Andreae Vesalii Bruxellensis, medici Caesarei, Epistola, rationem modumque propinandi radicis Chymae decocti, quo nuper inuictissimus Carolus V. imperator usus est, pertractans : et praeter alia quaedam, epistolae cuiusdam ad Iacobum Syluium sententi

발행: 1546년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 약학

91쪽

ANDRES AVES ALII AD

mucum retulit,quo noua illa re inualida vasa,quibus genitura suffulcitur,t gerent. Certum enim est bimestrem, de muIto adhuc minus trimestrem laetum, vel in vaccis,gnibus illis solis, aut asperitatibus ira retineri,ut sepias dc loligines suis promuscidit ius,quas ace tabuIis plenas cernimus, ad scopulos asperasq; regio nes hi rere nemo ambigit . Quum ita eiusmodi vasa in mulieribus perinde ato in vaccis habeantur,acetabuit nomen illa ratione non esset perperam mulieri in eo significato attributum. Verum quia muIiebris uterus tubera illa extantia in sua amplitudine neutiquam exhibet, dc quia deficientibus tuberibus sinus illi ad formam sinus coxendicis ossis exculpti, constitui nequeunt,liquido patet,ned primum, neque secudum acetabulorum nomen,muIieri ascribendu . adeo

ut Galenus hic minime perplexus fuisset, si muliebri

utero cum vaccino pugnante, sese etiam exercuisset.

Nonnesic In laetus quom inuolucris permultum est discriminis, rae ab ulla opportunius ad paru Veras descriptiones illa affer,

panibus uabimus,ad secundam nunc corporis cauitatem,thoa

'et',5 1 racemue,sermonem dirigentes. Qui succinctior futu

ee eonti . ruS est,propter venae cauae ductu superius commemonentur. ratum,in cuius explicatione memini, quonam pacto

interdiuidentes thoracem membranat in canibus cic fi s , insignem supra neruosam septi trameae partem, dc sub cordis canini inuolucro constituant cauitatem, in homine neutiquam occurrentem. Vti neq; peculiaris pulmonis Iobus seu fibra inibi reperitur, quae illam cauitatem occupans, manus elegatissimi fulcri modo,cauam venam illac prorepentem sustineret,iuto deduceret, re quinta puImonis fibra a Galeno est noeminata : quum alioquin dus in dextro, Sc totidem in sinistro latere inuenias. adeo ut haec cauitas,dc illa pulmonis fibra,Galenum simias canesq3, non autem ho

92쪽

ioACR ROEDANT S EPIST. det

mines secuisse,plane comprobent. Perinde atqi cordis inuolucrum, quod Galenus i septo transuerso dissitum,illid non connatum, narrat, Uti sane in canibus de simiis tantum a septo remouetur,quanta nuper co- memorata visitur cauitas. In homine autem,tota humiliori sua sede,insigni amplitudine septi trasuersi ner uosae regioni connascitur, Unitur , dc alium prorsus situm in homine quam in canibus aut simijs sibi vendicat,pro cordis nimirum situs varietate. necessum eenim est, arculam inuolucrumqt cordis parem cum illo situm obtinere. Quod vero alius cordis situs in homi nibus, quam in canibus re simus, occurrat,ex anato me ratione liquido constat. Si enim expenderimus ossis pectoris in hominibus longitudinem, illam cum canino pectoris osse conferentes: prompte etiam animaduertemus,humanum cor alioquin ex proportione maximum, non tam rectum at secundum longitudinem corporis incedentem situm sibi vendicare, quam Galenus in sim s Sc canibus cordi ascribit,nos inter dissecandum apertissime obseruamus. Humani enim cotais hase thoracis medium,quod ad dextrum re sinistrum spectat, occupante, ac Ueluti transversm locata, reliquum cordis corpus in sinistrum latus admoduoblique deorsum sertur,sinistrae septi transuersi sedi inenitens,quemadmodum inuolucrum septo inibi connatum retulit. Perinde profecto, ac si humanum cor ad transuersum hunc situm cogeretur, neq; libere rectius de sum duci potuisset. Vti caninum cor locari no

uimus,quod suo mucrone, no autem toto corpore,eTobliquo nonnihil situ,ad sinistrum latus sursum nutat. Quum ita Galenus eum situm in canibus re sim sobseruauerit, hominem nunquam aggressus fuerit, haud mirum nobis esse debet,humani cordis situm ab illo non commemoratum ae Galenum simplici situs

93쪽

Rationes

caluaria contineri

eur petiis,

mi enarratione non contentum, quinimo in Aristote, Iem dc alios prolixe inuecstum,qui humani cordis, ita uti in anatome occurrit, et ratio quod dictitat, situm nobis tradiderunt. Caeterum quod ad cerebrum atti net,nimium constat,boum cerebra ad illius inspectio, nem Sc anatomen a Galeno esse adhibita, quum nul lius animalis cerebri alioquin apud illum fiat mentiores quia in cerebris boum, ut fere dc aliorum animahilum,non magna cum hominibus est differentia,pauincae occurrunt coniecturi quib. in tertia corporis cauthiate,in ipsa nimirum caluaria, Galenum homines noλsecuisse conficeremus. At harum una, ne .illa vulhgaris, ex cerebelli situ Sc conformatione dependet. Inhobus enim,quemadmodum Galeni quod habet de scriptio, cerebellum posteriorem occipitis sedem occupat, extra cerebri posteriorem regionem in posteriora eductum. quum tamen in homine prorsus cerebro sua hqciatur, Sc extima cerebri in occipitio pars,in poste riora re in occipitium multo magis protedatur,quam cerebelli posterior sedes. Deinde bovis cerebellum viotius in occipitio conscendit,quam hominis, cui cere hellum superiori sede est latum Sc compressum, bouis interim cerebello in ea sede rotundo Sc spliaerico,ac adfuturae imaginem exprimetis elatiorem sedem usi' conscendente. inium tamen humani cerebelli apex in medio tantum duetus consis at,qui a foramine dorsa Ii medullae in occipitis osse exculpto, ad dictam nupet suturae similis sedem metitur . unde etiam non mi rum est, Galenum in situs congregationis duorum primorum durae membranae sinuum descriptione, haud obscure ostendere,in bovis, non autem hominis disse/etione se versatum. Consistit enim congressus ille ad Hatissimam nuper commemoratam cerebelli sedem,

quae in hominibus a bobus differt. Galem di descriptio

94쪽

his satis conuenit, ab illis interim abhorrens . vii etiam plexus arteriarum ad cerebri basim in bobus magis,quam libminibus, a Galeno visus narrabitur, ubi illum in rerum historia veritati pepercisse, paulo post enitar ostenderectam enim nimius videbor, in differentijs inter hominem dc alia bruta adserendis, ex quibus Galenum hominumracorpora non spectasse eomprobarem. Vnde etiam illis finem imponam, simulatque addidero,hoc in primis apud Galenum mirandum, quod suis confidens sim's, toties Veteri, LOVAbus dissectionum pro staribus immerito contradixe bu,rit, illos oscitantiae arguerit, quod quae ipse in si/ tenus apermijs reperiret, illi aut omisissent, aut aliter descripsissent, prout nimirum in hominibus illa ipsis obuera h',sabantur. Atque huiusmodi locus sese offert in sutud mines, noetarum superioris maxillae historia, ubi Galenus alios anatomicos duas non vidisse,aut quasi Fn expenden secuissent, das praeterhsse scribit: quum interim Galenus ex si enia in eam opinionem venerit,illis hominis fabricam recte narrantibus . Talis quod est processus ille in lumborum vertebris, quo simiae,canes donantur, quem ab aliis praeteritum neglectum scribit, quum homines illo destitui,nihil sit certius. Dein quum ipsi rotum pectoris os gladio copararunt, Galeno interim mucronata cartilaginem ad gladiu propter suas simias de canes referente. Quam prolixe dc saepe Galenus

Veteres arguit, quod musculum ex carnea membrana in axilla thoracis latere est,matum non cognouererint quum is in hominibus neutiquam reperiatur .

Ne minus sibi placet,qudd ex musculis scapulam attollentibus, aliquot non obseruauerint: quum noS ex accurrata dissectione simias duobus abundare noue

rimuS. . Rursus quis ferre posset, Galenum alus in se Lundo pari musculorum caput moaentium, nesciQ

95쪽

ANDREAE VES ALII AD

quam oscitantiam ascribere: quum tam differens fit hoc in loco a simia aut cane homo,ipse nihil minusquam hominis musculos persequaturivii Sc de musculo constat a clauicula cic pectoris osse in mamillarem capitis processum inserto, capitis motibus subseruiete,in cuius descriptione longe praeter meritum Gale nus suarum simiarum occasione veteribus obstrepit. Ita quod non mirum est, Galem alios incusare, quod musculum praeterierint,quem in caudatis simiis Sc caanibus recti musculi abdominis partem esse videmus, secundum pectoris ossis latus ad clauiculam UM: coestarum cartilaginibus exporrectam, qua homines omnino carent. Simili ratione eos incusat,quod eu ignorauerint musculum, qui a superioribus ceruicis verte bris, costis offertur, secundum anteriorem musculi se dem,qui thoracem mouentium secundus statuitur, descendens. nam hunc in homine desiderari,satis conspicuum est . Quum portionis maioris musculi, quem ego femur mouentium quintum numero, at inter tibiae motores neutiquam x exo,meminit, quae tendine interno femoris capiti inseritur, alios reprehedit,quod eam insertionem tendine,non autem carnea implantatione fieri scripsissent ii in suis simijs ipsi occurrebat.

Item alios carpit, quod tendines musculorum tibiam mouentes, illius p anteriori parti insertos, teretes deescripserinimon autem Ut in simijs videntur atos. In super quam saepe quosdam incessit, quod musculum omisissent,a quo latesces pedis tendo educeretur quutamen ipsius descriptio non hominibus sed simijs poetius conueniat. Alios etiam notat, quod quartu Pe dem mouentiu musculum carnea insertione calcis offiimplantari ignorauerint:quum interim exquisitu Horsus tendinem in hominibus, secus quam simijs,sibi vedicet. Sed quid manifestius (vt cordis situm,plura

96쪽

eius generis loca subticeam) hanc salsam GaIem: adeuotionem, re negligentiae impositionem arguet , venae

cauae per septum transuersum duetii, Sc illam suffuleid te pulmonis fibra set Galenus enim, quum simias suas scinderet, illas a Veterum qui hominum disiectioni, ibus sese exercebant historia abesse videret,non ueritus est testari,eos illa pulmonis fibram, Sc nescio quae alia, latuisse. Adeo vi magis impius censeri deberem, si in vera hominis labricat historia Veteres illos non excu lassem: quam si propter insignem quo erga Galenum laboro affecitum, singularem obseruantiam, contra oculorum testimonium, rei 3 veritatem, illius placita undiq; imperturbata reliquissem: atq; hoc nostrum seculum,perinde atq; omnia quae Galenum secuta sunt, hallucinari, dc Graecorum imposturam latere voluis

sem. Q V V m itaq; mi Ioachime,meis ad Sylvium NON Omliteris huiusmodi, quae nimis cumulatim sese offerunt ad eum locum respondissem, quo aegre ferebat, a me ria ae Gale propositum,homines a Galeno no dissectos: ad illum

veni, quo nihil perperam ab ipso nessa traditum, neq; d scripta . scriptum affirmabat. Atq; hic primum coepi ostendeare,quam in Galenum ellemus impq, si in describ enda hominis sabricabilli tot salsas descriptiones imponeremus, ot nobis ad hominis cu simia discrimen,in suis libris occurrunt . dc ut illius autoritatem tueremur, in illaru excusationem non semel dicere mallemus, illum ex simiam potissimu inspectione Anatomen docuisse: in hoc erratem, quod simias hominibus nimiu similas statueret. Ac proinde a qus apud Galenum ab hominis fabrica,propter simias bruta ue differunt, in no verarum descriptionum classem haudquaqua rePonen da duxi: sed aliquot alias, uti in amplissimo Paru ob seruatorum a Galeno locoru campo sese offerebat,ad hunc pene modu subieci . Galenus ossium differeu- In ossibus

97쪽

aliquot pa

rum vers

descriptio

ANDRER v ES ALII AD

tlani ex appendicibus constituens, no solis magnis Scgrandibus ossibus appendices haud recte tribuit : quudigitorii ossa, Sc post brachialis N ped' appendicibus

donari nimium constet . quemadmodum dc totam ex gingiuis extantem dentium partem, in pueris quoque appendicem esse liquet. ut Vertebras taceam,in mino, rum quoq; ossium numero recensendaS,quarum qu(dam, vi propemodum thoracis Sc lumborum omnes, etiam quin appendicibus ornari cernuntur. Quae eis

etiam argumento sunt,no illis tantum ossibus ( etsi alia Galeni sit sententia) appendices obtigisse. quae amplusinum medulla quae offeis fibris non interstinguitur, oppletum,Vt humerus, Vina,radius,femur, tibi elosia, continent:verum Sc illis quo ,quibus eiusmodi sinus nequaquam adest. Neca: uertebrae enim,ne scapula, ned offa sacri ossis laterib.comissa,nem costs eiusmo i sinus sibi vendicant. attamen in illis ossibus appedices perinde dignoscunt,ac in illis quae eo sinu dicebam comicua.Huc sunt referenda pene ola, in quibus mihi cu Galeno in differentijs constructionis ossium descri hendis,paru conuenit. vi quod Galenus earum seris monem in libro de Ossibus instituens, sub synarthroti seu coarticulatione suturam,harmoniam, de gompho sim neutiquam coprehendere debuit: quum illa simul cu symphysi sub uno genere locanda venerant, quod ossium structuras continet,ad nullum penitus motumia Natura fabricatas:quodcii illi opponitur,cui structuri subsunt,ad motum siue manifestum, siue obscurum compositae. Synarthrosis enim a diarthrosi sola motus obscuritate differt, Sc virtv 'sidem struciturae specieehus coeunt,enarthrosi nimirum,arthrodia, Ss ginglyemo. Sic quod ad symphysim male refert,ossa vel alie cuius corporis beneficio, vel nullius inuice componi. um enim eiusmodi corporum, quorum auxilio aut

98쪽

intermedia oss, construerentur, triplicem differentia, rartilaginem videlicet, carnem dc ligamentum indi cauit,tres compositionis species suis nominibus appellans,nulla nobis dari potest symphysis, quam ligameli, aut crumnis interuentu coaluisse vere diceremus .

Neque id sane mirum est,quum haec compositionis ratio ad omnes ossium structuras iit refereda, in quibus

iacile cernimus futurus L harmonias,re in aetate cosi tantibus syniphylas, solius structurae nexus opera, abstrum terti, corporis auxilio committi: articulos vero ligamentis tum in ossium circuitu obductis, tum ipsae commissione nonnuli quam interuenientibus . ac dein musculorum qui carnis loco censentur) opera, contieneri . Cartiliginem vero in iunioribus hominibus ad symphysim concurrere, admodu pulchre spe stamuS. Vbi etiam succurrit, Calenum de symphysi loquenetem,quod iungosa molliad ossa, nullis medijs connescantur,sicciora densiorassi nonnullis intermedijs coa testant,scripsisse: um tamen, cmox retuli,in Puerulis,quilous ossa sungosa & mollia existunt, symphyses medio cartilaginis fieri cernamus:in senibus vero,quibus arida iam siccaui dis magis densa euaserui ossa, eaeiusmodi cartilago prorsus aboleverit . imo ne coalitu

quidem linea plerun se exhi te, Atque ut Galenus commissurarum constructionum 'ue ossium differentias ita parum assecutus est, sic quod in exemplis adducendis parcus videtur, quibus suas commissura comprobaret. anquam neqi exempla in cognitis illi commissurarum different's adducta, prorsus mentea vacent. Parum enim sese ostendit anatomicum, quum ver bras ad ginglymo reseri, at elatissimamst mediam demes,reliquas ginglymo committi testaexur, quod simul susciperent .m susciperentur: non ex

Pendens discrimen illud in vans esse articulis,se' trid

99쪽

ANDRER v ES ALII AD

ossa ut ginglymi compositionem doceret, adducere.

Nam rum etsi omnes quae supra duodecimam (aut quincunque illic utrinq; suspicitur thoracis vertebram,ad primam us ceruicis habentur,superiori sede incum hentem subeant vertebram:inferiori autem sede subiectam admittant: Sc rursus quae in lumbis sunt,contra

ria ratione articulentur: tamen in duarum vertebram ad inuicem nexu,mutuus non cresurgit ingressus,neque idcirco etiam ginglymos. Etsi quis ideo os ali, quod ginglymo committi velit, quia superiori parte

aliud os admittit,inferiori autem aliud ingreditur: aut contra,humiliori excipit,elatiori immittitu*: nulla aristiculi compositionis rationem habens,ned obseruans quot offa ad unum exemplum, adeoq; unam constructionem ducit,non pauca ossa,vt prima digitoru, ginglymo ne sti astruet, cum Galeno admodum dissona propositurus: quandoquidem commissurarum differentiae,ad duorum ossium nexum omnino sunt referendae. Verum his neglectis,ad peculiares ossium descriptiones properemus . ubi occurrit capitis os oe auum mihi numeratum, in frontis ossis basi positum, quod miror suis peculiaribus suturis a Galeno nori circum/scriptum: ac cur spongiae potius modo, quam cribri, Pervium censuerit, quum eius foramina ad cribrum magis sint conserenda: ned illa ad pituitae cerebri di stillationem priuatim parata sint, quum hac nuquam pituita citra morbum possit duci. At haec Galani sententia, magis adhuc I cuneo assimulato osse venit ex

pendenda,quod sub cerebri basi spongiae modo extrueetum foraminibus vatijs, hed recta penetrantibus ad spongiae pumiciscue rudioris soraminum effigiem donatum tradit: quum interim id salsum sit,totavi in caluariae amplitudine conspicua sede leue(si sinus ac procinius ipsius exceperis visatur,re non minus quam hone

100쪽

ioACH: ROEDANT S EIUS T.

tis,aut temporum,aut occipitis os integra, neq; spon

piae modo pertum crusta,efformetur. Mirum prose .sto est, Galenum eiusmodi compositionem propter pituitae, qnae prorsus inartificiosa esset, excolationem

confinxisse, re non potius quae in illo osse frequentivisne occurrunt antra indignatum esse,an ea sede,ubi id crassum esse oportuit, tum ob aliascausas, tum sinus occasione quo glans cotinetur cerebri pituitam excipiens, quid tam elegantibus v id consitus es: processibus, non minusquam sinus ipse obseruandis. Imo ex varia notatu digna quae in caluariae ampli tudine occurrit compositione,in sinibus dico pluribus, re tuberibus,maximi usus gratia i summo rem opifice insigni industria fabricatis,Galenum nihil expendisse deo conte choriquod nullius horum mentionem se eerit, nihilo illic apparentium conscripserit: nisi forte quis illum ossis meminisse contendat,quod in cerebro

Bositum obseruaretur. Apparet na , Galenum apud

disses ionis professerum seiquem, sis eiusmodi mentionem reperisse: dc ne ipse quicquam ab alijs traditu

praeter 'sse,aut ignorasse videretur, eius quod quan tumuis obiter , meminisse . Ego sane hominis cere hrum nullo osse donatum reperio, sed in canibus primum didici, unde huius ossis sermo anatomicis incidisset.In canibus enim inter cerebrum cerebellum, amplum re latum,sed tenue,consistit os, secundum cerebelli gibbum inferius cauum, Sc superius pro cere 'hri sinuatione convexum, ac ab occipitis osse eductu, cui omnino estscontinuum . adeo utamurari liceat, Anatomicos quibusdam animalibus eiusmodios prρ-

huisse: Galenum vero, re si cuiusmodi id esset, ipsi

non constaret, illius meminisse . Quemadmodum in osse euenit, quod praeter summum humerum clauiculam ex Hippocratis 'ratione Galenus tertium iu

SEARCH

MENU NAVIGATION