장음표시 사용
61쪽
tur, qua in alia, ex eo quod partes ad inuicem minus implexae. res tertio , quomodo ex atomis fiat compositum. Respondeo , atomi propter variam figuram, quam habent facile implicantur inter se , fit prima complexio. Deinde corpuscula quae per primam complexionem fiunt, iterum implicantur inter se, & nt alia complexio : sic de reliquis, eo modo quo lini capillamenta apte contorta filum constituunt, & ex filis certo mo o implicatis componitur tela, & ex telia certo modo consuta fit vestis.
a id materiei sentiant de forma physi .
V Ix vllum repereris Neotericorum, qui claro explicet, quid sit forma physice sumpta: definitionem afferunt Metaphysicam, quam in fensum physicum trahere conantur. Sic igitur illam
proponunt communiter: actus substantialis unum per se cum materia constituens.
Explicant: sic dicitur actus substantialis , quia est substantia incompleta totaliter, & adaequale amateria distincta , & quia ad illam ex sua etantia ordinatur, ideo cum illa facit unum per se, ita veforma & materia sint duae res quae possint, saltem. diu initus existere separatae. Forma illa e ucitur de potentia materiae, hoc est ,ut aiunt, pr ducitur a causa,aliqua efficiente,
in subiecto quod illam recipit, & ad illam se ha- Wt passiuὴ , nihilque confert quod sit illi intri
62쪽
Disp. I. De corpore naturali Sc. ci
secum , attatncia forma dependet ab illo subiccto in esse & operari, hoc est, non potest existere sine illo, neque operari sine illo. Hoc autem incolisge de forma malet tali: nam forma spiritualis, qualis
est anima rationalis , non educitur e potentia materiae, sed creatur.
Forma, quae educitur, dicitur fieri de novo, &fieti ex nihilo sui, licet non ex nihilo subiccti, quod sic intelligunt, ut ante productionem nihil omnino formae praeexistat in materia, talis tamen productio praei upponit aliquod subiectum, non ex quo fiat, sed in quo fiat ad distinctionem creationis , quae est productio de novo, tum ex nihilo sui , tum ex nihilo subiecti. Porro dati formam
sic intellectam multis probare conantur arg mentis, quae solvemus infra in modum obiectionum.
Num reuera detur forma phst sice sumpta, sic intellicta.
DIco: sorma intellecta sensu exposito in superiori quaestione non datur. a Probatur illo axiomate ab omnibus recepto, 'on sunt multiplicanda entia sine necessitate ; ergo si sine illa forma sic totaliter distincta a subiecto e quo educitur,potest reddi ratio omnium eorum,quae quaeruntur in physica,nulla est necessitas .illam admittendi ; atqui eorum omnium reddi potest ratio, ut patebit exsolutione obiectionum& argumentorum suprapositorum , & ex decursa totius philosophiae ; ergo illam admittere nori debemus. Probo interim minor: sine tali sor,
63쪽
ma potest este compositum essentiale ; quid enim clarius quam plures atomos diuerse figuratas sumi post . Secundo , simul vinculo naturali iungi atomos illas. Tertio, posse saltem diuinitus impediri productionem cuiuscunque alterius entitatis distinctae: & tamen tunc erit totum , siue compositum habens essentiam talem, ex illit atomis in tali & talr proportione sumptis cou-
Dices , tale totum non posset esse principium omnium operationum, quae visuntur in corpor bus naturalibus, & maxime in viventibus. Contra : gratis hoc dicitur; si enim atomi eos
effectus attingere non possint se solis , ac simul
unitis, cur poterit forma materialis , cum non habeat etiam , nisi corpoream & diuisibilem agendi virtutem ; ut patet in insectis, v.g. in fele, cuius abscisso capite, quadrupes truncus satis multo tempore discurrit Replicabis hoc fieri per spiritus animales. Respondeo, & hoc contendo, eos spiritus hoc agere , & alia quae formae Neotericae tribuuntur. Quare cum per illos possit reddi ratio illius de
caeterorum estectuum , non est cur recurramus ad illam formam Neotericana.
Probarur secundo, illa forma appeteret sui ipsius destructionem , quod esti contra illud ab omnibue
receptum axioma & eafferientia firmatum, omnia abhorrent a sui non ene & appetunt conservari. Certe, si catulus fame pressus in aquam deturbetur,aduersus fluctuum vim ad extremum spiritum decertat . Guttulae aquae se in orbem cogunt, ut aduersus aerem se tueantur 1 ignis in unum se recipit , contra vim frigoris certaturus. Probatur igitur antecedens:in oleo, aqua ardentesitro.&c.
64쪽
Disp. I. De corpore naturali Oc. 6 3
est magna facilitas ad flammam concipiendam, unde talis facilitas 3 unde talis propensio & appetitus non a materia, quam volunt aduersarij esse omnino inertem , & nullam habere vim agendi; ergo a forma.
Dices illam facilitatem prouenire a dispositionibus
Contra : hae dispositiones proueniunt a forma exigente & conseruante , & omnem vim agendi tribuentdi; ergo & appetitus ad destructionem ab illa etiam prouenit. Probatur testio , norunt Peripatetici materiae diuersitatem ad formas diuersas esse necessiariam; hanc tamen diuersitatem materia non habet ex se , sed a dispositionibus. Hoc posito , sic argumentor : cum nascuntur herbae calidissimae in frigidissimis montium recessibus, ad quos solis radij vix penetrant; niues enim ad summam aestatem ibi regnant : similiter mineralia calidissima in locis etiam frigidissimis, quid disponit materiam ad hanc formam quid calorem introduxit an aquae circunstantes at frigidissimae sunt. An vetus sorma, quae illam materiam informabat ergo seipsam prodidit libens,& nullo urgente, cum dispositiones ad nouam formam Noduxit , vicinis elitibus existentibus frigidissimis. An coelum, utpote causa uniuersiilis 3 sed idem coelum , idem sol, eaedem pluuiae, iidem venti in toto climate terram altaciunt,& tamen non ubique nascuntur plantae illae. An demum Deus ipse E sed sic facile soluentur omnia; cur enim non dicis Deum pioducere flores, re fructus arborum, &c. Deus quidem concurrit , sed alia causa naturalis est assignanda.Satius igitur dicendum est materiam ex se habere
illam diuersitatem, quia nihil aliud est quam multi
65쪽
multitudo corpusculorum, quae propter diaersitatem figurarum, variarum actionum sunt capacia. Quia igitur frigiis circunstans astringit corticem illarum plantarum, occludit poros , ne spiritus ignei aufugiant. v. Probatur quarto, illa forma, si daretur crearetur , atqui non creatur,educitur enim ; ergo non datur. Probatur maior , quod fit ex nihilo creatur ; atqui forma fieret ex nihilo , ergo crea
Dices et ad hoc ut aliquid dicatur creari, necesse est ut fiat non solum ex nihilo sui , sed etiam ex nihilo subiecti , forma autem fit ex subiecto. Contra : fieri e subiecto , non est fieri tanquam ex aliquo inexistente ipsi sormae ; hoc enim no-lunt aduersarij ; si enim concederent, iungeremus r nus di, ciuia sic non fierent de nouo secundum fotum esse ; sed quia , ut volunt , forma ita isit ex subiecto , ut subiectum nihil illius sit, ideA,
fit secundum totum suum esse ; atque adeo creatur, ut patet definitione creationis.
Dices secundo , fieri ex subiecto , est fieri ex
potentia materiae passiva. Quare formae non fiunt ex nihilo cum fiant ex potentia materiae. Contra : illa potentia materiae non est aliquid formae s ergo forma fit de nouo secundum totum riuum esse, atque adeo creatur. Deinde esse poten-xiam passiuam sermae in materia nihil est aliud, iquam materiam posse recipere in se formam , pati enim nihil est aliud, quam suscipere in se, quod rsi verum sit, anima rationalis generaretur, cum ipsa recipiatur in materia ; contiuereturque in
potentia materiae;materia enim illam recipit aeques ac alias. Dices
66쪽
DIR. f. De corpore naturali Oc. 6s
Dices tertio , fieri ex subiecto non est simpliciter fieri in materia, sed fieri in materia dependenter ab ea, ita ut e igat fieri in materia. Contra: forma non potest dependere a materia , tanquam ab aliquo activo ; ergo tantum via passivo, seu recipiente. Quarq materia erit id
in quo fit forma non id ex quo fit forma ; sicut,
secundum Scotistas , gratia supernaturalis creatur ex eo quod non fiat ex anima , vel eius potentiis Ei quamvis de facto fiat in anima , de exigat fieri in anima, &, ut ait Goudinus cum communi Thom istarum , formae elementorum in prima rerum creatione , non sint educiae de potentia materiae, sed simul creatae in materia ; at cum essent materiales secundum se, exigebant fieri de potentia materiae 3 ergo talis exigentia non impedit creationem. Deinde, totum illud conueniranimae rationali : nam non solum fit in mi assed etiam exigit fieri in materia , cum si ' erasorma corporis. I .
Dices quarto, cum Dabillon, talem depe entiam, sic intelligendam esse,ut alia res, quae dicitur educi, extra subiectum,nec esse, nec operari nat raliter possit. Contra : illud conuenit gratiae, & tamen crea tur in sententia Scotistarum : imo alij communiter concedunt formas, quae educuntur, posse creari , quo dato anima equina creata talem haberet dyendentiam a subiecto,ut extra subiectum, necesse , nec operari connaturaliter posset, alioqui materialis non foret , sed esset alterius speciei; quia per aliquid maxime notabile differret ab aliis animabus equinis , nihilque haberet quo di ferret ab anima rationali. Praeterea , sequeretur formam non esse iubstantiam, sed accidens. Pro-
67쪽
batur : illud est accidens, quod non per se existit; atqui illa forma non per se existit ; ergo,&c. Pro- l: batur minor et illud per se non existit, quod non taper se est ; atqui forma non per se est , quandi i quidem d pendenter a materia est , ergo est ac- Ecidens. Idem respondendum est illis , qui dicunt i formam materialem differre a rationali , quod i
prima subiectetur & sustentur a materiar secunda . vero tantum recipiatur: quid enim est materiam . sustentare , quam esse banm c ssendi formae; ergo eforma per se non existit & a fortiori non per se e subsistit; in non indigeret sustentaculo materiar. Adde quod cum forma ponatur esse multio nobia ilior, quam materia, non consequenter dicitur de-
pendere ab illa. vi Dices quinto , cum Goudino I. parte physie. si
disp.I. quies. 3.ari .et. licet forma corporea depem trdeat a materia, ut recipiente , & veluti a funda- tintento sine quo esse non possit: attamen rursus dm teria dependet a forma, ut a suo complemen- ato, & a dante sibi esse simpliciter , cum ergo , ut idicit Christus, beatius sit dare quam accipere,fodi ima quae dat esse nobilior est quam materia , quae ipsum recipit. l. Contra : impersectius est dependere secundum
suum esse , sicut dependet forma a materia,Pan doquidem sine illa esse non potest; quam depem dere solum secundum suum complementum, si sicut materia dependet a forma. Deinde falsum est materiam recipere esse simpliciter a forma, ecum materia formae praesupponatur , quod a tem praesupponitur,non potest recipere esse ab eo, iquod e sinu eius educitur; quia est quid posterius: iDeinde,sequeretur formam creare materiammam pcreare nihil est aliud, quam dare simpliciter. tDices
68쪽
D '. I. De corpore naturali O c. 6
Dices texto , cum Valcriano Magni, is qui respiciendo in ideam producit aliquid ex nihilo,
dicitur creare, qui vero ex caeca necessitate propriae naturae aliquid producunt ex nihilo,non sunt creatores,sed agentia naturalia. Contra: sicut respectus ille ad idaeam gratis asseritur necessarius ad creationem , ita gratis negatur. Deinde nunquid creat sculptor,qua
do inducit figmam hominis in lignum s respiacit enim ad idaeam de illa figura dici potest fieri
ex nihilo , cuin antea non esset nisi in potentia 3Praeterea, Deus concurrit mini causis secundis ad productionem effecti tum illarum i ergo qua do aliqua forma producitur, a Dco producitur; sed Deus semper agit respiciendo in idaeam ; ergo Deus illam formam creat, & sic omnes formae crearentur 1. quod sine dubio admittendum non
est. Demum nunquid creantur omnes formae ranarum, serpentum & caeterorum insectorum, quas
Deus solus producit in sententia valde communi scholasticorum Dices septimo , formam dici dependere a subiecto, quia materia concurrit ad illius productionem, & in illam habet verum influxum
activum , talem ut vi eius uniatur materiae, ad eum modum , quo anima producit in se suos aetiis. Contra primo, serma non fieret ex materia,
sed ab illa simul & in illa ; quia illa esset & principium activum efficiens & passivum recipiens. Secundo materia ageret immanenter , atque adeo vitaliter I ergo esset nobilior omnibus fot-mis non viventibus , quomodo igitur est pura potentia Almo erit nobilior ipsa anima rationali, atque etiam angelo, cum vis illa materiae prod
69쪽
cat substantias quas nec anima, pec angelus ponsunt producere..
Tertio secundum Thomistas materia est pura potentia. Quomodo igitur potest habere illam vim activam , cum haec non possit non esse ac vil& adhuc fateantur necesse est , materiam producere existentiam, qua ipsemet e stit formaliter; nam cum ipsa , secundum illos , non existat, nisis per existentiam formae , non potest produci m ma, quin producatur eius existentia ; quod absurdum esse patet; ex eo quod materia debuit pri ritate naturae praecedere primam suam formam, Suam active produxit influxu suo quo eamdem sibi uniuitat non potuit prae deria quin prius natura existeret, quam forma ; cum existentae ita sit ultimus essendi mosius , ut sibi sit prior omni actualitate agendi & recipiendi :& quamvis,
consequentia non valeat, existit, ergo agit, aurpatitur 3 valet tamen haec,agit; ergo existit. Cum igitur materia debuerit praecedere omnem insi xum suum, debuit etiam praecedere omnem terminum influxus. Quare, quia ante primam suam formam , non potuit materia prius natura praesupponi eaei steus ; cum, secundum Thomistas , non existat, nisi per existentiam formae, non potuit etiam in eam influere. Dices primam formam sine concursu materiae
sola Dei actione fuisse productam.
Contra: Deus tunc supplexiit tantum defectum generantis creati; atqui generans non creasset ;ergo nec Deus tunc creauit formam , sed eam epotentia matcriae eduxit. Dices secundo cum Goudino ubi supra quaest. 3. quod non fit per actionem transmutati clam materiae, non educitur e potentia materiae; sed primae formae non sunt factae Ecr actionem transmutatia
70쪽
uam materiae; nani transmutatio supponit subiectum quod transit de potentia ad actum, at primae formae non supposuere subiectum.Adde quod scriptura dicit eomposita esse creata,& non solam materiam , ait enim, creauit Deus caelum &
Contra ; primae formae supposuerunt subiectum prioritate naturae, quod sussicit , nam terra primo instanti reali, quo extitit, habuit suam grauitatem, suam densitatem, suam duritiem, suam siccitatem, &c. sed hae qualitates sunt eductae de potentia subiecti C ergo eductio non supponit trans nutationem nisi prioritate naturae. Deinde , eductio, inquis, supponit transmutationem materiae s at materia non transmutatur, nisi per receptionem qualitatum, quae sunt dispositiones adtarinam i hae vero dispositiones educuntur de phicita subiecti . Cum igitur eductio supponat transmutationem ante eductionem istarum dispositionum , debet supponi eductio aliarum & sic in infinitum. Denique ad verba scripturae sacrae,su D fici quod Deus materiam creaverit ; nam eodem cap. versi a I. dicitur Deus creasse cete grandia ,& tamen formae cetium eductae sunt , cuius signum est , quod Deus dixit, ut aquae illa producerent; atqui aquae non creaverunt.
Quarto ex Aristotele & antiquis eius discipu- is , materia pri a respectu horum quae fiunt ex ea, est sicuti ars res peltu statuae ; sed nunquid dices , aes habete influxum activum in figuram quae
superinducitur. Certe talem influxum non nouit Aristoteles, cum illius nullam unquam mentionem fecerit.
Quinto secundum multos quodlibet potest eleuari ad quodlibet ; ergo corpusi Embrionis