo, loquetem inducebat. Iis duabus rebus obseruatis, multa quae videmtur pugnatia, vel praepostere dicta, comciliantur, & ad distinctam rerum seriem

redigutur. Ed hoc enim accidit. ut Clemens,cum res postulat, loquetem faciat Iacobum fratrem Domini,quem tamen

54쪽

mortuum fatetur in quinto, & septimo C. Tlabro, re in secundo libro Ioannes sui Euangelia, de Apostoli Actorum men- tionem faciant, quae tamen euidens est, ultimo loco scripta fuisse. Ita anteuertit aliquando Clemens, & anticipat rerum Ecclesiasticarum institutiones, easdem nonnunquam in postremu locum reiicit, praeponens ea, quae longo post tempore acciderunt. quod totum methodo, quam tenuit, tribuendum censeo. Nam cum, eXcluso nomine Auctoris, res na

rentur ab Apostolis, quemadmodu ipsi eas gesserunt,atqtie inclituerunt, necesse est, ut cum metio fit certae rei, ad Vnum, vel plures Apostolos pertinentis, is, qui cius auistor extitit, loquatur, & sui facti se auctore faciat, ita euenit, ut quae tempore posteriora sunt, plerunque primo loco commemorentur, Vel quae multo ante acciderunt, ab iis dicantur, quos mortuos iam constet, proptereaque non sunt quibusdam in locis(quo ad temporum seriem attinet equentia cum superioribus continuanda. Id si cosideretur, quae perturbata & confusa putantur,apparebui aptissime disposita, Clemensi,

55쪽

vituperatorum reprehensione,atque chlumnia facile liberabitur. Dictione a tem eam es h secutus Clemens, quae rem, quas tractabat sanctitati coueniret. Simplici utitur oratione,casta, subtili prel- quam tam e concinnitate quadam ita elimauit, ut no modo nihil habeat hodiridum, atq; ieiunum, sed etiam medi cri cultu expolita videatur. Attico moere plerunque mutat numeros, etia nonnunqua personas. sequitur alvo's'ιAovillud & ανανταetro loro,,quod fit,cum vel orationi seques membrum non respondet, vel cum oratio suspensa sustinetur.

nec habet aliquid quo nixa consistagin

vertendo autem satisfecisse me suscepto muneri existimarem . sit adhibita verit Te sententiarum, aptisque ad loquedum verbis Clementeum scribendi genus e sem imitatus. Sed sententias(ut spero illa expressi, ut in iis fidelis interpretis diligentia non desideretur. quod vero attinet ad verba, voluissem quide semper iis uti idoneis, atq; huiusmodi, quae a Latini sermonis consuetudine non abhorrerent : sed cum Ecclesiastica tractarem nephas esse duxit ab eis vocibus db

56쪽

scedere, quae iampridem ab Ecelesia ceptae, suanequandam habent religionemrcum prassertim eas loquentiu On-lsuetudine tritas, usus iam emolliuerit. Plerunque etiam cum mystica occurrem

bant, quae pene in singulis verbis totidem continent sententias, verbum pro verbo necessiario reddes,non potu1 omnem orationem ad veterem illam pure

loquedi normam dirigere. Ac ciun frequenter in eas sententias inciderem, de quibus summe sunt nobiscu cum Ecclet sitae aduersariis concertationes, malui in iis vertendis verba sequi Graecum quildam olentia & peregrinum, quam erim stimari,paululu a verbis deflectens,sententiarum integritatem deprauasse. De similitudine vero scriptorum. scio eam praecipuam haberi laudem interpretis,si is eius,que transferedum suscepit virtutes imitatione assequi studeat. In quod quidem studium me aliquid operae, ac

laboris contulisse non nego, sea non eo animo,ut sperare interpretatione meam Clementis laudes assecuturam. no enim

adeo insaniebam, sed ut (quod a diis genti interprete prestari erat aequum

57쪽

aliqua ex parte Latino sty eius formae

similitudinem adumbrarem. In quo, &si intuens meam tenuitatem, atque in huius generis facultate inopiam, quicquam laude dignum efficere me no potuisse intelligo, sit tamen illud in optatis, ut cum illam politissimam elegantia genere dicedi meo attingere non potuerim,hoc saltem, i imporum et'oυν (quod aiunt sim assecutus, ut opera mea Clemens quasi ciuitate Romana donatus,nostris hominibus,Graeca non plene intelligentia bus,perspicue atq;enucleate loquatur.

60쪽

CONSTITUTIONUM

SANCTOR vM APOSTOLO-

mano auctore,

IO. CAROLO BOVI O

Catholica doctrina de laicis. CAP. i.

PosTOLI, & Presbyteri omnibus, qui ex Gentibus crediderunt in Dominum Iesum Christum: alia v

bis , & pax ab Omnipotetec Deo per Dominu nostrum

Iesum Christum abundet in cognitione ipsius. Dei plantatio est catholic Ecclesia,& vinea eius electa:illi,qui crediderunt in infallibilem pietatem ipsius, qui fruutur aete no regno eius per fidem, qui acceperat virtutem ipsius,& armati sunt communicatione Sancti Spiritus per Christum, & timorem eius indu runt, participes erectosi, & immaculati sanguinis Christi, qui fiduciam acceperunt, ut Omnia potentem Deum inuocarent,cohaeredes & co fortes facti dilecti filij eius. Audite doctrinam iaciam, qui amplectimini promissionem eius,m A

SEARCH

MENU NAVIGATION