Frederici de Marselaer equitis legatus. Libri duo. Ad Philippum 4. Hispaniarum regem

발행: 1626년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

201쪽

cum idem 3 Qua lege de silentij fide cum aliis expostulabit, qui sibi ipsi silentij fidem no seruarit 3 Itaque,alterum silere qu'd vis,pritas ipse tace, tecum habe: secreti si quid

partiris, perdis. Anne existimes, alium tibi magis fidum rore, quam fueris ipse tibi E En dictum ab ipsa Sapientia

dictatum: Secretum meum mih Prorsus in tuo debent animo sepeliri, quae latere & ignorari vis. quod ut lepide doceret Simonides, interrogatus, unde sibi male oleret anima; Putrefactione, inquit, secretorum, quae ibi suffocatassent. Non male olet,qui sic olet, & inter primas virtutes fidem & taciturnitatem numerat. Etenim haec una velut anchora est,qua in negotiorum, imo periculorum pelago securus nauiget Legatus, turbinibus & procellis maior. Nec imprudenter Petrus Aragonius, Legatis Martini IV. Pontificis instanter sciscitantius, quid sibi vellent apparatus bellici quos instruxerat; Comburam, inquit, interulam (manumque pectori admouit si consilioris in meorum gnaram putem. Dignissimum& imitandum H mibus decretum. Nec enim regere nouit,qui tegere ignorat . Utque obscurae atque abiectae indolis est, fallere; ita suscepta semel consilia celare non posse,ieuis atq; angusti pectoris. Neque potest rem magnam sustinere is, cui ta cere graue est,quod facillimum voluit esse natura. Faciem quidem cuiuique cernere, cuiuis obuium est: verum quid in intimis animi recessibus lateat, mortalium nemo alui- nabit. Homo enim totus consuitur calliditate, versutia, dolis, dissimulatione, quae vultu, voce, gestu facile sustinentur. Vixque ullus tam adhuc sanus extitit, qui non aliqua ex parte lichus & fucatus fuerit: quin aliud ore, aliud . corde,aliud mente, iud manu agitarit. Adeo uno stabulantur pectore,uno velut obsonantur , pugnantes Suique

astectus.

202쪽

LIBER PRIMvs. I 'assectus. Ipsa planities & serenitas frontis,ingentium non raro moliminum gurgites & fluctus, sollicitudinum Alpes vltra nubes condit. Proinde nihil homini ita priprium, ut fallere & falli.

Ceterum minus in eo periculi est, qui opera nostra in gnopere indiget, vel commune nobiscum, siue emolumentum,sive damnum, expectat. Accepisse beneficia,vix vinculum putatur: obuentura omnes aestimant;pr teritorum aut obliuio aut vilitas est. Praeterea ne iis tuto fidendum putem, qui impos uris insidiisve nocent aliis,quamuis tuis rebus consiliisve videantur studere. Vt enim aestimari astutia possit, suspectus tamen infidi atque horribilis opificij artifex esse debet, quia inconstans conuertet fallaciam,si melior occasio inuitarit. Ad Legatum redeo: qui nisi secretorum tenacissimus sit,de habeatur,coryccorum ipse opera apud exteros atque ministerio destituetur. Pluris enim hi ipsi aestimabunt periculum ne prodantur,quam praemium,quod malis a ribus quaerunt. Ast si quid tacituriaitatis lege communicatum sit Legato ; sartum tectumque premat sigillo tuti sileiath. Neque enim plenus rimarum sit,aut minus dilugens custos arcani,fidei suae crediti,quam numini. Turpe est arcas & scrinia sua claudere & obserare posse,animum mentemque non posse. Suggerit Sapiem: n oui reuelat mysteria, se ambula raudulenter, di dilitat labias ne com-m raris. quae familiari consuetudini data cautio, sortiter moneat & Principem,& Legatum. Itaque fidem ipse religiosissime colet,suspectam in aliis habebit, licet deliciis

blanditiisque amictam. Dein, quasi neminem non amet

probetque, ita blandus & beneuolus erit singulis : quasi falli ab omnibus possit, cauebit: utque tutus sit, imo ut Zi suus

203쪽

rgo 'ED. DE MARSEL AER LEGAT vs.suus sit,iectus sit. Sic vultus quidem comis & communis omnibus,animus externo non patebit. Alioqui incauto, credulo,garrulo Ape damnum & dolorem denuntio,aliis risum. Iaeoque quantumlibet Legatum quis complectatur, adoret ut tutelarem Deum; ipse nihilominus credat, eum qui modo obsequentissimus videtur, posse maleti lum, aemulum, inuidum fieri, magisque sibi aduersari, quam frigus calori aut rotunda quadratis. Sciat, sua sibi virtute eluctandum: decipiendum sore ab altero, sicubi nimia contractibus consiliisve credulitas, inscitia, aut facilitas, interuenerint. Verendas ubique insidias atque imposturas, nota regnantibus mala: nihil sincerum, nihil limplex, nec apud amicos certam fidem. Audeo: Tota

mundi huius securitas a dissidentia dependet. An hue non simplicis sensus symbolum traxeris;

- mis dissimili ue fidet

Ipse intersui, ubi agoninans paterfamilias( &ipseplurimis Legationibus aulisque Principum exercitatus) lilium supremo salutis signo muniens, hoc insuper monito nouissime reliquit verius, quam demisit: Aliars saepe, ino tuos consuleres, hortatus sum, ut rectius feliciusque hoc quidquid esst vitae transigeres: nunc audi etiam moriturum; Sit frons aperta, lingua parca, mens clausa, deuota

Deo. Anne salubre Legatis3 5 si satis intellectum sSi quod arcanum salutem Legati inuoluit; sinu sic ara, cte contineat, ut ne communi quidem aere lustretur: ne cuiuspiam procacitas sanctitaria perstingens, proiiciat ea caninis dentibus aut latratibus. Hic quaecumque vicina fuerint,suspecta habeantur, etiam ipsa saxa, aulaea, ten brae. Nam &eiusmodi inanima,suere infamia interdum,

204쪽

LIBER P R i M v s. i Si& insidiantem scorpium occultasse. Neq; enim quis credat , se a nemine notari, quia ipse neminem videat. Ad summam: Omnia tuta, si suspecta habeas, tutiora erunt. Deinde quidquid frequenter agitur, occultissime licet ;oculatis vel casu vel curiositate tandem aliqua pateat, verendum.

In iis autem quae cum aliis aut per alios exequi Leg tus debet,attendet,ne nimia dissidentia mentem obsideat de obuoluat: alioqui enim, dum nulli quidquam credet quod laudem mereatur, ipse autem omnia agere per se non possit; fiat ut angustissimis terminis, Legationis fructus claudatur.

Felix.

AM P Liv s tandem in Legato requiro, quam praestare ipse possit. Felicem ac fortunatum CXopto. Nam etsi dexteritate & prudentia geri omnia debent; va- iij tamen renim casus & euentus lunt, qui a Deo & eius decreto dependent. Sic & cxercituum Imperatores, nisi prospero & Martiali quodam astro nati ; mastra fortes strenuique sunt, frustra bellica virtute instructi. Diu rim , unius fato Ducis, militum victoriam, iuxta fortunam duci. Et voluntas quidem in manu cuiusque est, felicitas & facultas caelo conceditur. Vnde Stramnes Persa interrogatus, cur factii praeclaris eius dictis non responderent; Quid loquar,inquit, mihi in manu est; quid eueniat, in arbitrio Deorum immortalium. Quibusdam tamen hominibus peculiarem Natura sortem assignauit, ut quidquid dixerint, consuluerint, egerint, omnia secun-

205쪽

i81 FRED. DE MARSEL AER LEGAT v S. do numine,ac velut quadam virtutis manu tractasse via

deantur, etiam cum procul deflexerint a linea & scopo. Alexandri fortuna celebratur ; quod plures prope victo- rias reportatit, quam pugnas inierit; plures urbes ceperit, quam obsederit; plures hostes fuderit, quam nouerit; plu- ra occuparit loca, quam obierit. prorsus temeritati eius sors etiam ad gloriam susIecit. Contra non paucioribus arcana quaedam congenita est infelicitas,cui velut scopulo adhaerent: quippe quorum virtutes etiam displiceant, ac bene consulta factaque neglectui & contemptui sint . Dum rident, putantur deridere; dum ungunt, pungere dum nugantur, nil minus putantur quam nugari. Atque ivt echinus quocumque se vertit, spinas secum trahit: sic aliqui infausta & infesta sibi sidera, tristemque euentum ubique experiuntur. Imo idem cum fit aut dicitur, non

eadem semper est gratia: non quod dissimilis res sit, sed quod is qui dicit aut facit non sit idem. Huiusce discriminis ratio aut regula aegre docebitur disceturve: a Numine,

a cuiusque indole dependet: nisi sorte dotes illae, de quibus carptim supra, prudentia , solertia, peruigil conatus , eloquentia, tum potens voluntatum conciliatrix comitas , morumque elegantia , excellentiae isti patroucinentur, naturam iuuent atque commendent. Sic Titus Vespasianus , luia ingenio suavior, velut ad benignitatem factus, neminem a conspectu suo tristem dimi teret; omnibus gratiosus, nemini inuisus fuit, deliciae amorqtie generis humani nuncupari ineruit. In V.C tone adeo ingenij & virtutis vim enituisse ferunt, ut quo, cumque loco natus fuisset, fortunam sibi velut morigerantem facturus videretur. Nimirum ipsa praemium

& dulcis sibi voluptas virtus est ; nec nisi repentibus ani

inis, v

206쪽

LIBER P R I M v s. 283mis, frigidumque atque iners pectus ignauia obtegentibus , durior apparet spectatae virtutis quam incognitae conditio. Ideoque , in solamen humanae imbecillitatis, quin imo in incitamen industriae, astri iunt non illitter ti viri, & quibus animus altior supra ignobile vulgus

eminet, esse fabrum sua serto: Singulos suis mo

ribuis fingi: Fortunam simul cum mordis immutari: Nem . nem turi ius lidi quam a seipso. QIid etiam 3 Vigilanti, agenti, lene consulenti projere omnia euenire: Ubi te seco dia ignauiaque dedetis, tardum quoque deluberantis fortunae fauorem, iratum infestumque Alumen reddi , auerti. In nobis situm este, felices vel infelices simus, si dextere iniecta tempori & occasioni manu, animum ut decet occupemus : sic sortis quidquid obuenerit, proprij velut iuris imper que fecerimus. Ab astris nolunt necessitatem

derivare: ---Sapiens dominabitur astro. A nobis fortunam volunt, non nos a fortuna depciadere.

An frustra Satyricus 3 Nucum numeti abest,ut Prudevtia: sed nos

Te facimus, Fortuna, Deam,caeloque locamus.

Homines plerique, non quia infelices sunt, inepte in rebus consiliisque versantur ; sed quia inepte versantur, infelices sunt. Ubi per socordiam, ingenium, tempus, mires defluxere , Naturae infirmitas accusatur. ut non inaniter ille omnia siue errata, Infortunia dixerit: & alter; Virtuti omnia pareret Felix igitur esto Legatus; sed seipsum, ut poterit, felicem faciat. Saepe quia non sat animi roborisque Fortuna inuenit; transit. Stringi amat, comprehendi amat,cogi quoque: sed Virtute, quae regit omnia, & Legati Felicitas est.

207쪽

FREDERICI DE MARS ELAE R

LIBER SECUNDUS.

DIs SERTATIO LLegationum discrimen.

E c A T v M esse, illustre munus; agere, pernecessarium. Qui sit,sive corpus, siue animum, siue fortunam spectes, ostendi. Qui agat,nunc declaro,& a discrimi

ne omior.

Res quae a Legatis tractantur, vel sacrae siue Ecclesiasticat,vel profanae siue Politicae, vel denique mixtae: & sic quoque Legationes dictae atque distinctae sunt. Sacrae quidem, quae Religionem aut Ecclesiastiacam iurisdictionem cognitionemque concernunt ;& ad has fere Sacerdotes , Antistites, Praesulesque assumuntur. Profanae, Quae auctoritate profana constant, & Principis vel Reipublicae causa. Distingui autem a sacris profanae debuerunt;partim,ut suam utraeque dignitatem haberent; partim,ut quisque quarum maxime rerum peritus esset re intelligens, Legatus quoque fieret. Quae mixtae vero sunt,

208쪽

LIBER SECvNDv S. 18s& iurisdictionis mixtae, promiscue etiam administrantur. Non solet tamen Summus Pontifex Legatos nisi e sacro Ordine ad Principem Politicum mittere: neque hic Ecclesiasticos ad ipsum Ecclesiae Principem: quisque ut D miiiij sui rationem,& conditionem Imperij exprimat,indubitatius feliciusque asserat. Equidem Summi Pontificis Legati seu Nuntij, ceteris maiores, meliores; quod is a quo mittuntur, reliquis qui mittunt,maior est,melior eo debet. Nihil scit, qui no scit-quid Actent Sacra Profanu satque adeo vel in xime,quae eius sit maiestas,cuius Reges ipsi, diuino Primae Veritatis elogio, facti findit Nutrith. Parum dicitur,quidquid de eo dicitur, qui Animarum &AEternitatis Claue, in terris Dei locum tenet, & Angelidis tremendum humeris ossicium sustentat & exercet. Ecclesiam omnem vide: multitudinem Fidelium recense: mysteria scrutare: Hierarchiam compone: sacram legem &politicam inspice: tranquillitatis Reipub.Christianae pio curandae, fouendae, pondus expende: adhaec, Principum dissidia, simultates, odia, ambitionem, turbulenta ingenia: concussiam Dei domum,totque haeresibus conquassatam, obserua: molem,maiestatem muneris tangis,non a tingis. Altiora vis Animam & corpus, futura & praesen- tia,aeterna & temporaria metire. In huius partem laboris vocantur, qui a Pontifice oneris tanti consortes mittuntur

Legati Apostolici. rum ossicium, auctoritas, iuris diffo,doctrina, virtutes,supra calamum meum sunt, supra curam: nec enim ego sacra haec non sacer. In his di- scere percupio non docere. Maiora etiam sunt & plura, quam ferat praesentis laboris institutum. Partem bonam

suggessi iam & designaui iis, qui a se plura poterunt sit '

Aa ponere.

209쪽

tius nexu.

Legati itaque Pontificij triplices. Quidam Leetati a latere : Car ginales videlicet,ab ipso eius cui assistunt latere, cum amplissima auctoritate, emissi, prouinciae administrand x, pacis inter Principes stabiliendae, maiorum com illoruna causa. Secundi, vulgato sermone, Nunth Apostolici hi & Misti qui frequenter etiam inim potestate Legati a latere. Cardinales non sunt, sed Antistites a Summo Praesule ad Principes aliosve qui imperium exe cent, destinati, ut agant, indagent, vel expediant negotia non maxima,vel ut tamquam Apostolici iudices defiga- ti, certas causas cognoscant. Tertia demum, Legati nati; quod nimirum eo ipso quo Ecclesiis pr(ficiuntur,& Praesules creantur,Legati Apostolici nomen & dignitatem as. seqtiantur. Talis in Hispania Toletanus, in Gallia Rheu mensis; Magdinurgensis olim in Germania, hodie Sal burdensis; in Polonia Gnesinensis, Strigoniensis in Hungaria: alij plures alibi. Omnes porro Legati Apostolici, ab ea qua funguntur sacra Legatione, sacri sunt & vocantur. Quidi quod & Sanctissimi Vniuersalis Ecclesiae Capitis vices gerunt Ideoque aduertere inprimis decet eos qui sacto hoc munere si uaguntiir, ut eorum actiones verbaque rebus sacris congrua & digna videantur. Nil faedum dictuve lire mina tangat. Quod iis praehertim locis obseruandum, ubi Religionis tantum odio quidam mali,qui alias boni: aut Pr(latorum vitia, erroris sui sulcimentum sibi fingunt, aliis faciunt. Non recte: sed humanus tamen error est eius, qui eorum, quos praeireta praelucere decet,errat exemplo. Vide etiam calumniam. icitum submitti quosdam & subornari, qui

labem

210쪽

m LIBER SP CvNDus. 18Ilabem, non inest,indant, ut improbo ausu atque astu pervertant coin plures,dum Relisionem culpant, Rectirum vitio. quasi vera non sit, saltem non credatur , dum non ad eius praescriptum,ab iis maxime qui praesunt, vita instituitur. Fortissimulta praecepti genus eri,praeire:& vim facit, qui docet & una ducit , iuxtia illud:

erba mouent,exempla trahunt.-

Cliristus ipse (eccuius auctoritas sanctior viro Apostolico coepit Facere di Docere. Nunth Pontificis illustre e emplum munere exprimit Ill ' & Franciscuae ex Comitibus Guidiis a Balneo, qui gratissima Belgium (dum haec scribo: Legatione ornat& iuuat. Cuius vita,vivendi forma & exemplar;mores,viitutum regulq,omnis decoris insignia sunt. Fidens dico, ncce quod agentari velim(nolo, nescio,non debeo) Roma,non alios lega,elige. Erit quod serant tales, tu inctas, Ecclesiae Militantis magno , bono,Triumphantis ingenti iubilo. Sunt & Legationes piae, quas potissimum aeternae salutis atque animae caelessis cura, aut irati Numinis in cala- initate deprecatio emiserit. Exempla etiam a superstiti Sa antiquitate nianant. Nam, ut est apud Liuium, post acceptam ad Cannas cladema, Fabius Delphos Legatus mittitur,sciscitaturus oraculum, quibus supplicationibus . .

Dij immortales placari possent. Talis etiam fuit M. Pom- . . Hij & Q Catilli Legatio, qui Delphis coronam auream, ducentorum pondo,simulacra item spoliorum, & decem pondo auri facti obtulerunt. Sed & in Urbem contagioso ac pestifero morbo laborantem, Legati Romani signum aesculapij ex Epidauro transuexere. Superstitionem relinquo, & ad nostros venio. Christiani Principes Deo

Op Maximo munera precesque oblaturi, consilia Si au- Aa x xilia

SEARCH

MENU NAVIGATION