Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 2. primam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

o Physicae Pars prima.

ad producendam animam rationalem. 'posito illa anima rationalis esset generabilis re corruptibilis ; quia illud est generabile , quod fit cod

cursu tum activo, tum passivo materiae. Dices tunc materiam non fore propriam causam ; sed solum instrumentum. Contra: quia hoc non impedit quominus m teria foret principium activum. Sexto, principium de se prorsus indi Serens ad omnes formas & nihil in se vel ex se habens, quo se ad hanc speciem potius quam ad illam active producendam determinet, non potest hanc specie formam potius producere quam illam , imo nullam ; atqui materia talis est. Dices materiam determinari per dispositiones. Contra et vel dispositiones active prodiacit, vel solum recipit, neutrum dici potest: non secundum , quia haec forma dispoiuiua non minus est materialis , ergo si potest fieri ab agente extrinseco materia praebente solum passivum influxum; ergo etiam &alia. Neque primum, quia materia non minus est indifferens ad hanc dispositivam quam ad aliam 3 ergo deberet determinari per

aliam dispositivam & sic in infinitum. Deinde, vel illa dispositiva forma est aliquid distinctum

a calore v. g. vel non: si primum, dabitur pringressus in infinitum , ergo materia nihil accipit ; ergo non determinatur ; si vero calor dicatur materiam determinare ad sui activam productionem; vel determinat in eo instanti in quo iam ab igne productuc est, vel in eo in quo proximi est producendus : non primum , quia adaequale productus est; ergo non eget ulteriori causae ac tuae concursu; non secundum, cum nondum sit.

Dices mat riam determinari ad producendum ac tue

72쪽

' D p. I. De corpore naturali Oc. I

amue calorem per actionem ignis calefacientis. Contra: vel illa actio est aliquid realiter distili tuna a calore , vel non : non secundum,alias calor determinaret materiam ad producendum seipsum ; non primum, quia vel reciperetur in materia mere passiua, vel ab ea penderet ut concurrente active 3 non primum, ut similiter diximus de forma dispositiva ; ergo actio non minus est materialis,nec minus a materia dependet,quam calor ipse ; non secundum , quia materia non minus est indifferens ad ipsam actionem recipiendam,& ad influendum in eam actiue,quam ad alias

formas.

Dices iterum materiam determinari sola agentis societate.

Contra : materi ex indisserenti, non potest fieri determinata, nisi recipiat aliquid in se; atqui ex sola societad praecise non recipit aliquid in se, quia sola societ,s non mutat statum intrinsecum;

at si recipit aliquid, vel illud recipit passive solum , vel simul cum igne producit, quod dici

nequit ex argumentis superioribus.

Probatur s. Illa forma , si daretur , anni hilaretur in destructione compositi 1 atqui non anni-hilatur in destructione compositi . ergo si c. Pr batur maior: quod desinit esse secundum totum suum esse , annihilatur a atqui forma desinit esse

secundum totum suum esse . ergo annihilatur. Dices remanere subiectum. Contra : si destrueretur anima rationalis,remaneret subiectum, & tamen annihilarerur 3 ergo

mmentia subiecti non officit annihilationi.

Dabillon pressus vi illius argumenti physi dis.

3. quaes. I. Concedit argumenti maiorem, & negat minorem, esto, inquit, agentia naturalia an- nihilent,

73쪽

3 a Physica Pars prima. a

nillil est , maior virtus requiritur u producen- dum quam ad destruendum signis cito consumit domum per longum tempus aedificatam:ratio est, iquia ignis immittit dispositiones contrarias disspositionibus conseruantibus formam ligni, & his

corruptis Deus cessat conteruare formam , at- tque adeo proprie Deus, non agens creatum, ais enthilat. Resp. I. Hoc hactenus esse inauditum & con- itra illud principium ab omnibus philosophis,

illo uno excepto, receptum nihil in nihilum vvadit vi agentium naturalium, imo nec ipse a det illud negare: unde dicit agentia naturalia, proprie , non annihilne, sed Deus est,inquit,qui cannihilat. t Rei p. r. Cur non dicit idem de productione 3 'sic agentia naturalia nihil producent, nihil de- struent, atque adeo non erunt agentia, aut sic non bene res se habet, dum creaturae datur pro- ductio, quae secundum se bona est & Deo datur destructio , quae secundum se aliquid malum est. e Deinde introducendo dispositiones ad formam tnouam , vel destruunt dispositiones formae exi- ristentis in subiecto ; vel non destruunt, sed solus at Deus: si primum , non est potior ratio cur deseruant formam accidentalem quam substantialem , tam enim bene accidentalis annihilari dici hdebet quam substantialis ; si secundum, dicam similiter ea non posse producere dispositiones;sed i Deum solum eas producere in praesentia agen- tium naturalium. Ad illud autem quod dicitur direquiri maiorem virtutem ad producendum quam ad destruendiim Resp. hoc verum esse in aliquibus, it sed non in omnibus & ut per exemplum morale iis imo & physicum respondeam, exemplo artificiali, v

74쪽

Disp. I. De corpora naturali sic. y s

cito accenditur seditio , difficile tedatur , facii et contraliuntur quidam habitus qui difficito de

struuntur.

Alius non medio cris notae philosophus non valens vim illius arguineoti effugere,respondit formas non destrui , sed recedere a lubiecto sicut anima rationalis recedit. Sed quo 'an forte dabitur metempsycosislnon , respondit. quo igitur recedunt ὶ nunqvid dabitur paradisus aliquis boum, equorum, leonum, pulicum, aut saltem renovabitur opinio poetarum fabulosa de campis et D sis iam antiquata 3 non, inquit quo igitur abeuntpat ille, arbitror illas recedere in aliquam partem aeris. Rursus, manebuntne ibi per totam aeternitatem non, inquit ; sed tempore iudicij consumentur igne .Lepide sane in aera veluti papiliones volitant & comburentur. Cur ignis ille poterit tunc destruere formas etiam auri, clarystalli, &e.& ignis iam vehementissimus non potest vel unicam tarmam culicis dcstruere. Deinde nulla potest assignari ratio cur Deus referuet formas illi igni comburendas & non iam illas ipse conseruare desinat, certe hoc credendum esh; ham sci. quis illud potest 3 mihi reuelatum non sitit.

Toletus alio vertit ut e giat vim duorum argu entorum ultimorum & cum dicat I. degen.

cap. 3. q. 2. Profecto si productio primo est ipsius se

mae,cum nihilforma praecesserit,duetur creatio & lib. r. phys. cap. '. quaest. I . sic ait. Negandumes prom

ius , cum Aristotele , formas feri aut produci ; sed composita fiunt, non ex nihilo, sed ex materia ino

ma vero consequenter Funthcomproducumur. Vnde

non es ipsarum creatio, quia creatio est actio, qua aliquid primo fit ;forma deto non primo fiunt. Hae

autem est vis coecelsa Gemit m naturalibus ut c'm

75쪽

A prima.

roducerent, ac simul mediante illo formas a Dringerent,quod non est creare, nec aliam philesophiam habemus ab Aristotele EF es optima di notanda , haec ille. Respondeo : pars & principium fit prius, quam totum & principiatum ; sed forma est pars &principium ; ergo forma primo fit. Sic in artificialibus prius fiunt muri, tabulata, tectum,quasa

ipsa domus. Similiter illud prius Et quod dat esse, quam illud quod recipit esse s atqui formadat esse; ergo. An forte diceres prius intendi compositum. Contra: quod est primum in intemtione est ultimum in executione , ergo compotatum ultimo fit. 2. anima rationalis non crearetur, quia Deus tantum producit illam , ut constituati aliquod compositum, scilicet hominem. 3. Quod muri fiant propter domum, minusne fiunt ex maliqua 3 ita, licet pars fiat propter compositum, non minus fit, siue primo, siue secundo , sicut reuera fit oculus , licci fiat eum capite . . fDicit idem Toletus lib. I. de gen. cap.3. quaest. r. sicut qui virgam incuruat non facit curvita- tem , sed facit curuum id- est dum signum tale facit, curvitatem comproducit: ita non producitur forma, neque fit sed compositum ad cuius productionem comproducitur re confit

Resp. in nostra sententia haec similitudo p osset aliquid efficere, at nihil essicit posita sententia aduersariorum , nam curuitas est aliquid consequens ipsum lignum iam constitutum in suo esse, es forma ligni , si qua est qualem dicunt, sui stantia est & pars compositi nobilissima quae dat esse rei, & ex cuius productione sit ipsa res ,

nec tamen adhuc consecta omnino res est. Dicunt . t

pila

76쪽

D Ip. I. De corpore naturali oec s

Dicunt Conimbricenses formas omnes praeter

animam rationalem non proprie fieri , quia quonpossunt per se subsistere. Resp. ergo non sunt substantiae. Deinde cur non possunt subsistere per selquia intereunt.Vnde habent hoc, scilicet formas materiales interire Deinde, nunquid accidentia proprie fiunt, licet

intereant, vel saltem totum compositum fit & tamen interit , nonne interit homo nonne interit leo 'norme interit lignum p Probatur . Talis formae de nouo genitae secundum totam suam substantiam non potest assignari causa ; ergo non datur. Probaseir antecedens et forma equi non educitur a gener. vite i quia, vesuppono , equus , e quo excisuria est shmen , interiit statim post emimonem seminis , neque ab equa, quae semen recipit l, haec enim secundum principia D. Thomae pastiue se habet & materiam duntaxat subministrat. Dices I. cum Thomistis, semen generat illam formam in virtute equi generanti S. Contra:semen producere illam formam in virtute generantis est varilitem generautis, quae Lelicta est a generante in semine, producere illa formam ; at hoc dicit nequit ; nam talis virtus est qualitas atque adeo accidens,accidens autem noa potest generare substantiam ; alias imperfectius generaret perfectius. Dices h. cum Feluetio . formae omnes sunt ca testes; neque enim, inouit,verisimile est elementa rebus gignendis uniuersam conferre sipstantiamta caelum manere otiosum. Contra: formae adeo diuersae,a communi & generali causa noi sutir Deinde c au

77쪽

Physica Pars prima.

Dices 3. cum Themistio, scaligero & sennerto formas multiplicari non aliter atque ignis ab alio

accenditur.

Contra : hoc debito sensu intellectum est verum. At non si formae supponantur educi de nouo secundum totum suum esse : praecipue si supponantur esse indivisibiles ; nam hoc posito , c ius erit anima E an Patris E an Matris E deinde generatio nihil aliud esset, quam eiusdem indiuidui multiplicatio . eadem anima materialis etat in subieliis realiter distinctis e, in locis dissitis , c. Quid autem dicendum sit in nostra sententia, suo loco dicetur. His igitur omnibus perpensis atque

consideratis concludendum est opinionem auerentem formas materiales esse substantias tot

liter distinctas a subiecto e quo educuntur , sustineri non posse.

Eid reuera sit forma ph ce sumpta.

Non tot ambagibus intricatam proponere decreui sententiam, quae sufficiens erit redduncae rationi quaestionum omnium physi carum :vt clarius intelligatur quid de forma dicturussum , repeto' hic, quod in metaphysica dixi, causam materialem , siue materiam exqua fit aliquid, esse illud, ex quo inexistente aliquid fit , atque adeo omnes compositi physici partes essentiales simul sumptas , secundum esse entitatiuum esse adaequatam eius causam materialem et & sic anima rationalis & corpus sunt ea omnia physica quibus inexistentibus homo physice est i atque adeo sunt illius materia adaequata,non quod velim

animam

78쪽

Disp. F. De corpore naturali s c. I

animam rationalem esse materialem: neque enim

componitur ex partibus , sed quod sit pax, quae cum alia comparte constituit hominem. Partes essentiales sunt illae in quarum consensuta proportione consistit ratio essentiae,& sine quiabus non est tale compositum , partes vero integrantes sunt illae in quarum complexu consistit integritas essentiae: in hore loquendo partes integrantes sunt etiam essentiales tali composito, seu essentiae, si non absolute sumptae saltem ut integrae , quia non est integrae essentiae ratio, si aliquid de ut integritati compositi et lentialis, hoc est habentis unam completam essentiam , quod

enim deest composito, deest ipsius essentiae physicae; cum non distinguantur, quia tamen in illis minas praecipue consistit essentia , ideo vulgo aliquae non esse de essentia dicuntur. His positis. Dico primo, cum Gassendo, Cartesio, Digbaeo, Magnano, Bastane, & maxime cum antiquis plii-losophis Empedocle, Democrito, Leucippo, &c. Compositi physici partes essentiales simul sumptae secundum certam dispositionem, conuenientiam, proportionem & harmoniam , quam inter se habent, sunt adaequata forma. Explicatur: cum illae partes sese inuicem sibi

communicant, habent communionem perfectionum & imperfectionum : nam anima rationalis, v. s. actuat corpus quod reciproce aggravat animam, sap. '. similiter cum ignis atomi, aquae, terrae, aeris sese communicant habent communionem eandem : nam ignis communicat suam a stiuitatem aliis a quibus eadem activitas temperat . Sic propter illam mutuam communicatiCnem sese inuicem modificant & reducunt ad certam virtutis proportionum in qua consistit ratio

79쪽

S Physica Pars prima.

essentiae compositi physici , eodem modo quo in medicamento aliquo ex diuersis simplicibus composito simplicia sunt operat tua , ipsorum vero unio harmonica est modificativa actionis, id est, facit ut diuersa simplicia seu ingredientia tali,vel tali modo operentur. Partes igitur simul sumptae, ut se habent inuicem , seu vi sunt taliter inuicem

contemperatae, sunt ipsemet harmonia & conuenientia , quod est esse formale , unde forma in abstracto,& metaphysice nihil aliud est, quam ipsa

partium conteniperatio & harmonia. Itaque Probatur primo, auctoritate Aristotelis physic: lib. 2. 'cap. 3. Text.18. ubi ait formam esse ratio i

nem quid ditatis, siue id in quo cuiusque compsesti essentia consistit. Dices Aristotelem sic esse intelligendum , ut dicat formam esse id in quo compositi essentia consistit praecipue. Contra: gratis sic explicatur Aristoteles ; neque enim essentia magis consistit in una parte

quam in alia , sed in omnibus simul sumptis per modum vilius. Sic Magister sententiarum lib. 3. dist. s. dicit formae nomine naturam significari, di pro se affert D. August. D. Hier. D. Hilar. &quidem adaequatam , sic enim intelligi debet, ut legenti patebit, sicque explicat illud.D.Pauli,

formam erui accipiens, id est,naturam serui. Confirmatur primo, Aristoteles ibidem, ut explicet formam affert pro exemplo diapason, seu harmoniam & consonantiam , quae vulgo dicitur octaua, & consistit in proportione dupla. Similiter forma debet educi, & fieri e materia , sicut

statria ex aere ; dictiones ex litteris I domus ex lapidibus et totum ex partibus et, conclusio ex terminis Pi aemiisaum , haec enim exempla ab ipso Aristotelea

80쪽

I. De corporc naturali es c. s

Aristotele proponitiatur: sed shatua nihil est alui lGuam partes taliter dispositae , dictiones nihil aliud sunt quam littera: sic dispositae , domus

nihil est aliut quam lapides sic dispositi: totum nihil est aliud, quam partes sic dispositae; ergo sorma nihil est aliud quam partes materiae sic dispositae, siue in abstracto dispositio partium,co modo quo dicimus formam syllogismi esse

aptam terminorum & propositionum dispositionem, secundum figuram & modum. Scio quidem discrimen esse inter naturalia & artificialia ; sed discrimen solam est in eo quod ars cxtrinsece

disponat partes, at vero natura intrinsece , unde, ut diximus, ars dicitur uatura extrinseca, & nam tura dicitur ars intrinseca,& sic conueniunt quoad

operationem.

Confirmatur secundo , forma communiter ab omnibus post Aristot. dicitur quod dat esse rei, sed forma sumta pro una comparte non dat esse rei ; ergo sic sumpta non est forma ab Aristotele

definita, v. g. forma hominis est illud quod dat mihi esse hominem, sed sola anima non dat mihi

esse bominem , neque etiam solum corpus dat

mihi esse hominem , sed anima & comus simul unita dant mihi esse hominem , ergo sola anima non est forma adaequata, licet, ut mox dicam, sit forma specialis de principalis.

Confirmatur tertio, ex Aristotele 2. physic, Texti ix. forma separari non potest a materia, nisi ratione ; atqui hoc conuenit harmoniae partium ; nequaquam enim talis harmonia sephrati realiter potest a partibus , ut patet. Hoc acies non conuenit formae Neotericae s haec enim plusquam ratione separari potest a materia, nempe realiter ut fatentur communiter Neoterici. EI

SEARCH

MENU NAVIGATION