Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 2. primam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

8o, physica Pars prima.

quibus omnibus patet formam Neotericam incognitam fuisse Aristoteli, & nos cum Aristotele

s trire.

Probatur secundo, formae sic explicatae conueniunt omnia quae de forma dicuntur, absque eo quod dicatur fieri de nouo secundum totum suum esse s atque adco cum non sint multiplicanda e tia sine necessitate, suffciet, si formam,ut in con- . clusione explicuimus,admittamus: attamen quia in composito aliquae sunt partes actuosiores &nobiliores aliis, aliam conclusionem subiungo, modo istam concluserimus terminis D. Bonaventurae, in 1. dis . . r. 2. quaest. I. in fine : Hac igitur est summa positionis, quaed arcns creatum nullam qui ditatem nec substantialem , nec accidentalem

omnino producit , sed entem sub una dispositione facit esse sub alia. Quid clarius EDico secundo , compositi pars nobilissima est specialis, tum ipsius compositi, tum compartium

Explicatur & probatur : esse formam iuxta Aristotelem et . physic. Text. t. importat semper Perfectionem ; atque adeo nobilitatem ; pars igitur nobilior se communicando aliis plus eis perfectionis confert, eas actuat & mouet , qualis est in homine anima rationalis, & sic per ipsam compositum specialiter perfectum est , pars vero minus nobilis , & minus activa dici debet subiectum, quia plus recipit perfectionis, suam tribuat: ideoque plus habet de passivitate, quam de actuositate. Similiter in brutis spiritus animales, utpote pars nobilissima & actuosissima, dici debent

strina ; quia motum imprimunt caeteris partibus , quae idcirco dici debent subiectum : ideo in Sacra Scriptura anima dicitur esse in sanguine. Dices

82쪽

DIR. I. De corpore naturali Oc. 8 1

Dices in homine cflent duae formae , imo tatres : nam primo esset forma ad equata. Secundo, i forma specialis, scit et anima rationalis. Tertio, spiritus animales. Respondeo , in homine spiritus animales non esse partem nobilissimam ; atque adeo non debere dici formam specialem : attamen non negabo debere dici formam subordinatam , subserua entem & ministram animae rationalis, in quo nulla est repugnantia.

uomodo responAendmn sit argumentis

aduersariorum. OBiicies primo, cum Conimb. lib. I. cap P.

quaest. IO.ast.2. res naturales sunt compositae non ex materia dum taxat ; quia , cum hominis,

lapidis, & leonis eadem sit rationis materia , ea-l dem foret omnium essentia & definitio. Habunx igitur praeter materiam proprias formas quibus differant inter se;quod si quis occurrat dices composita physica costare ex materia, quae sit substantia , atque etiam ex forma , non tamen quae sits stantia, sed accidens ; is facile confutabit ut hoc modo. Materia est nuda potentia , & tamen est substantia ; ergo & forma multo maiori iure substantia erit. Secundo , si forma esset accidens, nulla esset generatio substantialis : si quidem materia gigni non potest; inductio vero accidentium non est substantialis , sed accidenratia generatio. Tertio, vel ipsa composita natura in fimi accidentia, vel substantiae: si accidentia, non igitur constituuiiterre materia , quae sit substantia:

83쪽

a , Physicae Pars prisa,

si iubstantiae , non crgo constant ex forma , q lsit accidens ; alioqui, aut non substantia ex sub- stantiis, aut non accidens ex accidentibus coale ceret, quorum neutrum fieri potest. Respondeo primo , hominis & leonis non esse heredem materiam ; plus enim igni s requiritur in hieone , quam in homine : sed quia per minus vel plus non mutatur materia , ideo dico, esto si e vena materia , non tamen eadem dispositio mate-o. riae, & reuera scamni, lecti, mensae eadem est m teria i attamen non eodem modo describeres mensam, ac cathedram. Ex iisdem characteribus fiunt omnes orationes , & tamen disserunt inter se,ut patet in his duobus vocabulis AMOR , Ro-

MA , habent igitur proprias formas quibus diffe- rrant inter se, sed non realiter distinctas a propriis ' i

subiectis propriaque materia. Ad instantiam dico, materiam quidem esse pu- ram potenetiam , eo sensu quod secundum se spe- ictata, nullam habet formam : hoc est, secundum se praecise sumpta , non habet illam contempera- tionem & harmoniam quae constituit mixta. Igitur in forma materia , quae est potentia pura est .i substantia, concedo antecedens s ergo , fortior, sforma erit substantia ; distinguo consequens, ta

ma abstractive sumpta tro dispositione , ut sie, inego conseq. concretiue sumpta pro ipsis partia thus materiae sic dispositis, concedo conseq. Dein- ide, essetne legitima consequentia , statuae materiata leti sobsta a ; ergo & forma statuae EAd secundam instantiam Resp. Neg. sequelam et: inam ad hoc ut generatio sit substantialis, sussiciet isi terminus illius sit substantia , atqui reue est: is abstantia : nam terminus est totum compositum ; at totum compositum nihil est aliud quanti in parteae

84쪽

D l. I. De corpore naturali Oc.

partes. materiae sic dii potae & unitae. Idco talis

unio & dispositio dicitur esse substat itialis, quia

licet sit accidentaria respecta materiae, siue partium componentium, non tamen respectu totius compositi. 'inde a Titelmano lib. I. cap. I t. forma dicitur communicare materiae quodammodo eis r accidentaliter,& composito dare esse substantialiter & essentialiter, & c. I 3. ab eodem compam

ratur imaginibus , quas impressio sigilli relinquit in cera, quae sine dubio nihil aliud sunt quam partes cerae taliter dispositae. Ad tertiam instantiam , Res p. composita naturalia esse reuera substantias materialiter , 'uia 'mnes partes ex quibus inexistentibus fiunt sunt reuera substantiae: attamen formaliter sunt accidentia : nam reuera talis dispostio est aliquid accidens, potest enim desinere esse absque coquod pereat mareria respectu cuius est accidens, non respectu compositi,ut diri.

Instabis : ipsa dispositio in se,vel est accidens,

vel non.

Respondeo , metaphysice loquendo esse accidens , at vero physice & concretiue esse reuera is 1bstantiam, ut dixi. Et in sententia coet munivnio non est substantia, licet secundum quoidam distinguatur a materia, & forma respectu quarum est accidens, dc tamen constituit compositum naturale respectu cuius non est accidens, sed aliqaid. eis itale. - obiicies secundo, cum iisdem ibidem : singulis rebus naturalibus aliquae propriae & peculi vis .sunctiones conueniunt , ut homini ratiocinari, equo hinnire,igni calefacere, &c. sed is uuismodi functiones oriri nequeunt a materia , quae nullam esse uicem vana habet , oriuntur ergo a substan-

85쪽

8. Tvsice Pars prima.

tiali forma. Nec satisfaciet qui dixerit proficisci

e materia instructa accidentibus: quaero enim, cur

isthaec potius accidentia in hac materia , quam illa conspiciantur 1 cur igni potius calori, quam

frigus competat ; cur aerem leuitas non grauitas

sequatur 3 cum igitur huius rei causa ad materiam referri non possit, tum quia ob insitam inextiam, nudaeque potentiae sterilitatem nullum ex se accidens profundit, tum quia cum una atque e dem sit in omnibus sublunaribtis, eadem iis omnibus accidentia promiscue inessent. Plane sequiiatur talium accidentium originem ad formam substantialem uti ad ipsorum fontem referendum esse. Respondeo illarum omnium operationum sufficientem reddi rationem per formam adaequatam superius explicatam , ex eo enim quod partes sint taliter dispositae mutuam actionema contemperant : at per solam formam in sensu Neotericorum intellectam , vel etiam per specialem superius explicatam,non potest perfecte reddi ratio illorum omnium s licet enim reddi possit rhtio , cur homo intelligat, quia habet animam,sive

mentem , non tamen reddetur ratio , cur homo

ratiocinetur, nisi asseratur adaequata forma, dicendo scilicet, quia eius anima, siue mens oper rur dependenter a sphantasmate , sic affertur tota essentia, scilicet corpus &anima,ut se habent adiis uicena. Ad illud quod dicitur materiam nullam abere vim esse stricem , siue activam et negatiues spondeo licet enim hoc verum, sit in sententia aduersariorum , at non in nostra in qua atomi sunt me eria corporum sublunarium ; & nulla est atomu S , qu et proprias actiones non habeat et licetu de pacear laturio itis aneide Ressondeo tamqn, accidemi

86쪽

I. De corFore aetaturali es c.

accidentia pluriina nihil aliud ess , actiones

sabn antiae; caetera vero esset tara Luna Irodos , volat tributa illius & diuersa accidentia prouenire ex diuersitate partium materiae, in no est: plus

ignis, verbi gratia, ideo plus caloris, in alio est plus aquae, ideo plus frigoiis. Sed de his cum de ela

obiicies tertio, cum Complutensibus , &c. disp. . quaest. I. num. 3. Rebus omnibus naturalibus ab intrinseco competit, quod sint finitae &determinatae ad certam aliquam rationem 3 ergo

ratione alicuius intrinseci, & essentialis principii hanc limitationem habent; at hoc non potes esse materia, quia haec eadem est in rebus quae e sentia & natura disserunt ; quandoquidem homo qui corrumpitur , & cadauer quod eo pereunte

generatur eandem habent materiam ; sed neque accidentia talia principia esse queunt , utpote quae de intrinseca entis naturalis ratione non lunt, ergo praeter materiam primam , aliud erit constituendum principium substantiale certam concc-dens naturam rebus naturalibus , quod nos formam substantialem nominamus. Respondeo : Concedo primum argumentum, ad subsumptum : distinguo .determinatio ad certam speciem non prouenit a materia secundum se,praecise sumpta secundum suum esse, Concedo antecedens ; a materia sumpta secundum proportiouem & harmoniam , quam partes ipsius habent inter se, Nego : ta reuerarati et cuL Petrus, v. g. sit homo & reducatur ad talem speciem, non est solam , quia habet animam rationalem; sola enim anima r*tionalis non constituit hominem ; sed quia habet animam rationalem , & cor

pus sitnes vulta: sorma igitur est id per quod

87쪽

Sis Phy sicae Pars prima.

corpus natur .. est tale, ac talis syeciei adaequale; . alias forma togatis non esset causa formalis adaequata , sicque reo uireret aliam, Si tamen Arist teles Metaph. II. cap. asserit talem formam con

pletam , non posse esse unicam compositi partem , sed este omnium ter modum unius sumpta- Vim partium essentialium proportionem. Ad

exemplum de cadauere Rei pondeo non esse in cadauere eandem omnino materia, ac in homine:

deest primo anima quae, cum sit illud ex quo in- existente sit homo , pertinet ad materiam illius, licet in se immaterialis si desunt etiam infinita prope multitudo spirituum animalium , atque

vitalium.

Obiicies quarto , cum iisdem ibidem , num.

certum est dari animam rationalem , quae sit vera forma hominis et sic enim definitum est in Conc. Later. 3. sub Leone decimo , sess. S. &in Clementina unica de summa Trin. ex quo sequens probatio deducitur , quia ex positione animae rationalis, tanquam formae separabilis a subiecto, recte: concluditur esse in entibus naturalibus aliquod.fubiectum substantiale, quod sit incompletum, in genere substantiae, & aptum, ut informetur forma substantiali ; ergo tale subiectum petit esse semper sub aliqua substantiali forma : praecipue, cum supra ostensum sit esse ex se puram potentiam, nullam habens )pecificationem, & ineptam, ut per se existat ; ergo cum non sit proprium hominis , sed in aliis rebus reperiatur , ut per se

notum est, consequens erit ut res omnes natura

les, quae constant illo subiecto, seu materia, debeant etiam constare actu, seu forma substantiali actuante illud. Respondeo : concedendo minutat rationalern

88쪽

Disp. I. De corpore naturali Oc. 8

esse vere formam , sed specialem qualem explicuimus conclusione secunda superioris quaest. non vero adaequatam ; alias esset tota essentia hominis , quod eis falsum : nam corpus est etiam deessentia hominis, Ad illud, quod corpus humanum est substantia incompleta, quia ordinatur ad

animam concedo totum sed inde non concluditur corpus in aliis animalibus esse aliquid incom-Plerum ; neque enim corpus illorum ordinatur ad

aliam formam distinctam ab omnibus partibus corporis taliter dispositis. Dices illam ordinationem Dei esse aliquid extrinsecum corpori hominis , quod tamen secundum se est subsisntia in completa. Respondeo: cum Diuo Hilde fonso lib. contra eos qui disputant de virginitate , & parturitione

D. M. non ex natura rerum diuinae leges pendent, sed ex diuinis lenibus naturae rerum, & leges manare probantur , & D. Ambrosi in exam. lib. r. cap. 3. sermo Dei virtus naturae est. Deinde corpus est quidem incompletum in ratione talis substantiae, Icilicet hominis, non vero in ratione substantiae simpliciter; si enim per se non esset compilatum in ratione substantiae, indigeret aliquo alio ad hoc ut esset substantia , & sic per se non esset substantia , sed accidens. Si igitur daretur aliquod corpus constructum ad similitudinent

corporis humani, illud reuera esset completum, si non subordinaretur ad aliquam aliam lubstantiam , una cum illa faceret aliquod compositum.

Instabis : si corpus sectandum se est completum in ration; substantiae, ex illo & anima rationali non potest fieri unum per se. Aes p. negatiae, nam ex verbo diuir o omnino comete

89쪽

5 8 P sicae Pars prima.

completo & humanitate fit unum per se , drcere autem verbum esse incompletum , sicut dicit At-rraga , quis sustineret F vel dic eodem consi natis modo corpus esse incompletum, quo ille dicet verbum este incompletum. Miror autem Arriagam, qui argumeritum, cui mox respondi legitime concludere, negat, asserere aliter posse enicaciter ab homine ad alia composita argui, praesertim ad animantia , quia eodem modo, quo homo moritur , & illa moriuntur iuxta illud Salom. Eccle. 3. I'. Cum est interitu hominis iumentorum S aequa utriusque comuitio, sicut moritur homo illa moriuntur. Sed ex morte hominis infertur dari formam substantialem, ex cuius separatione oritur hominis mors ergo similiter inferretur forma substantialis animantium ea; eorum morte. Sed Res p. solitum csse his qui in philosophia opiniones etaoneas elegerunt, dum eas rationibus sustinere nequeunt, ad aut horitatem se conuertere , ut nomine scri turae sacrae formidolosos terreant. Perperam igitur Arriaga utitur scriptura sacra, docet enim Lorinus illa ex impiorum persona dici negantium animae immortalitatem sicut cap. 2. lib. sapieno idem aliis verbis dicitur, & pro illa explicatione citat Taumaturgum, Olympiodorum MD.Thomam t. pari. quaest. Ti. art. c. ad I. vel illud tantum intelligi de corpore & laudat pro hac explicatione D. Hyeron. D. Bonavent. & Albinum. Patigitur hominis & equi conditio est , in hoc quod

sicut equus in morte resoluitur in partes materiae ex quibus constat , nec iamplius remanet capax

voluptatis 3 ita & corpus hominis resoluitur, rei, terram reuertitur: nec ex morte ullo modo in

stari

90쪽

De corpore naturali es c. 8 s

ferri potest dari formam substantialem totaliter distinctam a subiecto e quo educitur. Objicies Quinto , cum Hartado physi disp. g.

sect. I. g. g. aliquando aufertur essentia hominis

P leonis; ergo deest aliqua hominis substantia, sed non deest materia; ergo deest forma. Quod si dicas per interitum fieri in homine solam accidentium hominis mutationem, urgeo ergo res

non disserunt essentialiter , sed accidentaliter ;nam homo albus est eiusdem speciei, ac homo niger; ergo homo & brutum sunt eiusdem speciei, quod ipsi lumini naturali refugnat.

Dices formam hominis esse sultantialem, caeteras vero accidentales, sed hoc est absurdum. i. quia lapis & leo non sunt eiusdem specie . a. quia tam sunt indicia ad substantialitatem for-niae leoninae, quam ad humanae. 3. quia sequeretur vel materiam primam carere ex natura rei

omni forma substantiali, vel hominem esse unum per accidens : primum patet, quia in leone per te nulla est forma substantialis, & sic ens essenti aliter incompletum est sine fine suo. Si vero dicas materiam esse ens completum, inde secundum sequitur absurdum quia ex duobus entibus in actu non fit unum per se. Res p.& ad primu argumentum concedo. Deinde distinguo antecedens secundi: non deest materia tota, Concedo,aliqua pars,Nego, vel esto antecedens, distinguo consequens: deest forma adaequata, Nego; forma specialis explicata eo sensu quo explicui in secuda conclusione superioris quaest. Co. cedo. Neque ideo dico formam hominis csse substantiam & animam bruti accidens;nam vel sermo est de forma adaequata & utraque est accidens, si sumatur metaphrsice & abstractiue s si vero concretiue

SEARCH

MENU NAVIGATION