Rhetorica monimenta vnà cum exemplis, & argumentationum formulis ex Cicerone, & Quintiliano, caeterisque tum veteribus, tum nouis scriptoribus collecta per Io. Baptistam Conradum à Monte D. Pauli ..

발행: 1681년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 연설

131쪽

MONIMENTA. ys

cisum aut metus,aut spei, aut alicuius amici gratia, aut si horu nihil est,ab lioc non esse occisum . Nam sine causa maleficiu susce pium cste non potest, sed neque inimicitiae fuerunt , nec metus vllus, nec spes alicuius commodi ex illius morte, ncique ad vIluin ipsius amicum illius mors pertinebat. Rclinquitur igitur, ut ab hoc non sit occisus . Sic Cic. in Verri Si neque Carbo attigit , neque Sylla vidit, neque in aerarium relatum est. Restat igitur, ut tu Verres pecunias sustuleris. Quid est simplcx conclusio e Species argumentationis necessariae, in qua necessaria consecutio conficitur E. g. Si vos me itidfecisse eo tempore dicitis , Ego autem eo ipso tempore trans mare fui. Relinquitur, ut id, quod dicitis,non modo non fecerim, sed ne potuerim quidem facere.

De Probabili.

OVid est Probabile e Id, quod naturi,&

hominum consuetudine solet fieri r ut omees matres filios dilis sit, omnes nouercae

132쪽

y6 RHETORICA

cae oderunt priuignos et siue quod in opinione positum est , ut impijs apud inferos poenas paratas esse s Eos, qui philosophiae

dant operam , non arbitrari deos curar

negocia hominum priuata . Sive quod aliquam similitudinem ad aliquid aliud habet: ut Si is,qui patriam prodit, poenam incretur : ille , qui eandem defendit, afficiendus est praemio.Quot modis consideratur senilitudo e Tribus, in contrarijs , paribus , & in cadentibus sub eandem rationem.

Quomodo in contrariss consideratur similitudo Hoc modo : . Si ijs, qui imprudenter laeserunt, ignosci conuenit: ijs , qui necessario profuerunt , haberi gratias non oportet eQuomodo in paribus p Sic, ut locus in mari tinc portu , nauibus non potest esse tutus , sic animus sine fide amicis stabilis esse non potest. Quomodo in iis , qui sub eandem rationem eadunt e Sic , si Rhodijs uon cst turpe locare portum, nec Hei macreonti quidem

est conducere . .

133쪽

MONIMENTA set

Quae sunt ea , quae dicuntur vera I Quae uni- , cuique manifesta sunt: ut quoniam cicatrix cst, fuit vulnuS .

Quae sunt verisimilia e Quae ita prima facita

videntur esse et ut si multus Erat in calceis puluis , eum ex itinere venire opor-

Probabile in quot partes diuiditur In quatuor. Sigia uua , Tredibile, Iudicatum , , Comparabile .

Quid est Signum p Quod sub aliquem sensum cadit, & quiddam significat, quod fuit ante negotium , aut in ipso negotio , aut post negotiumr ut cruor, fuga , pallor, pului S , ct caetera id gentis,quae tamen omnia testimonio indigent apud Iudices . Quid est credibile p Quod sine testibus Auditorum opinione firmatur. E. g. Nemo est qui non liberos su os incolumes , & beatos esse cupiat. Quid est iudicatum Est res assentione, authoritate, aut iudicio, aut alicuius, aut aliquorum comprobata . Iudicatum in quot partes diuiditur In tres, Religiosum, Commune, Approbiutum

G Quid

134쪽

sS RHETORICA

Quid est Religiosum e Quod iurati legibus

iudicarunt.

Quid est Commune Quod omnes vulgo approbaruti & secuti sunt: ut Maioribus natu assurgatur , & ut supplicum misereamur. Quid est Approbatum e Quod homines, cum dubium esset quid de aliqua re sentiendum esset, sua constituerunt authoritate E. g. Cum Scipio interrogaretur, quid de nece Gracchi sentiret I Respondit, iure casum videri, Quid est Comparabile e Quod in diuersis rebus similem rationem continet. Comparabile in quot partes diuiditur 3 In tres, Imaginem , Collationem , & Exemplum is Quid est Imago e oratio demonstrans cor porum , aut naturarum similitudinem, ut apud Virg. in Aen. Sic oculos,sic ille manus, sic ora ferebat: Et nunc aequali tecum pubesceret aeuo. Quid est Collatio I Oratio, quae res inter sodiuersas ex simili comparatione coniungit, ut idem in I. Aeneid. Ac veluti magno in populo, cumsepὰ coorta e

135쪽

Seditio, uitque animis ignobile vulgus , Iamque facies , saxa volam, furor arma , mira rate Tum pietate grauem,ac menitis serra virum,

Conspexere ,ssent, arrectisque auribus assant et Ille tegit distis animos, ct pectora mulcet.Qn id est Exemplum e Quo rem aliquam ho minis alicuius authoritate, aut negotij casu hortamur, aut dehortamur. Hortando. virg. I. Aen. Antenor potuit medi s elapsus Achiuis . Itbricos penetrarae nus, atque intima tutus Regna Liburnorum, O fonte superare Trinam . Dehortando Aeneid. 8.

- -an Nom viderunt moenia Troia,

Neptuni fabricata manu, considere in ignes I

De modis Argumentandi.

Ovot sunt modi argumentandi Duo, Inductio, & Ratiocinatio. Quid est Inductio Oratio, qua ex rebus nodubijs , & similibus illi rei, de qua agit orator , concessis , cogit aduersarium t G a teri

136쪽

goo RHETORICA

teri rem ita esse , aut ita erubescere, ut so conuictum fateatur. E. g. Dic mihi quaeso Xenophontis uxor , si vicina tua melius . habeat aurum tuo, utrum illius, an tuum

malis e Illius, inquit: Si vestem illa, &caeterum ornamentum prccij maioris habeat , quam tu habeas , utrum tuum,an illius malis 3 Illius, respondit. Age vero, si illa meliore virum habeat tuo, utruus Otuum, an illius malis e Tunc erubuit Asepasia, & se impudicitii conuictam rubor confessa est. Qui nam maxime usi sunt hac forma argummentandi e Socrates, & omnes Socratici squi ex eo, quod aduersarij conce dunt , rem suam approbare solent. Quot partibus constat Inductio 3 Tribus SPrima enim constat ex una similitudino , siue pluribus , Altera ex eo, quod concedi volumus ; Tertia ex conclusione, quae aut concessionem confirmat, aut quid ex eo conficiatur di ostendit.

137쪽

De Ratiocinatione.

id est Ratiocinatio I Oratio ex ipsis

personis , & rebus, de quibus agitur , eliciens, quod expositum, & per si cognitum sua se vi, & ratione confirmat..Q'ot partibus potest constare Ratiocinatio pAd summum quinque, Propositione, Ra- tione, Assumotione, Confirmatione,Com-

Quid est Propositio p Oratio, quod summam rei, quam volumus probare, proponimuS . Quid est Ratio e Oratio, qua affirmamus id , quod propositum est. Quid est Assumptio Id, quod ex vi propositionis assumimus . Quid est Confirmatio e Oratio, qua confirmamus id, quod a nobis assumpturn est Quid est complexio 3 Oratio, qua concludimus id, quod propositum est Da exemplum quinquepartitae Ratiocin

tionis . Propositio . . Melius accurantur, quae consilio geruntur, quam quae sine consilio administrantur.

138쪽

llo E

RHETORICA

Ratio. Nam is exercitus,cui praepositus est Sapiens , & callidus Imperator , omnibus partibus commodius regitur ; quam is,qui stultitia, & temeritate alicuius administra

Assumptio. Nihil autem omnium rerum melius , quam omnis mundus administia

Confirmatio. Nam & signorum ortus , &obitus definitum quemdam ordinem seruant, & annuae commutationes , non modo quadam ex necessitate semper coderita modo fiunt, verum etiam ad rerum omnium utilitates sunt accommodatae , &diurnae , nocturnaeque vicisitudines nulla in re unquam mutatae quidquam nocuerunt.

Complexio. Ergo mundus consilio administratur . Potest ne fieri ratiocinatio quadripartita Maxime, quando propositio per se perspicua nulla indiget ratione , vel quando a silmptio per se aperta non indiget confirmatione . Et quandoque tripartita , cur scilicet, nec propositio, nec assumptio ap

139쪽

MONIMENTA. Ios

probatione indigent. Da exemplum Ratiocinationis quadripartitae , in qua ratio propositionis continetur. Propositio . Iudices , qui ex lege iurati iudicatis, legibus obtemperare debetis. Assumptio . Legibus autem obtemperar non potestis, nisi quod in illis scriptum est, sequamini. Confirmatio. Quod enim certius legis scriptor testimonium voluntatis suae relinquere potuit, quam quod ipse magna cura, &diligentia scripsit. Complexio . Quod si vos legibus obtemperare debetis, & id facere non potestis, nisi quod in legibus scriptum est sequamini et quid causae est, quin istum contra thgem fecisse iudicetis Da exemplum ratiocinationis quadripartitae sine confirmatione assumptionis . Propositio . Qui saepe nos per fidem fefellerunt , corum orationi fidem habere nono , debemus

Ratio. Si quid enim eorum perfidia detrimenti acceperimus, nemo erit praeter nossemetipsos, que in iure accusare possimus .

140쪽

Ac primo quidem decipi incommodamo

est, iterum stultum , tertio turpe. Assumptio. Carthaginienses autem persipenos fefellerunt. Complexio. Summa igitur amentia est in eorum fidem spem habere , quorum perfidia toties sis deceptus. Da exemplum Ratiocinationis tripartitae abs que ratione, & confirmatione . Propositio . Aut Carthaginienses metuamus, oportet, si incolumes eos reliquerimus, aut eorum urbem diruamus . Assumptio. At metuere quidem non opor

CompIexio . Restat igitur, ut urbem dirua

Da etiam exemplum Ratiocinationis bipartitae, quae interim accidere potest, & constare solum ex propositione , & assumptione. Propositio. Si peperit, virgo non est. Assumptio. Peperit autem. Hic nulla est opus approbatione propositionis , aut asse sumptionis; deinde per se consequitur. E go non est virgo.Quot modis capitur argumentatio e Duobus,

SEARCH

MENU NAVIGATION