Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 2. primam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

roo Ph icae Pars prima.

Respondeo, me soluisse difficultatem alibi, sed adhuc distinguo maiorem : quod adue ait enti viti male completo, Concedo ; non vltimate coimpleto, Nego , & cum proportione distinguo mi

norem.

Obiicies quarto, generatio unius est corruptio alterius , &viceversa; ergo quando producitur anima rationalis , corrumpuntur aliae formae,& quando recedit, debet generari noua forma; atque adeo non datur serma corporeitatis , quae sit ante aduentum animae , & remaneat post illius recessum. Respondeo , illud axioma non esse uniuersalia ter verum, etiam in sententia aduersariorum, ut patet de lumine quod non praeceditur ab alia forma, nec post illud alia producitur. Item ex scientia cum non praecedit error positiu8 oppositus, Deinde,quando Aristoteles statuit illud axioma , intendit probare aeternitatem generationum sine infinita materia. Caeterum post corruptionem unius sequitur generatio alterius , corpus enim mortuum tendit ad alias sormas, dum paulatim resoluitur. Obiicies quinto, animam rationalem uniri po sibile est materiae secundum se denudatae omui forma; ergo frustra requiruntur aliae formae. Respondeo cum Caueli. vel hoc impossibile esse, vel dicendum quod non constitueret animal, quia ad constitutionem animalis physice requiriatur corpus organisatum. Dico quarto,non datur forma cadauerica.. Probatur primo,illius tarmae nulla assignari potest causa, nisi assignetur Deus ipse, ad quem pro resolutione dissicultatum recurrere solent adue

saxij valde pij, valde deuoti: sed Deus, ut author

102쪽

D P. I. De corpore naturali es c. Io I

thor naturae agit tantum secundum ex gentiarii dispositionum ; quae autem dispositiones esse possunt in corpore ad illam Mimam cum moritur homo fune , ense , cordis, aut cerebri laesione leuissima , paruula arteriae punctione, &c. Deinde eademne forma introducitur per omnes causas per quas mori potest homo an diuersa pro diuersitate causarum sine dubio neutrum dici potest commodo, ut consideranti patebit.. Probatur secundo , in triduo mortis Christi Domini , vel forma fuit producta de nouo , vel non: si secundum ; ergo forma corporeitatis remansit, siue collectio formarum substantialiuir; si primum, ergo fuisset unita diuinitati, & iterum relicta in resurrectione quod dici non debet. Dices Yerbum assumpsisse solum maioriam organisatam, non autem illam formam. Respondeo per formam corporeitatis me nihil aliud intelligere praeter materiam organisatam. Deinde sanctus Leo serm. i. de Ascens. Domini, cap. 3.ait ean- dein naturam consedere in patris throno, quae

iacuit in sepulchro ; ergo, si forma cadaueri casuisset unita materiae Christi Domini, vi cem illa faceret unum per se, seu naturam, recte concludi posset illam formam est, adhuc in coelo quod est absurdum.

Mamodo respondendum aliis quaestiunculo,seva fieri solent deforma.

aetes primo, an forma sit tota essentia. Respondeo : si quaestio instituitur de so Tra adaequata, ruta est tota essentia ; forma enim E 3 sic

103쪽

r o et Physica Pars prima.

sic inteste aea nihil est aliud, quam omnes partes compositi secundum proportionem , & conue-mientiam quam habent inter se s si vero quaestio instituatur de forma speciali, seu de parte nobilissima, non est tota essentia , ut patet , pars enim non potest esse totum, & quoad hominem : Prob. atur, quia, ut ait D. Athanasius, anima & carovous est homo.Obiicies et de fide est nos resurrecturos eosd em, qui nunc sumus ; sed in multis non erit idem

c )r 'us ; substantia enim unius corporis transit in si bitantiam alterius, ut in Antropophagitis. Respondeo , nos resurrecturos eosdem fecim- dirim animam, at vero secundum corpus quantum

heri potcrit, Deus autem supplebit defectum partium, quae transierint in substantiam aliorum s veIetiam posset dic eandem substantiam fore in plu- 1ibus ; neque enim illud est impossibile. Demum

certum est nos resurrecturos in eadem carne , at

quomodo Deus scit. Qugies secundo , an forma possit existere sino

materia.

Respondeo, si quaestio instituatur de forma ad quata, neque etiam diuinitus forma potest existere sine materia, quia aliquid non potest esse sine ipso. Si vero de formaipeciali,potest existere sine

materia, saltem supernaturaliter. Dixi, saltem: nam anima rationalis, quae est forma specialis , existit etiam naturaliter sine subiecto, imo & materia Potest existere sine ulla forma, absque ullo miraculo,si detur aliquod elementum purum. QVaeres tertio , an impossibile si formam corruptam reproduci. . Respondeo, nullam asserti rationem naturalem

Vonuincentem ad probandam illam impossibili

tatem.

104쪽

I. corpore naturali Oc. a o statem: dici tamen potest perdifficile esse , ut

partes alicuius corporis iam solutae iterum com gregentur & eodem, quo olim, modo disponantur. Sic a priuatione ad habitum non datur naturaliter regressus : rationes autem, quae communiter afferuntur, petuntur ex bonitate Dei, quae ita magis elucet, ut temper nouae producantur ; sed, ut dixi,non sunt demonstratiuae. .

res quarto,utrum eadem materia possit ims mari duplici forma, simul & semel. Respondeo , si quaestio instituatur de sorma adaequata,illud non posse fieri naturaliter ; neque enim eadem materia potest simul & semel habere diuersas dispositiones naturaliter et attamen supernaturaliter illud possibile est: nam eaedem partes materiae possunt esse in diuersis locis , & in quolibet varie disponi, in quo nulla apparet repugnantia. Si quaestio instituatur de forma sp

ciali, eodem modo Respondeo , neque enim repugnat duas animas rationales informare idem corpus humanum , & duplicem quantitatem spirituum animalium esse in eodem corpore

leonino.Quata es quinto, utrum eadem forma possit informare duplicem materiam.

Respondeo, si de forma adaequata sit quaestio, illud non esse possibile ; quia forma adaequata nihil est aliud quam harmonia partium, quae, cum

non distinguatur a partibus , patet eandem omnino harmoniam non esse in pluribus materiis. Si vero de forma speciali, Respondeo affirmative; eadem enim anima rationalis , verbi gratia , es se in pluribus corpciribus non repugnat. Idem

dic de forma speciali brutorum in quocunque e Mar,

105쪽

- sexto , virum tarnia existat per m teriam.

Respondeo, si quaestio sit de forma adaequata, ipsa existit per materiam: nam dispositio partium non potest existere , nisi per ipsas partes , unde respectu materiae est accidens, ut supra dixi. Si vero de speciali , haec habet existentiam propriam , sicut habet esse proprium distinctum a materiae speciali, v.g. anima rationalis non existit per existentiam coeporis,sed per propriam.

ARTIC VLUS V.

Composito.

EX dictis in superiori articulo patet compositum , & formam adaequatam esse unum reacem ; fieri vero ex eo quod partes simul inuicem uniantur xit Eque disponantur , qua cunque illae sitit. Quapropter de unione simul, & de com-rosito hic agendum venit. Sit igitur v s T I o I. - ,

Dico primo virio , generaliter , nihil est aliud

quam. nexuS extremorum inter se, at vero viso compositi naturalis est nexus partium , ex quibus compositum natUrale constat.

Explicatur: prima definitio est adeo clara, vinulta indigeat explicatione, quod etiam dici deberet de secunda, nisi aduertendum foret me utivon ine partium, non vero materiae & formae, ut

tollatur

106쪽

Di R. I. De corpore naturali es c. ros

tollatur aequivocatio ; forma enim & etiam materia vel est: adaequata, vel specialis : forma autem adaequata , proprie, non unitur materiae adaequatae : de tarma speciali dici quidem debet , quod

uniatur materiae speciaIi, sed quia& materia &forma materialis habent partes viiii s , ideo generaliter dicere volui, unionem esse nexum partium , quaecumque illae sint, nexum autem esse

modum fatentur omnes , volunt tamen neoteriaci quidam modum esse aliquid ita distinctum diastinctione reali minori, ut sit entitatula quaedam superaddita, ut explicuimus in metaphysica; &licet sufficerent rationes illic appositer contra illam sententiam, placet tamen hic illas applicare unioni & peculiares adducere. Dico t. Vnio non est entitas superaddita par

tibus. - '

Probatur i. Illud superadditum vel est substantia vel est accidens , eo modo quo aduersalij intelligunt accidens: si primum , unio existeret per se i atque , atque adeo posset separati saltem diuinitus, quod non concedent aduersarij ; & siquis concederet, urgeri deberet dicendo, quav-doquidem potest separari, debere dari aliquod per quod uniatur cum partibus ; esset enim secundum se indifferens & sic daretur progressus in infinitum. Si secundum , sic Argumentor. Totum substantiale constituitur per unionem , sed unio est accidens;ergo totum substantiale constituet

per acciden S.

Dices esse aliquid substantiale, seu aliquid pertinens ad substantiam. Res p. illud substantiale vel existit per se vel non existit per se , sed per aliud : si primum , est substantia , si secundum , est accidens. Deinde

107쪽

ios Physic, Pars prima.

N pertinet ad substantiam tanquam aliquod in- l irrinsecum complementum , vel tanquam aliquod textrinsecum : si primum, est substantia, est enim irars illius ; si fecundum, est accidens,omne enim

extrinsecum est accidens. lDices secundo, esse partem ut quo , non ut i

quod. iResp. num illa pars existat per se vel per aliud 'ita sic redit idem argumentum. iProbatur secundo, illa entitatula superaddita iest superflua ; ergo non est admittenda : iuxta lillud , non sunt multiplicanda entia sine necessis aetate. Probatur. a tecedens et illa entitatula pon, itur raritum ad tollendam indifferentiam quam h ibent partes ut uniamir v l non uniantur ; sed rea si is indissetentia tollitur sine illa entitatula, ergo silia entitatula est superflua. Probatur minor. In- idifferetia tollitur formaliter per positionem illius ad quc d est indifferentia , unde si ponatur talis spars eise cum alia cornparte , iam non est amplius iindis iens & maxime in sententia aduersariorum, in qua materia Se forma sese inuicem appetunt.

itaque ut exemplo familiari utar, sicut qui petit ealamum ad scribendum indifferens est ad quemlibet calamum & per exhibitionem istius tollit indisserentia; ita materia , quae de se indifferens est ad plures sormas , determinatur ad istam perpositionem illius. Dices : non sufficit positio formae in materi a v.

s. animae rationalis in corpore nec partis corporis cum alia palle , etiam cum indistantia ; ergo nulla sol urio. Probatur antecedens: potest poni anima Petri in corpore Pauli & tamen non uniri cum illo ; similiter una pars cortoris iuxta aliam

Pil cm , & tamen non vivii , potest enim Deus m impedite ut i iuru

108쪽

DU . I. corpore naturali m. io

linpedire illud , quamvis adessent omnes dis pysitiones , ergo debet assignari aliqua entitas distii cta ab illis omnibus. Contra et quoad unionem continuatiuam , illa non consistit in mera praesentia unius partis iuxta ullam , sed praeterea addenda est alligatio, siue implexio hius partis cum alia;puneta enim physica propter varias figuras , quas habent, facile inuicem implicantur : talis autem implexio sese ficit ad velificanda omnia, quae de continuo dicuntur ; ergo alia entitatula esset superflua.Quoad unionem informativam etiam non est mera praesentia, sed praeterea communio perfectionum. Mimpersectionum,ratione cuius una pars sibi appro- priat alteram cum mutua aliqua dependentia; impossibile autem est esse illam communionem de

non esset unionem.

Instabis secundo, quid est illa communio per sectionum dc im=ersectionum i est, ne substantia vel accidens Respondeo metaphysice & abstractive esse accidens sphysice vero do concretiue esse substa tiam ; nihil enim aliud est quam partes ut se habent inuicem & inuicem in se ipsas agunt. Si ii sisteres petendo quid sit illud, ut se hac ent inuicem,nunquid deberem dicere,importare quamdam usitatem E igitur termini illi sunt adeo clari ut frustra qxuererentur alij quibus explicarentur. Instabis tertio, Verbum vniri cum humanitate sanctissima de tamen humanitas nihil agit in ipsum. Rc spondeo non uniri unione informativa sed tantum hypostatica quae quid importet satis s

rexque pro phil lapis explicui in metaphysica. 21 alvi textio , sequeretur dari progressum

109쪽

io 8 Physicae Pars prima.

in i finitum. Probatur sequela: sicut requiriturynio distincta ut anima uniatur cum corpore, ita etiam ut pi ima unio uniatur cum partibus requireretur secunda & sic in infinitum. Dices unionem per suam entitatem unire par-.tes adinvicein & sh ipsam illis ; & discrimen est,' quia partes pollunt existere & non uniri , at vero vnio non potest existere & non uniri, quia est

Respondeo, gratis dici unionem non posse existere sine partibus, posito quod sit entitas tot liter distincta ab illis ; quid enim possunt partes conferre in unionem , quod non possit suppleria De n genere causae efficientis , ut dixinnus in metapnysica, cum de modis in genere ageremus. Deinde, esto ; unio sit aflixa talibus partibus, ta-1nen ipsae partes sunt indifferentes ut aeniantur cum ilia, nam anima mea & corpus meum habebunt in resurrectione aliam unionem ac nunc habeant , ut dicunt aduersarij , ergo debet tolli talis indifferentia per aliam unionem , ut corpus meum determinetur ad unionem quam nunc . ham, bet. Si dicas determinari ab agente ad hanc unio-nem,Resp. determinari xantum extrinsece & e icienter, non vero formaliter, & si talis determinatio extrinseca sussiciat , idem dicam quoa , formam , quia par est utriusque ratio. Probatur quarto, illa entitatula vel recipitur. in una parte vel in ambabus : non primum , quia

non est potior ratio, cur recipiatur in una parte, Nam in alia , maxime cum ambae sint eiusdem D.iturae: non iecundum, nam vel est et unica vel

multiplex ; si unica , ergo est in duobus locis saltem si de continuatiua si quaest: o ; si duplex, per quid uniuntur illae duae an per se trin pec

110쪽

DIp. I. De corpore naturali Oc. I ost

aliudὶ si per se; lic idem de partibus: si per aliud, erit pisogressis in infinitum. Si dicat aliquis uniri per se, quia haec est essentia illarum , dic etiam

frigide, hanc esse essentiam formae ut uniatur Persiam entitatem. Dices si uniretur per suam entitatem, uniretur essentialiter , atque adeo non posset esse non

unita.

Contra : licet ego ratiociner per meam essentiam & entitatem , non tamen ratiocinor essentialiter; possum enim cessare a ratiocinatione,

quando scilicet dormio, sed semper habeo rationabilitatem. Probatur quinto, unio formaliter consistit in receptione de actuatione , O informativa loquor; sed materia per se ipsam recipit formam & imaracissim per se ipsam actuat materiam, ergo per se

ipsas constituunt unionem. Obiicies primo, illa distinguntur quorum unum potest existere alio non existente; atqui non existente unione possunt existere partes , ergo uni distingestur a partibus , quando enim moritur homo remanet anima & materia & perit unio. Respondeo, distinguo maiorem. Si virumque extremumst absolutum , Concedo. Si alterum saltem sit relatiuum, Nego. Deinde quando se- Paratur anima, non amplius remanet communio quaina debet habere cum corpore,in qua principam siter consistit unio. Obiicies secundo , omnis nouae denominationis nouum debet dari fundamentum S ergo, quando partes de non unitis fiunt unitae, debet assignari aliquod fundamentum ; sed non potest esse aliud quam unio. Respondeo, sateor unionem esse illius denomi-

nationis

SEARCH

MENU NAVIGATION