Rhetorica monimenta vnà cum exemplis, & argumentationum formulis ex Cicerone, & Quintiliano, caeterisque tum veteribus, tum nouis scriptoribus collecta per Io. Baptistam Conradum à Monte D. Pauli ..

발행: 1681년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 연설

111쪽

MONIMENTA. Is

pro lege Manilia laudat Pompeium,ut persuadeat cum unicum Imperatorem deligendum esse. Et una cum genere Iudiciali, ut idem Cic. Pro Milone laudat ipsum Milonem, contra vituperat Clodium, ut oste- dat, & confirmet ipsum Clodiam iure caesum fuisse a Milone.

De Genere Deliberativo.

Ovid est Deliberatio 3 Quandoque do

duobus:ut si deliberaretur, rerum Ca thago tollenda sit, an relinquenda Quandoquc de pluribnsevis deliberet Annibal, quid potissimum faciat, ctim reuocetur a Carthaginie sibus, an in Italia remaneat,an in patriam redeat, au in Aegyptum profe-etiis occupet Alexandriam. . Quales item sunt Deliberationea e Aliae propter se tantum, aliae propter rem extram neam, & aliae propter utramque; idest propter se, & propter rem extraneam, Quedin Consultatio propter se e Quando consultatur aliquid propter rei ipsius qualitatem, & naturam, nullius rei, quae extra sitI

112쪽

6 RHETORICA

sit, habita ratione : ut si Senatus Romanus deliberet , an captiuos post proelium Cannense ab hostibus redimat . In hoc enim , Senatus tantummodo spectauit, Ionestui . ne sit, eos, qui ignaui fuissent, redimi Qui est Consultatio propter rem extraneameQua udo consultatur, an aliquid fiat propter aliquam causam, quae extrinsecus veniat: ut si Senatus deliberct secundo bello Punico soluatae legibus, Scipionem, ut liceat eum ante tempus Consulem fieri.Haec enim consultatio non erat, Soluendus nocsset legibus, an non, an deligendus esset , clim alij recusarent eo proficisci,& ut amicis Hispaniae populis subuenisetur: Quae est Consultatio propter utramque , hoc est partim propter se, partim propter rem extraneam e Quando consultatur, Utrui mi id per se iustum, & honestum sit,& assumitur atqua causa extranea:ut si deliberct Senatus bello sociali, Sociis ciuitatem det,an non . haec enim consultatio est partim propter se, partim propter rem extraneam,ne

bellum ab ijs, qui laesos se putarent, Populo Rom. inferatur .

113쪽

Quid faciendum est ab eo , qui de aliqua r sententiam suam dicat 3 Vtilitatis finis sibi in primis est pr(ponendus, atque eo totius orationis ratio est dirigenda . Vtilitas in quot partes diuiditur I In duas,

in rem tutam, & honestaui.Qme est res tuta e Quae aliqua ratione efficit vitationem periculi instantis, aut consequentis,

Res tuta quot partes habet h Duas , vim, &dolum , de quibus aget orator coniunctim , & separatim. Vis in quibus consistit e la exercitibus , cla sibus, annis,tormentis,reuocationibus militum,& alijs huiusmodi rebus . Dolus in quibus versatur e Iu pecunia, pollicitationibus , dissi mulationibus, maturationibus, mentitionibus,& caeteris id ge

nus .

Honesta res in quot partes diuiditur 3 Irta duas, Rectum, & Laudabile . Quid est Rectum I Quod eum virtute, & o

ficio fit . - --.

Hoc Rectum in quot partes diuiditur e In quatuor, Prudentiam, I lstitiam, Fortitudinem di

114쪽

8 RHETORICA

dinem ,& Temperantiam. Quid est Prudentia e Calliditas a Natura homini insita, quq ratione quadam potest habere delectum bonorum, & malorum . Vel Prudentia est scientia, & cognitio alicuius artis, & multarum rerum memoria

& usus plurimorum negotiorum. Unde Seniores prudentiores scinper habentur , quia multa sunt experti. Quid est IustitiaJ Aequitas, & ius unicuique tribuens, quod suum est , hoc est, bonum bonis , & malum malis rependens . Quid est Fortitudo Rerum magnarum eX- petitio, & rerum humilium contemptio, &laboris cum utilitatis ratione perpessio. Quid est Temperantia E Habitus rationis nimias cupiditates refr*nans. Quomodo utemur partibus Prudentiae I Si in dicendo commoda cum incommodis conferemus, & alterum faetendum est , alterum vero deuitandum cohortabimur:

aut si aliquam rem faciendam esse dicemus , cuius rei disciplinabilem scientiam habeamus, aut si suadebimus quidpiam essc faciendum , cuius rei gestae , aut prp-

. . sentem

115쪽

MONIMENTA. Ty

sentein, aut auditam memoriam poterimus habere , qua in re Exempla allata nobis erunt maximo adiumento ad persuadendum

Quomodo Iustitiae partibus utemur e Si aut innocentum, aut supplicum dicemus misereri oportere . Si ostendemus bene merentibus gratiam referri conuenire. Si demonstrabimus ulcisci male meritos oportere . Si fidem censebimus magnopere seruandam ess Si leges, & mores Ciuitatis dicemus egregie seruari oportere, Si Societates , atque Amicitias studiose coli oportere, dicemus. Si quod ius in parentes, in Deum,m Patriam natura comparauit, id religiose colendum demonstrabimus. Si Hospitia, clientelas , cognationes, assinitates caste colendas cohortabimur . Si nec pretio, nec gratia , nec periculo, nec simultate a via recta ostendemus oportere deduci.

Si dicemus aequabile ius in omnibus statui

conuenire. .

116쪽

S, RHETORICA

His igitur partibus poterimus uti ad ollandendum in consilio aliquid esse iustum , de contrarijs ad demonstrandum aliquid esse inius ium,& sic apti erimus ad suadendum,& dissuadendum pro re, de qua agetur. Quomodo fortitudinis partibus utemur I Sidicemus res magnas, & exccisas sequi, &expeti oportere : & res humiles , & indignas viris fortibus contemnere , quod dignitati suae videantur non conuenire . Item , nulla re honesta ob periculi, aut Iab ris magnitudinem deduci oportere, ant quiorem mortem turpitudine haberi; nullo dolore cogi,ut ab ossicio recedaturinullius pro rei veritate metuere inimicitias; omne pro patria, pro parentibus, & his rebus,quas iustitia colere cogit,adire pericu.lum, & quemlibet suscipere laborem. Quomodo temperantia' partibus utemur e Sinimias ambitiones honoris, pecuniae, simi-

miliumque rerum vituperabimus.Si unam- quamque rem certo naturae termino definiemus . Si quod cuique satis sit,ostende- . mus, nimium progredi in omni re dissu debimns,& modum unicuiq rei statuemus.

117쪽

MONIMENTA. 8r 'Si quis suadebit aliquid faciendum esse ab

hisce virtutibus , quomodo poterit alius dissuadere , cum nemo sit, qui censeat a virtute recedendum esse Tunc qui contradicet, non disputabit contra veras, &meras virtutes, sed dicet rem eam, de qua agetur', non ita sic habere: & quam ille iustitiam vocarit, esse potius iniustitiam, & rapacitatem: quam ille liberalitatem appellarit, hic prodigalitatem potius est ostendet: quam ille prudentiam dixerit, hic dicet esse potitis ineptam, garrulam, Rodiosam timiditatem et quam alius temperantiam nominauerit, hic negligentiam absolutam appellabit: quam aduersarius fortitudinem dixerit, nos dicemus esse et potius gladiatoriam,& inconsideratam temeritatem . ad quam facultatem nos maxime adiuvabit virtutum definitio , quae Omnes ita consistunt in quadam mediocritate , Ut g per excessum, & defectum facile in vitium transeant, & saepissime vitium pro virtute,& virtus pro vitio habeturivi si liberalitas, si modum excesseris , transeat in prodiga-

litatem: si defeceris , in auaritiam. & sic in

118쪽

85 RHETORICA

caetelis virtutibus , quae in quodam medio positae, duo vitia contermina a latere habent, ad quae statim declinant, si ab illo medio decesserint. Quid est laudabile Quod conficit alicuius rei comemoratione & in praesenti,& in futuro.Quomodo ostendemus aliquid esse laudabile e Si dicemus , id semper fuisse maximae curae nostris maioribus, ut Cic. in Orat.pro Ieg. Man. ostendit. Salutem sociorum carissimam fuisse nostris maioribus, quorum gratia grauissima bella sumpserunt, & ex ea re, quam esse faciendam dicemus , magnam laudem, gloriam, & summum honorem , & publice , &priuatim consequi solere dicemus. Quibus utemur argumentationibus in genere Deliberativo P Iisdem fere, & eodem modo, quo in genere Iudiciali. Si quis suadebit aliquid faciendum esse a m tuta,ut in Saguntinorum obsidione, quibus locis utetur ad confirmationem sup sententiae e His omnibus fere a similibus . Nullam rem incolumitate utiliorem esse, virtutibus uti neminem piae , qui suas ratio-

119쪽

MONIMENTA. 33

nes in tuto non collocat 1t,nec Sanctos quidem esse auxilio eis , qui se inconsulto impericulum mittunt. Honestum nihil oporterc existim ari , quod non salutem pariat . Si quis suadebit ab honesto , quibus locis v-tetur e His : Virtutem nullo tempore deserendam csse, vel dolorem, si is timeatur, vel mortem, si ea formidetur dedecore, Scinfamia leuiorem esse . Necnon certoS es se, illo deuitato periculo, in nullum aliud deinde periculum deuenturos. at ex hac re nos immortalitatem esse consecuturos , Virtute ad mortem ultro proficisci est praeclarum . Fortitudini fortunam quoque esse aditimento solere,eum tute uiuere,qui honeste vivat, non qui in praesentia incolumis sit, & eum qui turpiter vivat,incolummem in perpetuum esse non posse. Quale esse Prooemium in cautis Deliber breuisse , n,eo quod res modii de r,&c ur,satis facit Au di atos Cic. in Paro

es sen genere Deliberi in genere Iudis ctum est. SciLBr

120쪽

8 RHETORICA

uis , Dilucida , & Probabilis . Quibus conclusionibus utemur in causis Deliberativis e Iisdem fere , quibus in Iudicialibus,praeterquam quod plurima rerum ante gestarum, & virorum clarissimorum , qui hanc viam secuti sunt,exempla afferemus , quae maximam vim habent ad mouendum Auditorem 'Circa quae versamur potissimum in suadendo e Circa utile, honestum, necessarium , possibilc , facile , decens . In dissuadendo autem circa his contraria, hoc est, inutile, inhonestum, non necessarium, impo sibile, dissicile , indecens . id quod facile videre est tum in Orationibus Ciceronianis, tum in Concionibus Livianis . De Confirmatione.

OVid est Confirmatio/ Pars Inventionis,

qua argumentationes suas cum asse-ucratione Orator exponit.

Quid est Argumentum I Ratio, quae rei dubiae aliqua re certa fidem Auditori faciat. Vnde sumuntur argumenta OratoriaI Ex his, quae attribuuntur personis , & ipsis nego

ciis, de quibus agitRr .

Quot.

SEARCH

MENU NAVIGATION