장음표시 사용
91쪽
cretiue & phy sice, utraque est substantia: vel sedi mo est de forma speciali, & utraque est substantia. Nam in homine est anima rationalis,in equo sunt partes nobilissimae quaecumque illae sint &per hoc evanescit omnis virtus reliqui argumenti Objicies sexto,cum Arriaga physi disp. 3. sect. I num. ix. fides docet post verba consecrationas destrui totam substantiam panis & ibi manere omnia accidentia . panis ; ergo accidentia Tn sentepartes substantiae panis , alioqui non esset tota substantia deperdita ; ergo ultra accidentia dabItur aliquid aliud quod sit substantia perfecta phnis ; sed haec non est sola materia, tum quia eadem est in omnibus entibus: & si ipsa ista eri et panis , etiam lapis esset panis,quia habet eandem materiam in specie , tum quia ibi ponitur Iub eis speciebus, materia prima scilicet corpus Dom-ini exercens circa accidentia panis idem quod. exercet substantia panis si esset, & consequenter ibi maneret proprie panis , quia maneret math ria prima & accidentia panis quae constituunt Hab-istantiam panis adaequale per se ; ergo substantia panis iuxta fidem aliquid aliud dicit a materia, ct accidentibus panis distinctum , quod est torma. . substantialis vi ergo idem erit in reliquis entibus, . quae non minus habent substantiam, & accidentia
Resp.me explicuisse in metaphysica quid essent accidentia Eucharistica , quae melium sine dubio vocantur species iuxta phtasim Conciliorum sanctorum Patrum. Deinde , quantitas panis est
accidetris panis., atqui ex ipso Arriaga quantitas i nn distinguitur a materia; ergo in Sacramento sanctissimo altaris remanebit materia panis , si vexum sit omula accidentia panis. remanere. Se- Quesa
92쪽
. lI. corpore naturali cte. quela est contra fidem; sed quid euid si accidentibus,ad illud substantia perfecta panis non est sola materia. Distinguo;vel per materia intelligis illud omne ex quo in existente fit panis,& sic iter ii distinguo, non est sola materia sumpta utcumque secundum suam entitatem praecise, Concedo; sumpta seeudum dispositionem,proportionem & harmoniam quam partes litus habent inter se,Nego. Vel per materiam intelligis partes minus nobilies& quae minus activae sunt, Concedo ; ad illud , quod additur, in sacramento esse materiam quae est eadem ac materia panis, Reb. materiae partes aliter esse dispositas in corpore sancto Chtisti D mini ac in pane, & sic nullo modo dici potest ibi esse panem. Objicies v. Cum Marco a Baudunio disp. s. phy. sec. I. ubi est ens naturale & substantiale ibi
est forma , , at in rerum natura est ens substantiale ergo & forma. Probatur ma. Materia sola vel materia cum solis accidentibus non potest inere compositum substantiale. Ratio est, quia si sola sumatur m*teria non erit compostum; in composito enim saltem duo debent esse unita, si materia cum accidentibus, non erit compositum substanti e sed accidentale , ergo ex compositi naturalis constitutione sequitur efie formam in rerum natura. Deinde est potentia in rerum natutura, quia datur materia quae est pura potentia; ergo datur actus , quia relatrua mutuo se ponunt, potentia enim dicit relatior em ad actum , at f ma est actus 1 ergo datur forma Resp. concedo primam argAQentationem : si tarma intelligatur aliquo ex modis quos tradidi, nam corpus naturale dacit formam , hoc est di positionem certam partium atque harmoniam in
93쪽
qua i an perest aliqua pars nobilior altera ; sed ad j hoc non est necesie ut ponamus formam aliquam totaliter distinctam a subiecto e quo educitur. Secundam argumentationem concedo. etiam , t modo per actum intelligatur forma eo modo quo mox explicui. 'Objicies S. cum Suare & fere cum omnibus
in quolibet composito debet dari aliquid quod , sit radix & principium omnium operationum di proprietatum quae surit in tali composito
v. g. in viventibus, radix omni um operationum vitalium quae restituat pristin una temperamentum
quando laesum fuit. Similiter in aqua debet dari italis radix ; remotis enim agentibus calefactivis, ixe cuperat frigus amistum; talis auten, radix non potest esse materia, quia de se est indifferens;ergo idebet esse aliqua alia substantia quam vocamus i formam, quod si quis dicat frigus quod remanet iexpellere calorem, non satisfacit ; nam nulla est probabilitas ; quia calor in aqua aliquando est
valde intentas 3 ergo non potest expelli a frigore iremisib ipsi inhaerente; sed debet fieri per formam is ubitantialem. -
Res p. me radicem illam omnium operationum i explicuisse in responsiqne ad secundum. Quoad , exemplum aquae respondeo pro nunc ideo aquam irestitui suo pristino frigori, quia spiritus igRei ex iilla euolant.Deinde in eodem toto radix, truncus, i folia, fructus &c. eamdem habent vitam & tamen ioperationes valde diuersas , ergo ex operatione inon possunt adiiersarij efficaciter concludere sedimam neotericam , alias tot deberenta admittere quot sunt operationes diuersae: quod tamen ipsi nolunt. En quomodo soluantur racile tot & tam longa argumenta , ne quid supersit scrupuli, placet
94쪽
cet adhuc subiungere aliquas obiectiones quae fieri possunt contra nostram sententiam. Objicies Simile a simili generatur ; ergo datur in cane v. g. forma generans potius canem
Rei p. quod simile a simili generetur prouenire ex similitii line materiae. Numquid sol producit sibi similem, quando producit ranas & mures Demum concedo totum , modo tarma intelligatur, ut ego explicui; illa enim sufficit. Objicies decimo partes nec nutriri, nec operari, nec constare pollunt nisi sit aliquod commune vinculum ; at illud non potest esse aliud quam
Res p. Nego minorem; ex partium enim coniunctione formam substantialem totaliter ab illis distinctam generari non probatur,nam par S arboris arida coniungitur cum parte viridi & tamen ex aduersariis non habent formam communem quando diuersa metalla connectuntur, non ideo habent eamdem formam. Neque et . ex partium communione & alimenti distributione, ut paret in ramo inserto arbori alterius speciei. Deinde inter mundi partes talis est: consensus & harmonia ut grauia sursum & leuia deorsum ferantur seruandae unitatis gratia ; ergo vel datur causae com-naunis, quae hanc concordiam seruet, vel , N:; ; si pximum,quid quaerimus in singultu forniam substantialem haec forma quae vr suersi partes conue-ittit, non poterit unius plantia vel animalis partes nnectere i si secundum,' u non. poterunt partes unius plantae cohaerere sine forma substantiali communi tam bene quam paelicet uniuersi gobiicies undecimo , si forma debe at :telligi sensu a nobis exposito, creaturae nihil produce
95쪽
rent de nouo ; atque adeo solus Deus esset causa omnium effectuum , & nullum daretur agens na
Respondeo , creaturae ni nil producerent de nouo secundum esse simpliciter, concedo : secundum tale esse nego. Et ut loquar cum D. B
Hau mi. in L. dist. T. art. . quaest. I. creaturae faciunt
ut qdod est uno modo, sit alio modo. Vnde quia ipsae non cit 'rit, praesupponunt subiectum, & ex illo subie Educunt formas eo simili modo, quo Pictor os diuersas colorum partes pingit indidellam, quae sitne dubio de nouo facta dicenda est non secundum esse simpliciter, sed secundum tale esse , hoc est iecundum dispositionem nouam colorum ; vel iterum distinguo , nihil producerent de nouo materialiter, concedos formaliter, obiiciet duodecimo , quando vulneratur ense animal, vcl venenum sumit, seruat eandem parettium harmoniam; atqui non seruat formam suam, ergo harmonia non est forma. Probatur minor, stante sorma animalis in corpore , vivit animal, atqui in casu posito, non vivit animal, sed moritur ; ergo tunc animal non seruat formam
Respondeo: Nego maiorem primi argumenti; licet enim ad oculum forte seruetur eadem harmonia , non tamen reuera seruatur ; siclit cum in horologio demitur particula aliqua alicuius rotae , videtur exterius esse eadem forma horologij, ta eadem harmonia, & reuera non est. Igitur per vulnus, & quodlibet aliud interimens tollitur harmonia partium , cessat enim influxus capitis, cordis, &c.
Obiicies decimotertio, animal, v. g. equus est idem
96쪽
Disp. I. De corpore naturali ct c. s i
idem hodie qui fuit tribus ante annis, & erit decem ab hinc annis ; atqui non ratione materiae, quae est in continuo fluxu ; ergo ratione alicuius formae prorsus distinctae a materia , sicut animi rationalis est distincta a corpore. Respondeo, equum non esse semper omnino
eundem physi ce loquendo,sed tantum moraliter,& ac densum ; nec aliter dicendum est in sententia aduersariorum ; quoniam materia semper fluit, tamen est de essentia. Vnde igitur non col-sgitur aliqua forma similis animae rationali: nam ratias forma materialis migraret de subiecto in
subiectum, cum transiret in materiam de nouo ac-.quisitam. Deinde cum ad aggeneratam carnem forma extenderetur, & a parte carnis consumpta ad remanentes retraheretur, forma illa materialis moueretur per se , quia nulla tunc corpiis pars moueretur, & tamen Aristoteles lib. i. de animavult animam non esse mobilem per se, sed tantum per accidens, & ad motum corporis. Praeterea vi-uit ramus abscissus,& pars serpentis abicissa;ergo anima eorum erat diuisibilis , & concludendum est esse etiam in continuo fluxu , imo idem dicendum de formis etiam animalium perfectorum in sententia Scotistarum , & aliorum quamplurimo rum, qui eas esse diuisibiles sustinent. Obiicies decimoquarto, dum ex ligno generatur
ignis, vel totum lignum remanet,vel totum perit, vel partim perit,& partim remanet: non primum, ut patet oculis, non secundum,alias esset annihil tio ; ergo tertium 3 ergo datur forma quae pereat, materia enim perire nequit vi agentium natu
Respondeo , totum aliquando sumi adiective,
hcnipe pro omnibus pariat es , siue cosiiunctis, si v s. parta
97쪽
sepalatis , ut cum dicitur totum vinum effracto dolio effusum est ; aliquando pro partibus quatenus unitis, seu pro composito ex partibus certo modo coniunctis; & tunc dicitur substantiue sumi, sic partium unione soluta totum destrui dicitur. Itaque lignum totum , ut totum substantiuὴ sumitur, perit: omnes tamen partes essentiales supersunt , atque adeo totum adiective sumptum remanet , sic separatione litterarum ipsius vocabuli , Amor, totum vocabulum destruitur.
Uuot lex sit forma in composito
P Lures sunt opiniones notabiles circa praedibetam quaestionem ; sed omnes proueniunt ex eo quod formas materiales admiserint totaliter distinctas a materia, seu a subiecto e quo educumtur. Prima igitur sit quorundam antiquorum Philosophorum, tot esse formas realiter distinctas, quot sunt praedicata essentialia, seu quot gradus metaphysici. Secunda est Scoti & Henrici admittentium formam quandam corporeitatis, quae corpus constituat,& si e corpus hominis,& ide stic de corpore leonis, ante aduentum animae, & post recessam ibi ius est copositum ex materia, & illa forma corporeitatis. Henricus illam admittit in splo homine, Scottis ver5 in omnibus viventibus, Cauebius tamen in suo supplemento , se st. . ita illam explicat, ut nihil aliud sit quam collectio omnium formarum partialium , & sic ista opinio cum se
98쪽
Di p. I. corpore naturali cte.
Tertia est Pauli V eueti,& multorum recentiorum, qui dicunt in copolito tot esse formas quorsunt partes heterogeneae: ideo vocant illas formas partiales , est igitur in corpore forma ossis, forma carnis , fornis nerui, &c. & illas vocant ministras & subseruientes : quia formae princia pali, siue totali inseruiunt ad subeundas operationes toti cornpetenteS.
Quarta est quorundam recentiorum, qui cum nolint admittere formam corporeitatis, nec formas partiales, dicunt, quando interit homo, aut animal aliquod , generari de nouo formam aliquam cadauericam. Has opiniones examinabimus ; & quidem breuiter : nam uno ictu concidunt omnes , hoc scilicet argumento, non dantur
formae totaliter distinctae a subiecto e quo educuntur ; sed illae omnes formae supponuntur educide materia , & tamen ab illa totaliter distinguis
Dico primo , improbabilis est omnino prima
Probatur : nam gradas metaphysici non distinguuntur realiter, & cum quaelibet res possit infinitis prope modis considerari, habet infinita prope attributa ; atque adeo infinitas prope formas physicas. sic daretur forma veti, forma bo- mi, &c. dc hoc etiam in materia secus dum se spectata : nam ipsa est ens , materiam autem secun-alum se spectatam habere formas est confra ipsos aduersarios. Dico secundo, non datur forma corporeitatis intellecta, ut sit distincta a subiecto e quo edu- Titur, Probatur argumento generali supraposito. Obiicies primo,corpus est compositum ex materia & forma ; atqui generans producit corpus, E ergo
99쪽
er o producit compositum ex materia, & formae poreitatis , mutatio enim ad ammam rationa-Iena est a solo Deo. Respondeo: corpus est compositum ex materia & serma intellectis eo sensu quo explicui, in quaest. . & sic evanescit omnis vis argumenti, generans igitur corpus producit,quia multas materiae partes congregat & vniti secundum quantiam proportionem, & harmoniam. Obiicies secundo , anima intellectiva non potest dare esse corporeum & extensum , cum ipsa sit inextensa , limitatio autem quantitatis non est a materia , sed a forma, quae requirit tantam materiam , non enim sorma bouis potest informare corpus formicae.
Respondeo, limitationem quantkatis prouen xe ab ipsa materia ; ex eo enim quod sint tot patres materiae, & non penetrentur, illa materia est tanta : prouenit autem determinative a causa e
ficiente , imo etiam & a sorma intellecta sensa nostro, cui omnia conueniunt,quae obiici ponunt. Idem die cum proportione de formis partialibus, di ut sententia nostra clarius pateat. Dico tertio , dantur formae partiales se intel lectae, ut nihil aliud sint,quam variae, dispositiones partium materiae ex quibus constant, atque adeo datur forma corporeitatis sumpta pro collectione formarum partialium sic intellecturum. . . Probatur, quia alia est disposito materiae in osse,alia in carne, ia in neruo,&c. ergo.Dices primo , carnem differre tantum ab osse accidentaliter, & non substantialiter. Contra: gratis hoc dicitur , cum diuersitatem substantiae non colligamus , nisi ex diuersis accia
dualibus 1 quare enim aduersarij ponunt diue I sam
100쪽
Disp. L De corpore naturali OG. sdi
sam formam in ramo sicco , ac in viridi cum quo conuectitur , nisi quia vident in eis diuersitatem notabilem & constantem accidentium pDices secundo , diuersitatem accidentium. quantumvis notabilem, non arguere diuersitatem formarum in eodem supposito , bene tamen indistincto ; sic partes marmoris sunt valde diuersae accidentali er , ' tamen habent eandem formam
Contra: siue in eodem, siue in alieno supposito semper diuersitas accidentium notat diuersant dispositioncm partium materiae. Quoad marmor nullus fere negat habere formam diuisibilem atque adeo quaelibet pars habet partem formae , & quidem diuersam pro diuersitateAcci
obiicies primo,ubi est unica forma,est unicum corpus , ergo, ubi erunt plures formae , erunt plura corpora ; sed in quolibet vivente sunt tot formae quot partes , ergo etiam tot corpora, quot
Respondeo, corpus non esse unum unitate simplicitatis, sed unitate compositionis. Deinde pluralitas formarum non obstat vinitati entis , modo una sit ultima ad quam caeterae ordinentur. obiicies secundo, cum Caietan .sequeretur idem
esse & fieri. Respondeo, idem esse & fieri pep eandem seramam, Nego; esse primam formam corporeitatis, ta fieri per aduenientem animam rationalem,Con cedo et in hoc nulla est contradictio. obiicies tertio , quod aduenit enti completo facit, unum per accidens cum illo ; atqui anima rationalis adueniret enti completo per formam corporeitatiS.