장음표시 사용
101쪽
non sunt , iu ijs nec fraudem, nec poenam inesse oportere. De Remotione Criminis. OVid considerandum est in remotiones criminis I Si causa in quempiam hominem conferetur, quaerendum erit primum e Potuerit ne tanthm is homo, in quem causa remouebitur, quantum reus diccty Et quoua modo aut honeste,aut sine periculo potuerit obsisti e Quod si ita sit; Num ea re coveniat reo concedi, quod alieno impulsu se fecisse dicat 3 Deindo per coniecturalem constitutionem mouehuntur suspiciones, quibus accusator dicat , reum potius ex se , quam aliorum authoritate fecisse . quibus omnibus defensor respondebit, ut superitis dictum est. Si vero causa in rem conlaxetur haec eadem fere, & omnia, quae de necessitudine praecepimus,lam ab accusatore,quam a defensore , consideranda erunt,
102쪽
De Deprecati ne iso Vid in ipsa deprecatione consideradum est Qui dicet esse iguoscendum , ijs
locis utetur . Ostendet plura , aut maiora esse, & fuisse beneficia , quam maleficia , , si qua virtus, aut nobilitas erit in eo, qui supplicabit ; si qua spes de co crit, si sine supplicio abi, erit; si ille supplex, tuansuetus , & misericors in potestatibus ostendetur , alias fuisse . Nam qui misericordia utitur , & usus est, misericordia (ut dici solet dignus habetur , praeterea ostendet ea, quae peccauit , non odio, non crudelitate , sed officio,& recto studio peccasse E.g. Si quis diceret Horatium interfecisse sororem magis amore patriae, cuius seelicitate illa dolebat, quam odio, aut ulla crudelitate . Deinde si poterit, adducet exemplum alicuius , cui in simili causa sit condonatum. Praeterea ostendet nihil peri culi cuiquam futurum , si dimissus fuerit,
nec ullam ex ea re vituperationem ad nostram ciuitatem deueturam, neque in nosmetipsos apud alias ciuitates consecuturam. Postremo per locum communem inulta
103쪽
multa de humanitate , de fortuna, misericordia, de rerum commutatione adducen
Quid contra dicet e Iis omnibus e contrario. Primum negabit, si poterit beneficia, aut si non poterit , ea vehementer extenuabit cum amplificatione , & enumeratione omnium peccatorum quae fecerit ,& ostendet multa mala cosecutura tam publice, quam
priuatim, si is impune abierit. Licetno uti deprecatione apud Iudices I Minime , quia Iurati tenentur iudicare, secundum leges sibi praescriptas,sed licet uti in Senatu apud Regem , apud Imperatorem,& apud Concilium maximorum Principum , qui possint in Legibus dispensare, & hac de causa Rhetores de ipsa deprecatione mentionem fecerunt, & hac pro Lia gario usus est Cic. apud Caesarem Imp. &Dictatorem De Materia Generis Demo ratiui. VNde sirinitur materia laudandi, aut vituperandi A tribus fontibus , rcrum externarum, corporis, & animi .
104쪽
Quae sunt ea, quae dicuntur externae Quae fortuna secunda, aut aduersa hominibus accidere solent . qualia sunt genus, educatio , diuitiae, potestates , gloria, ciuitates, amicitiae, & alia huiuscemodi, quae nunc laudi, nunc vituperio hominibus esse solent
Quae sunt ea, quae dicuntur Corporis e Eata commoda, aut incommoda, quae natura corpori attribuit, ut velocitas , vires, dignitas in viro , venustas in mi litere, valetudo, & quae his sunt contraria. Quae sunt ea, quae dicuntur animi e Quae con- lsilio, & cogitatione prius, deinde in actione consistunt, ut prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia, & quae his sunt contraria
Quomodo sum utur Prooemia in Genere Demonsti aliuo Sicut superius demonstratum est a persona noma, ab eius , de quo crimus dicturi, ab eorum, qui audient, &a re ipsa. Quomodo sumitur Prooemium a persona no- stra I Si laudabimus, dicemus, aut ex ossicio facere,quod causa necessitudinis intercedat,
105쪽
cedat, aut ex studio, quod huiusmodi vi tutes in hoc sint viro, ut omnes eas commemorare debeant, aut quod honestumo , & rectum sit ex aliorum laude ostender , qualis noster sit animus . Si vero vituperabimus, aut ex merito facere,quod ab eo ita tractati sumus, aut ex studio, quod utile putemus esse, ab omnibus huiusce hominis malitiam , atque nequitiam cognosci, aut quod placeat ostendi quid nobis
displiceat ex aliorum vituperatione. Quomodo sumetur Prooemium ab illius persona, de qua dicemus e Si laudabimus, praefabimur nos vereri non posse illius facta, nostra oratione consequi, & huius viii laudes tales , tantasque esse, ut omnes eas debeant praedicare , & ipsa facta egregia omnium Oratorum ingenium,& eloquentiam anteir . ':Si vero vituperabimus , pariter dicemtis, nos dubitare , non posse oratione nostra omnia illius flagitia, scelera,crimina commplecti, quae quidem tot, tantaque sunt, ut maledicentissimi cuiusque rabuli loquacimtatem superesst , tamen nos operam dat
106쪽
ros , ut quaedam immania flagitia cognoscamur: ut quo notiora fuerint, tanto magis ab omnibus viris possint deuitari. Quomodo sumetur Prooemium ab Auditorupersona 8 Si laudabimus, sic dicemus et Quoniam hunc virum pr*clarissimum, nota
apud tantaru virtutum ignaros laudamus , noS tantummodo monendi omnes carisia, pauca esse dicturos. Si autem ement ignari , ut talem virum velint agnoscere, petemus , quoniam & ipse versatur circa ea
virtutum genera, quibus ipsi, qui audiunt, . maxime delectantur : Si vituperabimus, pari ratione dicemus : quoniam huiusco hominis scelestissimi nota sunt flagitiata , pauca de nequitia eius nos esse dicturos et Si autem ignorarent, petemus, ut velint cognoscere, ut illius malitiam vitare posta sint, cum eius vita maxime sit digimilis ab eorum vita, qui audiunt, cum hi sint optimi , ille vero omnium sit pessimus. Quomodo sumetur Prooemium a rebus ipsise Si laudabimus, dicemus nos incertos esse , quid potissimum Iaudemus, cum tot nobis laudanda succurrant, & vereri, necu multa
107쪽
ia dixerimus plura praetereamus, & alia quae similes sententias habeant. Si vituperabimus , simili modo dicemus , tot huiusce hominis flagitia esse, vi unde
exordiu sumamus, prorsus ignoremus' Et nos dubitare, ne cum multa enumerauerimus , plura dicenda remaneant , & alia id genus, quibus attentionem ab ipsis auditoribus capiamus.
Post Prooemium in Genere Demonstrativo, est ne semper necessaria Narratio Minime , sed si qua inciderit, idem modus seruandus est,oui superitis est praescriptus, ut scilicet sit breuis, dilucida , & verisimilis . Verti accidet sub specie Narrationis explicatio vitae & reru ab eo gestaru ,siue in laude,siue in vituperatione alicuius dicemus. Qualis debet esse Diuisio in Genere Demonstrativo I Per Enumerationem, ut scilicet
enumeremus in summam res, quas laudaturi, aut vituperaturi sumus. Et primo exponere oportebit animi virtutes, aut vitia: deinde commodas, aut incommoda corporis : postremo rerum externarum Omam
menta , aut dedecora, ct quomodo ab ani-
108쪽
mo tractata sint demonstrare. In rebus externis quid primum laudandum est y Genus, sub quo contineatur prouincia , patria , & familia. unde si laudabimus , dicemus : ex qua prouincia, qua patria, qua familia,quibus maioribus,quibus parentibus natus sit. Si ex bono gencro
ortus erit eum parem suo generi,aut etiam
excelsiorem fuisse , demonstrabimus . Si humili genere, ipsum in suis, non in maiorum virtutibus habuisse praesidium dicemus . Id quod Cic. de se contra invidos , A aemulos praedicare solebat. Si vituperabimus, & ex bono genere sit natus , eum suis maioribus dedecori fuisse dicemus , sin abiecto & malo,tamen etiam ipsis detrimento fuisse. Post genus quid est considerandum I Educatio, in qua si laudabimus ostendemus ea bene, & honcste a pueritia institutu fuisse. Si vero vituperabimus , demonstrabimus eum male educatum fuisse, nec ullis ingenuia artibus ab adolescentia eruditum inisse, Ac caetera id genus. Post educationem quid est consideranduimINatum
109쪽
MONIMENTA. T IN Naturae bona,de quibus si laudabimus,di-
cemus dignitatem corpoream , & formam huic suisse laudi, non autem quemadmodum plurimis detrimento, & dedecori, &vires , & velocitatem , & caetera naturae egregia commoda honestis exercitationibus comparata ei plurima ornamenta attulisse , & valetndinem ex perpetua diligentia , & tomperantia cupiditatum partam,&conseruatam esse. Si vituperabimus, Mei sint haee commoda, dicemus eum hisce commodis male usum fuisse, dc eius vires fuisse potius temerarii gladiatoris, qua mviri fortis et Si autem non erunt, dicemus id euenisse ex eius culpa, de intemperantia . Si forma ei inerit, dicemus eum abusum fuisse, id deinceps considerandum esta Rursus ad extraneas res reuertendum est, in quibus animi virtutes,aut vitia sunt explicanda, E. g. qualis in diuitijs fuerit, liberalis, prodigus, an parcus, an auarus . Si d paupere agetur,quo animo pertulerit paupertatem , quemadmodum in amicitia ser-lianda, aut in suscipiendis inimicitijs s
110쪽
gesserit , qua fide , qua beneuolentia amicos sit prosequutus, qua animi constantia , ct fortitudine sese defenderit. Domum filaudabimus mimi virtutes,ad actiones ipsas sunt accommodandari ut aliud iuste, aliud fortiter, aliud prudenter, aliud moderate factunx esse , dicamus . Si vituperabimus e cotrario omnia dicenda sunt, Si de Mortuo agetur, cuiusmodi mors fuerit, dieendum est: vi Iunius Brutus pro libertate Patriae dimicans contra Arunther Tarquinium, mutuo vulnere cecidit,& cuiusviodi res mortem eius sit Consecuta . Vt: Matronae Romanae Brutum, ut libertatis parentem annum Inxerunt , quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset . Qualis debet esse Peroratio in genere Demonstrativo I Breuis , & per enumerationem , & quae dicta sunt per totam orationem breuiter repetantur.
Quid preterea seruandum est de genere Demonstrativo h Oratorem separatim uti posse se genere Demonstrativo, & frequentissime una cum geuere Deliberatiuo , ut Cic. pro