장음표시 사용
111쪽
88 rRED. DE MARsEL AER LEGAT vs.tuali oratione Orator esse dicitur, sed ab ea qua Principis Regnique decus & tranquillitatem asserat, stabiliat. B nus animus,gratissimus Deo cultus est: & optim8 orauerit, qui ossicio gnauiter iunctus, patriae incolumitatem procurauerit, unde tot hominum salus, virtutisque & pietatis exercitium dependeat. Non diuinae tantum, ciuilis etiam reuerentiae caerim
nias quisque e sua ciuitate feret; non vero illorum apud quos diuertitur, assumet vel affectabit. Ni fiat; non iam amplius ex more gentium ossiciosa humanitas, sed sit iecta humilitas,abiectaque adulatio dicenda est. Adorationis in modum genu supplice procumbentes Regem stium salutant Tartari et eadem ciuilitate apud exteros utuntur eorum Legati. Itaque sedile accedentibus osse re,error sit. Neque enim illi quidquam demissius agunt quam Legationis dignitas ferat, si domi v sitatam, moribus nostris peregrinam salutatione exhibeant.Ne illaud ta quidem Legatorum Moscouiae Regis siue tergiversatio siue constantia fuit; quod vix, ac ne vix quidem induci postent Romae, ut Pontificis Gregorij X. pedes exoscul rentur, quod Regibus eorum is mos & honos esset incognitus; donec edocti,summo uniuersalis Ecclesiae Praesuli,spiritualium rerum regimen,praecipuae salutis curam incumbere, obsequium pietatide spiritualibus adscripsere, indulsere. Alioqui generaliter iniqui censendi sunt,
qui ritibus suis,exterorum mores correspondere aut pares esse cupiunt.
Consuetudinem,legum esse legem,& natum velut ge manam sororem, recte dixeris. Ideoque homini ciuili utendum vestibus,inconstantiae vulgi & loci quem inhabitat,sere conformibus; nemoribus gentis,quacum vivit,
112쪽
ii 3 E R P R I M v S. morigetias esse videatur. Hatus hic tamen exlex re singularis est ; peccaturus, si a suo cultu recessciit. Nam velut patriorum rituum fugitans, Principem suum priuatim odisse, publice aspernari videbitur, qui vernaculum gentu suae indumentum mutabit, alienum mutuabitur. Olim in ipsa Romana urbe, quae sui tamen splendoris i risque pertinax fuit, Legatos exterarum gentium cultu peregrino ludos spectasse,Tacitus memorat. Deformant igitur pulcherrimi muneris faciem,quicumque in exteras Nationes delati,tamquam Protei, ilico sese peregrino h
bitu amiciunt. Contemptus eam ob rem a suis Maced
nibus fertur ipse Alexander, quod patrio cultu relicto, apud Babylvios Babylonicum sibi assuisset. Acute Rex,
qui dum mandatorum Legati strenua enuntiatione ostensus, discedentem odio & stomacho persequeretur, ei qui hunc miserat scripsit,Hermaphroditum & Androgynum sibi adfuisse: cum tamen is nihil inconstantiae, prata terquam in vestitit,admisisset. Attamen & hoc prudentis Legati erit, ne illa inconspectum exponat, quae aut ipsa per se molesta sunt, aut aspectum sui ingratum &odiosum facere possint. Quosdam apud Turcicum Tyrannum repulsam pastas noui mus, quod viridis coloris amictu, qui tristis & senesti ominis apud Barbaros dicitur,induti essent. At noster ea prudentia erit,ut cum rubet panni obieetii, uis surorem
accendi resciverit,remouere eumdem a tergo & tragoedia norit. Venetorum quemdam apud Turcas Legatum accepimus,alieno rim seliciter & nc cum laude usim: nam cum quae exponere & excipere haberet,toto non impetraret biennio: tandem familiati veste inrirescam commutara , admisoni hae aditum parasse, Legationemque ex M voto
113쪽
so PRED. DE MARSELA ER LEGAT v s. voto confecitate. Apud Barbaros nempe, ubi Legationis decus atque libertas non digno nec tuto satis loco habentur, doines ici amictus,ne alij quidem ritus usurpari semper possunt. Turoxanthus Turcarum Dux Ualentinum
Tiberi j Legatum ita alloquitur: Quandoquidem, o R
inani,huc venientes me in maximo luctii constitutum os fenderitis (recenter enim pater meus est mortuus: oportet vos facies vestras abradere, & legi quae apud nos in iustis mortuorum inualuit, obtemperare. Tum confestim V lentinus, & omnes qui cum eo erant, gladiis genas raseruta Olim Legatis annuli dabantur,queis exterorum honoratissimi censebantur. Specialis praeterea vestitus erat constitutus et quemadmodum peculiares etiam nonnullis
Conciliis ac M sistratibus vestium sorinas eadem antiquitas praescripsereat. AEui mutatio & hoc laudabile institutum paene proflixit: ut quasi taederet aut puderet eiusce quod profitentur ossicij, vestibus indui pulchrius ducant, quas vulgi inoonstantia singulis annis nouas & communes facit. Adeo ut Senatores,Aulidis; & Consiliarios,quia nobilitatis functionssve conspicuo signo destitutos,diti ribus ruricolis aut clivibus non absimiles dixerit quisquis non noui etiam quisquis nouit. Senatui Veneto,paucis que aliis, vestitus religio aliquam adhuc laudem & venc,
rationem conciliat atque tuetur.
Plerique hodie qui dignitatem gerunt, non contenti nitida & noua veste,etiam cultam & comptam requirut: quod virum & Magistratum vestis indicet. Ab histri ne licet exemplum sumere; qui si triuialiter amictus in ' scenam prodeat, exsibilatur. Quanti autem facienda sit vestium ratio,vel ex eo patet; quod quisque,dum elegantius atq; operosius vestitas egreditur, magis etia honora
114쪽
LIBER PRIMVs. yitur, no ab ignotis modo, sed etiam a notissimis & amicis. Huiusce miste ij ratio est, quod vestis indicium quoldam esse videtur cuiusque sortunae:at quo ista,eo se hominum fauor inclinat. Alij secreto atque seorsim suo bono pasci malunt, rati dignitatem atque amplitudinem suam magis auctum & conseruatum in modestia vitae, fluam insolenti strepitu aut inani fastu. Tales fere qui pulaticae aut alimaae rei praesunt: qui Principi a thesauris, consilijs,
consessionibus aut qui repente ex humili in altum eme sere. Hi non magnoperet ambiunt oblongum magnificentiae suae spectaculum, aut digito monstrari, aut dicier, Hic est. Scilicet,ut doceant,se etiam in rerum copia tenuitatem ,in sollicitudine solitudinent istimare: se paruo Sapere& Laetari: bonum publicum promouisse,amplissimi instar honoris & prim ij esse.Interim malunt item horum
aliqui, arcam suam auro scatere, quam deauratis tectis vel pauimentis curiosorum & invidorum oculos oblectare, aut calumniatorum linquas acuere in suspicionentitimiustitiae vel peculatus. Mille circum se censores habet in confusionem suam procliues & conspirantes, si quem si pra suam sortem fortuna fauens evexit de demetatat. D mosthenes priusquam industria & eloquio hanotuisset, vilem pallam in sumptuosiorem vestem conuertit: parata autem existimatione, pallam resumpsit pristinam, nec mutauit. Contrario prorsus consilio de euentu plebeius ille,qui primum omnium virtutum hypocrisi instructus, probus & pius videbatur demissis oculis honestatem dc securam modestiam affectare, atque obstipo capite non nisi humilia somniare, imo mente velut hospitari in sepulcro, animo apud Deum: ad honores evectus, sepercilium erexit,& indignis modis praefuit,qui tam sancte pu-
115쪽
FRED. DE MARsEL AER LEGAT vs.labatur subeste: quos pritis errores damnauerat, amabat deinde ut mores et plusque vastamenti sub unius togae , quam sub unius regionis,mbitu latebat. Rogatus autem a familiaribus, quamobrem antea vultum re oculos in terram sic deflectaret, Quaerebam claues regiminis, inquit: quibus inuentis, quidni utar 3 Sed & istum sua man- in tandem poenitentia & poena ; clauesque ostium calamitati dc carceri aperuere.
Legatus in omni hoc vestium & omamentorum cultu ita se componet, ut neque tenuitate vilis, neque elegantia fastuosus, effeminatus, aut vanus appareat. Dissimulare
te velut nescire praesentis splendoris sui sumptum pre-
tiumque,prudentis es sc ornatissimam tamen simplicitatem habere: ut splendor omnis non tam obtrudatur aliorum oculis,quam incurrat.
Eruditus. Neapolim missu'st Legatus. Cuius multifariam eruditionem dexteritati atque eloquentiae coniunctam Rex admiratus ,interrogauit, quis, & quo loco apud suos esset. Cumque intellexisset Pharmacopolam esse, in has erupit voces: Si tales Florentiae Pharmacopolae, quales igitur Medici3Medico innuem,qui in R publica eminebant. Eruditionis profecto caen nulla pars sua laude careat,tum inprimis Historia vetus ae noua, omni aetati conditionique
116쪽
pientiae, calcar virtutum, interpres dubiorum, memoria praeteritorum, speculum futurorum, praesentium sex &moderatrix, breuiarium experientio, scientiarum thesaurus,directrix disciplinae bellicae & togatae: breuiter, compendium artis vivendi. Itaque videar commendasse emditionem omnem,cum Historiam nominarim. Eiusque madium habet id peculiarerit de theoricam & practicam simul conserat. Historiam Legatus euoluat,& assequetur, 'vi,quasi infinitas obierit Legationes,antequam ullam ad tigerit, intelligens videatur expertus. Inter Scriptores autem, si rem politicam spectiunus, unus instar est omnium,Tacitus; si moralem, Seneca: ille ad prudentiam, iste ad sapientiam ductor: ille tacite, iste sane legendus, intelligendus. Quid si Sacram Legato Paginam quUue
comprobem, rectam illam ad probitatem, ad pruum, tiam, ad caelos ducem 3 Scrutetur, si otium & animus indulserint: plures inibi Legationes, cum humanas, tum diuinas inueniet, exempla atque dogmata rerum optumarum. tum ex huius diuini Scripti lectione hauriuntur, quinimo instillantiu animo salubria quaedam in dicamina, in spiritualium morborum, priusquam res derint, praecautionem. Et quanto quis attenti, hunc Codicem euoluerit, plura semper mirabitur& eliciet in recessu: haud secvi ac clara nocte firmamentum caeli intuentium oculis plures semper stellae elucescunt, de velut subnascuntur, quo diutius intendunt. Quod si cuipiam sic non videatur, qui in profanis vagari malit; magnum tamen quid esse existimet,quod tot viros principes in v nerationem sui traxit; tot Martyres & Coenobitas in contemptum orbis,atque etiam sui, pellexit, tot nasutissimos
117쪽
' y RE P. DE MARsEL AER LEGAT v s. in interpretatione hallucinantes demisit: tot taculis Nobile AEni a. In reliquarum scientiarum oceanum quo altius prouehimur, contingit aliquando ut longius absimus limul & a vado & a portu. Quid Z intersui ubi non leuis doctrinae & auctoritatis Praesul euidentibus demonstrationibus assereret,e sacris illius Magnisses amenti codicibus, cini scaturiginibus, hausta esse, quaecumque siue dogmata siue pr*cepta sententiosi atq; politici Scriptores, - limatiore alioquin sermone,profanis exposuere. Profecto Adrianus Florentius,postea Pontifex eius nominis VI.qui ob eximiam Pietatem & Doctrinam Carolo Caesari ab Margareta Austriaca praeceptor datus,satis ostendit,e quo
fonte Imperij subsidia hauriantur. Etenim Louaiah in
Arce tantum Discipulum adhuc puerum erudiens, e S
cris itterisci Libros Regum proposuit& explicuit: frustra ratus, doceri historias,nila & pietas accederet. Qui eo modo doctus est,Caesaris mox insignia accepit: qui ea docuit, Pontificis. Sic Magistrum suum Discipulus num
quam non veneratus cst. Et tamen quam humili ille origine i Primam aetatem litteris occupans, tum quidem
egens, variis a proauo meo D. .aegidio de Marsetier Toparcha de Opdorp beneficiis affectus fuit. Eorum vero memor, cum in Regnum suffecto Carolo, Primas Hispaniae esset favum meum Adrianum de Marselaer, ciusque fratrem Gulielmum, pro Maiorum suorum honore dc meritis, stipendio Regio decorari procurauit,& hunc prq terea Equitem Auratum a Caesare creari. Neque hic subsistere gratitudo aut gratia potuit. Pontifex enim fitimas, utrumque inter familiares ac domesticos esse voluit et de
illum quidem intimis secretis, hunc Arci Ostiens,iribus que biremibus suffecit: Antonium quoque de Matietaer,
118쪽
Li3ER PRIMvs. Miratrem tertium, paulo ante immaturum obitum , adu cauit, & Pontificiae cohorti atque custodiae Capitaneum constituit. Vertim ut in viam redeam; illorum mores non satis admireris, qui cum ingenij cultum omnemque docti viam contemnunt, magni ac serij sibi videntur. Ab omni aeuo obseruare est, opportunum rebus scientiarum subsidium accessisse,siue priuatis, siue publicis: aestimari viros,qui ceteris Numinibus Palladem iunxere. Doctrina quidem vel meliores esticit homines vel deteriores, pro cuiusque indolet Sed licet non omnes doctissimi totissi inum sibi temperent ab improbitate aut nequitia ; non item medici, omnium hominum sint temperantissimi ;communiter tamen,si quem minus latuerit,quid se deceat aut obstringat, vehemetatius quoque neglecti pudebit ocscij. Nec minus profecto arte,quam experientia sapimus: illa causam ubique praebet,haec dumtaxat exemplum. Et quantillum est,quaeso,quod intra angustos vitae terminos experimur, si non ulteriore prospectu & liberiore caelo fruimur, ope eruditae lectionis 3 Alphonsus, eximius ille Regum, dicebat, Principem ineruditii videri sibi asinu in purpuratum. Idem,percunctanti, qui essent optimi Consiliaris; Muti & mortui, respondit: librovinnuens, qui&semper praesto sunt, & sapiunt plurimum, nihilque adulantur. Nec enim ab alio auditur verum sincerius,nec minori pudore,quam ab istis. Interrogatus deniq; Alphonius; utrumne armis, an libris maiorem deberet gratiam, E libris,inquit,& arma & armorum iura didici. Certe in Principatu beatissimum videtur, non cogis miserrimum, non moneri. O felicem populum (inquit pnidens Combnaeus, nec ipse magnopere litteratus: cui contingit habere Principem, qui ubi seriis occupationibus debitum tempus
119쪽
ss r RED. DE MARsEL AER LEGAT us. pus impenderit,nonnihil etiam politicarum scriptionum lectioni vacaveriti Eruditionem autem qstimans Magnus Rex& Princeps noster, in administratione Belgicarum prouinciarum viris potissimum eruditissimis utitur:pror-lus tamquam vel ideo quoque missi, ut Orbi innotescat,
Nobilitatem Hispanam animi atque ingenij elegantia
quam maxim excellere. Iuuet itaque illustres viros, interdum chartis immorari,non immori. Vitiosum est ubique quod nimium est. Aliud sceptrum, aliud plectrum. Reperias fortassis nonnullos litteratores, qui umbratili studio sic ingenium o cupauere,ut supine stulti euaserint: alios, qui sedentarias
meditationes ita morbide sitiunt,ut,velut veterno oppressi,negotia fugiant,negligat publica& priuata,nihilq; Vsibinent quod non aspersum sit librario noc puluere. Et cum omnia agant, ut sciant; si sciant,nihil agunt: sibi sapiunt, sibi omnia intelligui dcusti & prudentes,sed sibi: Ita vero
quod sciunt, nesciunt, Reipub. tandem, sibique inutiles Et cum auctoritatem sibi arrogent doctiorum inihil omnino minus sunt,quam doesti. Quippe dum hanc rem si illi contemplatione probant, illam improbant; nullam non ignorant: Mubi omnia didicerint; vel nesciunt quod sciunt omnes,vel sciunt quod utilius nescirentiin virilibus exercitiis inepti,imbelles,effeminati,ineticulosi,imbecilli. Nam quasi ex abditis educti antris,conspectas hominibus velut umbris territantur,ac in hominum turba ne hommines ouidem sunt: quasi eis ipsa Minerua neruum memtis incidisset. Ea vero non simplex insania est. Neque putandum est, Platonem, Ciceronem, Lycurgum, aliosque
scientiarum pCaesides, Reipub. Principes,plura e Philosophia in Rempublicam, quam e Reputa in Philosophiam
120쪽
L s B E R P R I M v s. ' eontulisse. Exerat se in germen ac fiugem necesse est,omnisalle doctrinaeve scientiae flos. Itaque non id Legati laudibus adscribetur, quod totius vitae spatio sese a ideoltorpentibus litteris & librissed quod erudita actione usuque praeceptore fidelissilino, supra vulgus sapiat& assii gat. Nec ij quidem Legationibus excludendi, qui licet neque litteris Latinis,neque Graecis, neque scholastica illas eientia imbuti sint, sensi tamen illo qui dicitur communi , solerti, solido polleant ; quique Legationis negotium vivacitate in iiij, maturitate iudicij perspicem e
iam peragere valeant. Sic multi olim fuere,ctiam suntla die mu lti,qui sopita atque etiam vivida ingenia dc iudicia eorum qui numquam non studuerant,promptissima dexteritate longe exsuperarunt, nullis tamen ad hoc regulis adiuti, nullo lumine aut limaliuerarum. Et quod illi solum laudare aut praescribere velxxoptare nouerant, id is retiam expedire,etiam consequi: Leges statuereaeterna obseruantia dignas, nec tamcn Iustinianeas umquam inspexerant; & quod numluam didicerant, benignae matris Naturae adminicula intelligere, iudkare, eloqui. Huiu modi ingeniis in Legationem millis, suffecerit, mand tum suum seusinstructionem dili enter inspicerer nec phrum tamen iis utile, aliorum etiam Principum in simili bus negotiis mandata, consiliae: consulta, relationsique Legatorum reuoluere tum si quod ad manum venerit, ea
lingua quam calluerint,de Legatione politicum scriptum. Quod quidem in gratiam studiosorum non asserimus et sed ut ne dissidant quidem rum Legati, qui cum schol asticis scientiis hactenus non sint imbuti, in posterum Grammaticos fieri non conuenit.
Huivile dixeris, circulatrice lingua eruditionem suam N nimio