Frederici de Marselaer equitis legatus. Libri duo. Ad Philippum 4. Hispaniarum regem

발행: 1626년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

141쪽

ii S FRED. DE MARsEL AER LEGAT vs.ceratae mentis larua: sermone eloquentes,ingenio & iudicio acres, ad ea quae futura sunt profunde intenti, ad rerum publicam in gubernationem validi, sibi cauti, erga exteros officiosi. Est & quoddam hominum genus facie venustiore, idiomate abrupto,melancholicum, &tame vivido ingenio,exterorum impatiens,venationi, praedae & peregrinationi addictum, nauigio conspicuum, musicam & lautas mensas proprie sibi vindicans: ceterum longi magis laboris & incommodi fugax, quam certi periculi aut leti: sertior his quippe victoriae cura est, quam vitae. Britannos non expreui,& tamen designaui. Belgas, ut plurimum, ad vitia & virtutes aeque procliaues nouimus, sago & togae aptos, libertatis studiosos ; e ternae magis aemulos elegantiae, quam suae aestimatores; mutuae laudis parcos buccinatores ; iniuriarum atque beneficiorum tam facile immemores, quam ad pacem re humanitatem promptos; in domandis vero affectibus, in oeconomia, in omni fortunae calculo, in victu, amictu, moribus,peculiari quadam tinctos mediocritate Ferociores animo & fronte Poloni; alienis verius quam

sitis moribus culti: veste virili atq; immutabili,nis quando peregrinantur: admissis beneficiis haud ingrati sunt: bello strenui, sed sol itiores; equitatu inprimis instructi Vbi prilium necessitas suadet, pericula non ingrediuntutmodo, induunt: ita fortunae suffciunt vires,vel audacia

pro viribus. Libertatem vero morum 8c religionum amant: veterum tamen legum & priuilegiorum studiosi sint: Regibus semel sumptis, semper fidi. Turcae denique speciali prorsus secernuntur indole, i ge,cultu ; seruituti quasi per libertatem assueti, orbis in

142쪽

LIBER PRIMvs. Irygisquam unius Regni incolae: Martiales, & tamen Venerei aborum tolerantes, crudeles, foedistagi, ab elegantia poties quam mundicie alieni,in eduliis tenuissimi, litterarum contemptores, ingenio stolidissimulque fastuosii apud quos etiam se per religione rebusve eorum gestis scribere aut disputare nefas: qui quodcumque volunt, quum putant; iniquum,quidquid nolunt. His quidem sic perspectis, haud ita graue nouumve

cuiuis fuerit cum Nationibus singulis agere, conuersari, gratiam inire,ilicsam conseruare,& e praescripto Prudentiae cautum atque circumspectum esse. Particulatim vero singulos si homines penitius contemplari iuuat; reperiemus, naturam ultra patriae communis genium, adhuc

proprium ac singulare aliquid indidisse singulis: prorsus-due ingenti miraculo, per tot capita seopulorum, cuique tua lineamenta indidisse, quae tam trontis quam animi habitum Issimilitudine distinguerent. Reperiemus,inquam,quot homines,tot quodammodo naturas esse: imo quemque suos pati manes, & habere peculiarem instinetum, velut domesticum dictatorem, cui parendum sit, vel violenter resistendum.

DISSERT. XXX. NMemmus Auct petam aditurus.

Su P E RI o R quidem Dissertatio Nationum genium

designat: sed designat tantum. Plura aliunde constabunt. Nunc in pietasque Principum Europae Aulas Legatum deducamus,non longa, sed utili, quemadmodum ubilibet acturus,instructione. RO-

143쪽

V mundi caput Roma,ita Legationum prima est Romana. Ecclesiastici Imperis haec maiestas, quae summa est, sancta est. Equidem Numen quoddam adire,huc ire

est. Haec Aula ceu Theatrum est, & tot Regnorum sic nam continet: imo ceu Caelum est haec Sedes,unde in tot Regna prospectus. Sed & primam faciunt Legationem momenta rerum,quq hoc loco maxima,ubi minima quoque Religionis fiunt colore, agitantur praetextu : eo subiilius & secretius, quod sinceritas quae mentis est, plerumque ignoratur quam procul absit a mente. Sagacem nucquam non solertiam,nodie prudentiam dicunt: rationem natus,salutem salua omnia, si is saluus.Quo facit acutum& sobrium Italicae gentis ingenium, tum sapientissimorum toto orbe selectorum Cardinalium Concilium, sed

vel maxime omnium qui huc legantur conatus de curare quae non omnes cclestes etiam dum celum spectant Multi dum ad unum hunc eumdemque locum conueniunt, ad eumdem etiam non raro scopum collimant. Astra suspiciunt; sed terram dum tangunt, sperant, spirantque. Religionem praetendunt & clamant ; sed Regna moliuntur: & qua non facie,astu, arte opersonatos lItaque quem hic Legatum voles,vir esse debet, non diisci solum vel putari. Superficies quosdam tales facit, non quod sint, sed quod appareant. Gigantes mole,hominum opinione,fauore; qui nihil magis intus & in cute, quam Pygmaei. Procul esse Roma tata; ne ambire ne accedite. Virum,inquam,voles, qui mare illud ingressurus , caelesti quodam animi vigore, stabili rerum agendarum experiamento, vivaci prudentiae praesagio, obuia deuia, alpera.

144쪽

plana, turbines tempestates, vortices scyllas, &,quorumnic frequens numerus, ingentia balaenarum corpora posse sit internostere,euitare. Latent ista non semel Legat is scopus sc pulus fit Legato. Sunt etiam Favonij, alijque mitiores natus; quos obseruare decci, ut vela tuto facias. Sed nec ibi tutus es,quia venti sunt, fauor est, mel est;&sub his violentia,furor,absynthium. Ane omnia vero meminerint quicumque ad Pontifi&cem mittuntur,se eum adire,qui non hominis,sed Dei ipsius locum & ministerium supplet. Quo itaque cultu qua obseruantia3 qua animi corporisqu biniuione 3 sane maxima:quae tamen in Legato parua etiam erit,si summos quoqueImperatores ad pedum oscula accessisse non

ignoret. Nihil hinc decedit, clam sic demitti, ad summa sit admitti: de deges, sit elevari. Absint ergo restactarij, superciliosi,impetuosi & acerbi. Certe benignos, faciles, humanos, & tranquille dexteros Curia ista petit, & ipse summus optat Antistes; apud Principes,qui Legatos missuri sunt, idipsum per Nuntios suos procurans. Vicissim suoque exterorum Le 'ti qui Romae degunt, instant idque agunt apud Pontilicem,ne ab Apostolica Sede mittatur ad Principem Regi suo inuisem Nuntius, qui illi nimium addictus vel obstrictus, Principi autem eorum oc sensus vel ab eodem lisus sit; ne eius relationes hinc in sa-uorem , is hinc in odium undiquaque propendeant. Magnum quippe in his momentum, res & consulta iudibare vel promouere.

Debet vero praecipue Legatus Romae excellenti pollere solertia, insigni ingenij vigore & promptitudine: quia agendi modus quo Pontifex utitur, multum dissertab eo qui est aliorum Principum. enim,ea quae proponuntur,.

in vix

145쪽

vix umquam definiunt praesente Legato, sed ad Conciblium aut nescio quem negotiorum Praesidem remittunt. Pontifex autem coram saepe & ex tempore respondet

difficultates diluit vel opponit. Quapropter apprime cableat Legatus apices singularum dissicultatum & circum, stantiarum omnium , quae ad negotium sitim trahi vel hinc torqueri possent. Instrue tus praeterea sit super controuersiis praetensionibusd; si quae inter Principem suum

Pontificemque,aut cu maliis, sed coram Pontifice motae quidem, sed nondum definitae sint. Tum & rationes niuerit, ob quas sic definiendum fuerit: tum argumetorum rerumque nodos de nexus omnes,quibus ius ac prirogatiaua sui Principis potissimum asseri, stilagi atque extendi possit. Denique attendet, ne quidquam Pontifex decernat aut statuat, quod domi Princeps praestare, executioni mandare, vel nequeat, vel nolit: attendet,necubi in patriar 'gentisque genium impingatur. Eadem ratione non vidi ligenter instabit, ne Pontifex vili in patria dignitates autua signiores praebendas conserat,se,aut potius Principe in--nsulto. Rudis alioqui & harum rerum impetitus Leg tus,hallucinationi,infortunio, atque indignationi exposita. tus sit necessum est,singulaque timide & tepide agat. Arctissimum vero Pontificem inter & Principem suum amicitiae vinculum conciliare quaqua ratione elaboret Hic Legationis finis est,fructus est. Et licet Pontificis,qui plerumque in extrema aetatis linea constitutus, affectum re foedus parum duratura quis dixerit tum etiam mutata dae sententiae praetextum numquam deesse, dum semper Ecclesiae maius commodum, maior Dei gloria praetendi possit: odium tamen Sancta Sedis nescio cui non dana

cesserid inimicitia cui emolumento Sane Christianir

siqui

146쪽

liqui principes,utpote Religionis suae strenui cultores, s cile id Ecclesiae patrocinium pristabunt; ut si quis Ecclesiam turbare aggressus fiserit,spoliuna fiat iis qui piae ac

religiosae occasionis titulo optimo, sua augere, aliena occupare non tergiversabuntur. Amari ergo ille inprimis debet & coli,qui omnium parens est quidam, & a quo in omnes multa iunt & plura esse possunt caelestis & politicaeliberalitatis monumenta. Et quia in Aulis Principum no ordinarium magis nec essicax ossicium est,quam eius quem illi suis secretis dignantur, & cui plurimum prae ceteris fidei & affectus tribuunt ; maxime obseruandus & colendus erit quisquis apud Pontificem gratia praeualebit, siue ille consanguineus,vel assinis, siue Praesul, vel alius minister Ecclesiasticus vel sicularis.Certe cum Cardinales omnes instrumenta quaedam sint, vel potius nerui & venae queis Ecclesiasticq Hierarchiae corpus,vivi dif- fusum minime confusum, subsistit,vebetatur, nutrimentum simul & robur sumit; hinc est,quod nemo sit e sacro, illo Purpuratorum Patrum coetu, qui non prodesse se quenter,obesse etiam non raro possit. Devinciendi itaqub omnes, alij ut prosint, alij ne obsint. Magna est Regum quorumdam in hos liberalitas. Sed hic cautela opus,quae per Legatum adhibenda . Cum enim emolumenta eiusmodi & pensiones,honoris qstimatione censeantur magis . quam utilitate,caute despiciendum,ne minori quingenta, maiori trecenta improvide destinentur. Ingentes animi, ut fomites quida sunt, odij flammas tam cito concipiunt, quam diu alunt: cum aliis vel componi tantum, postponrest; diminui, comminui. Hinc quoque exacte nouerit Legatus,quos antecessor in eo ipso munere serio addictos Cardiu es habuerit, quibus arcana credere poterit, ut re

Qx ipse

147쪽

I FRED. DE MARS ELAE Rixi: AT v s. ipse pati opera & amicitia eorumdem utatur : ne ne igiilli videantur, appareatque anteriorem Legatum priuati magis commodi quam publici causa eos coluisse; unde grauis ostenso,deninc incommoda oriantur. De Pontisi

cis Nepote quid addam Ille iuxta talem sidus est, quod

Romanum Velum maxime ornat. sine illo caeca cuncta,& quam voles secus euenient. Plura suggeri possint, upossint. Unum monuero , ut etiam deruncti Pontificis Nepoti nihil non honoris ac beneficij conferatur: latens hoc & magnum in praesens & in posterum gratitudini re

beneuolentiae incitamentum.

Sed quid de eo quem defuncto Pontifici successorem quidam volunt,alij destinant, tu arbitratis e quid si rebus non idoneus,non amicus 3 quid si turbulentus, qui statui politico uniuersim nil expediat 3 quid si quorumdam fauore, factione, ni obsistant alij, intrudendus 3 quid de

coemptis,constructis suffragiis aut mulsis ide eiusmodi aliis quae electioni huic familiaria, sorte etiam quaedam necessariat Nihil decerno, ne delibero quidem. Delit scant haec apud eos penes quos Imperij cardo voluitur, dc inter ea quae tanti ministro muneris insinuanda solum duxi,non explicanda. Hoc assirmo,Pontificis electionem, eius magis cuius ille est Vicarius fieri nutu, quam homi-

. num conatu. A caelo est, non hominum Zelo; dum cre tur plerumque praeter, imo contra etiam opinionem singulorum.

Pergam porro minuta quaedam in medium proferre, vae hodierni in Urbe Romana usus sunt. Legatis Ob ientiae,seu qui Ecclesiasticam submissionem exhibituri, vel seudum, clientum ritu, oblaturi sunt Pontifici, dum eo venerationis actu funguntur, solemnis exceptio & a

missio

148쪽

L II E ' p R i M v s. Ietsmissio praestatur: Legatis autem Residentiae,quos vocant, non item; sed ordinario Concilio (quod Consistorium dicitur, & singulis septimanis conuocatur j aditus patet. Obedientiae etiam Legati, tunc reliquos ab exteris missis praecedunt. In primo accessu,& nouissinio abscessu, des Suae Sanctitatis genu flexo exosculatur Legatus: deinceps dum admittitur,minime ; honorem tamen per quam re uerenter exhibet.Sedent in Consistorio Cardinales ligneismae sedilibus in orbem dispositis nimirum ut faciescis,nullo obstaculo intermedio, omnibus pateati quorum in centro thronus seu tribunal est Pontificis.Surgunt illi dum loquuntur,& capite semper nudo: sic quo- ue Regum Legati ; quamuis Oratorem adduxerint, qui eclamet eorum causa. Hoc tamen discrimine sedent: nimirum Cardinales in sedilibus quae filictis commodiora de ornatiora sunt , Legati in iis quae fulcris vacua, & ins riore ordine. Ideoque etiam illi caput, modo non loquantur, cooperiunt; hi nequaquam: sed ipsis solum id liceret Principibus. Si quid autem tali Pontifici seorsim indic re ibi velit Legatus, eius tribunal conscendit; sic tamen ut magis ad aures quam ad os loqui videatuti ne Pontificis

prospectias umquam occultetur. Dum autem aliis diebus priuatim admittitur Legatus, Pontifex caput teger etiam ledere plerumque iubet: ipsus autem publicis in congressibus non nisi ledens loquitur, & stantes audit. Vbi phimum aduenit Legatus, atque a Pontifice admissus fuit; primum inuiset eius Nepotes, mox Cardinales, prout ibi auctoritate,tum prout sui Regis fauore atq; amicitia praestabunt. Sicubi deinceps eodem tempore pluribus adessere gratificari deberet,nec posset; praeuio epistolio remora excusanda erit. Pius Quintus audiendis Legatorum po-

Qs stulatis

149쪽

stulatis praefixit diem Veneris: eaque consuetudo adhuc modo instar legis est Oratoribus Imperatoris , Galliae. Reipub. Venetae, Sabaudiae,Maltae,Vrbini,Mantuae, M dcnae,Ferra ne & Lotharingiae. At vero Legatus Hispaniae; ut incommoda vitaret quae ex concursu oriri solent, obtunuit admissioni suae diem Saturni; quo etiain admittuntur, si qui a Florentia, Parma aut Bononia audiendi sint. Et quamuis suus quique Legationi hic locus decretus sit(non hic ad inuidiam receniendus, nec omnibus probatus nonnumquam tamen, si non contentio, indignatio tamqn apparet, aut absentia auctoritati & honori consulitur. Hispaniae quidem Rex nihil non sibi iure tribueniadum existimat, obvastissimum qua terra qua mari Imperium; tum quia e ditionibus prouinciisque eius, triplo plus emolumenti percipiat Sancta Sedes,quam a reliquis iunctim Principibus. Solet Pontifex Legatos Regum e traordinarios semel inuitare ad prandium. Sedent vero &vescutur illi in me fa humiliore,& parum remota ab ista Summi Praesulis: dumque is prima vice bibit, surgit nudatque caput Legatus; post delauo sedet. Non subministrantur Legatis edulia: indies tamen mittuntur cuique quatuor panes qui Honoris vocantur. Donaria & lautia quae hinc accipiuntur, sere sunt spiritualia, reliquiae Sanctorum,rosaria,numismata, aliaque sacris Bullis benedictionum & indulgentiarum munita. Solet in Legatorum aedibus,queinadmodum & Cardinalium, campana pubsar quoties pransuri sunt,itemq; quoties Heros quispiain aedes ingressurus vel egressurus est: qua nimirum illustris . viri admissio indicetur, de protinus adsint qui deducant:

in stipatorum enim, salutatorum,commeantium, confluentium numero,ornatu, qualitate, multum censeri de

150쪽

L ID E R P R v s. it pconstare volunt decus splendoremque Legati. Hic insta dignitatem Principum atque etiam illustrium Leg torum putatur,voce sua cubicularios aliosve tanulos vo care, quorum merit obsequio praesentes auscultare. Idemque decentius existimatur, argentea quadam campanula tinnitum edi,eamque super holoserico puluinari colloc ri,curiose adornato. Hac tamen distinctione, ut si quis dignior aduenerit; iuxta eius sedem puluinaris ud pon tur: quasi omnino pulsus edi non debeat, non vocari vultis,nisi ad lubitum iussumque dignioris. Loquitur Pontifex lingua Itala; quam si non calluerit Orator, Latinae scribit autem omniDus,etiam Barbaris, Latina.

Extraordinariis Legatis plerumque hospitia cibi hieprebentur, Caesaris sumptu : Ordinariis non sic. Domi autem inprimis magnificus &genialis sit Legatus. Nam Germani non alia comitate facilius, quam conuiuiorum, peregrinis hospitibus se credent: utque naturae candidioris sunt, verissimam a se beneuolentiam, & in se expromicensent,si mutuo Lyaeo affatim inundentu*.Itaque si quis rem facturiis est eos omnes quibuscum aut per quos aget dum erit, saepivi invitet ad epulas, ad hortos, ad secessus liberiores; in quibus numquam non aliquid quod faciat ad palatum. Perpenduntur vero & tractantur Legationum negotia in Concilio Privato, scii Sanctiori: cuius Consiliatij seressent, Vim Principes quidam Imperij, tum primariae N bilitatis viri. Si quae pacta aut peracta suerint,conscribuntur per Vi cancellarium. Attamen Concilium Supr mum , quod quasi V niuersale, nuncupatur Diaeta: quod consti-

SEARCH

MENU NAVIGATION