Frederici de Marselaer equitis legatus. Libri duo. Ad Philippum 4. Hispaniarum regem

발행: 1626년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

221쪽

ip 8 FRED. DE MARSEL AER LEGAT v s. Liberam voco serinam, quae agendi modum agenti committit: limitatam,quae verba ipsa ordinemque praescribit. Eiusmodi mandata non solum summo studio curandastini, sed ne latum quidem unguem transilienda . Faciunt huc quae in Platonis legibus extant: Si Legatus aut praeco, ea quae sibi fuerint publice mandata,falso nuntiauerit , vel falsam Legationem quouis modo obierit, ea tacendo qua dicenda fuerant, vel aliter a se fictum retulerit, siue aliter in Legatione praeuaricatus sit ; aduersus hunc tamquam sacrilegum agetur, quasi Iouis mandata impie ac nefarie fuerit transgressus. Ad sormulam igitur hic agere & loqui oportet,non aliud aut aliter,quam praescripti ratio si rat . Alias videbitur Dominum negligere Legatus, vel se suamque prudentiam pluris facere, quam eius qui, ubi si mel mandauit,obsequium requisiuit,non consilium. Ac nisi sic decretis mancatisque insit necessitas, ne sapientia quidem aut potestas adesse videbitur mandanti: quibus

tamen maxime profluit constatque & auctoritas,&maiestas. Adde,quod etiam errare contingat Legatum, inani quapiam spe aut opinione ductum, dum meliora eligere

vel agere conatur. Circumstantiae enim facile mutantur,

ipsae occasiones se subducunt,& externorum sensuum iudicium,quod plerumque sequuntur homines, frequenter fallit,dum eorum organa vel Vitiata sunt, vel hallucinantur, aut obuersantur iudicio rationis: ad cuius quidem normam res omnes perpendendae essent; sed min, obuia, latet. Et quot praeterea falsi rumores, & impostorum technae credulo imponant i Numquid grauis itaque culpa

subeunda erit mandatorum corruptori aut violatori Ianr

indicaui ex Platone. Profecto, quod Iudici leges, id Le- iam eiusmodi stricta mandata: at illum si aequus & bo-

222쪽

nus est non de legibus,sed ex legibus censuram & sententiam serre decet. Etsi autem unius vel alterius Principis mansuetudo ita tulerit, ut voluntatis suae transgressionem utilitate subsecuta compensatam aeouiore animo tolera- rit; sie tamen plerique potentiores eclocti & affecti sunt, ut grauissimum sui contemptum in contempto mandato postum arbitrentur. Id intelligi voluerunt Athenienses, qui Legatos suos ex Arcadia reduces, speratae rei ac laudis compotes, domum reuertas capitali lege damnauerunt, quoa alio quam praescriptum erat,iter instituissent,instructionisque paginam aulii temerario violassent. Nec immerito redargutus fuit quidam super grauibus rebus Legatus,ouod terrestre iter ingredi iussus, mare tempestuo-lum se Diisset,vix

-- ito a morte remotus

Euattuor.

Neque audita fuit excusatio, quod una seipsum discrimini commisisset; sed magis arguit stoliditatem eius,qui imperium Principis postposuit leuitati suae ac fortunae. Interdum vero quod in militia olim obtinuit, hic quoque usurpare placuit; & quia pluris disciplina quam victoria aestimata fuit, ipsa virtus ad supplicium venit. Cui non cognita Manlij Torquati, & Posthumh Dictatoris seu ritas 3 Uterque filium securi seriri voluit, quod citra iussum victor extitisset. Apud Spartanos adolescentis cuiusdam facinus pr*mium & poenam simul promeruit. Quia enim feliciter in Thebanos pugnasset, corona ab Ephoris insignitus est: quia iniussus & sine armis, mulctam mille

drachmarum incurrit. Et ne e longinquo causas arcess mus; domi militiaeque Status imperantium incertus,confisus & infirmus sit,si incertum obsequium & fides eo

223쪽

etoo FRED. DE MARS EI AER LEGAT vs.rum qui mandatis parent. Antiquis si fidem historiis da

mus ; iisdem omnino verbis edendae Legationes erant, quibus fuerant iniunctae,nulla omnino potestate augendi, minuendi,mutandi. Atque ita dignius tutiusque res

geri videbatur, 'uia non voluntas solum, sed verba ipsa

perferrentur: idque beneficio eius, cuius magis ministerium quam ingenium, opera quam solertia requireretur. Homerus introducit Legatos eadem prorsus verba nuntiantes & renuntiantes, quae ab iis audiuerant a quibus abierant. Haec cum ita se habeant; consideret Orator, quam resigiosum mutaui sta beat. Nam licet asyllabarum contextu aut verborum sono non dependeat (quorsum enim eloquentiae, ingenij achidich usus A sensu & mente mandati non deflectet: atque hoc erit, verba non violare.

Sed quid si solemnis hic formula Instructioni inserta sit;

Ceteras prudentia ac fidei tuae committimus , an absolutam ac generalem liberi mandati potestatem datam esse putabimus,ad summam rei pro arbitrio vel mutandam vel tollendam 3 Absit. Innuitur tantum, ut cum omnes modi &occasiones rei agendae articulatim praescribi nequeant; possitLegatus,si facilior se via aperiat,eam sequi,qua praescriptorum metam assequatur. Restringit enim se appendix ad antecedens,cui annectitur. Sic in priuatoriam quoque negotiis,generali mandato, rerum ac facultatum administratio mandatario datur: neque propterea agere ille potest omnia,quae pectiliare mandatum exigunt siue eff-caciter obligandi , siue vendendi, siue alio modo contrahendi. Si tamen libera prorsus administratio data sit, idque expressim procurationis litteris insertum extet; tunc omnium quae Dominus facere posset,inandatum plenum habere intelligitur procurator, seu negotiorum gestori Quando

224쪽

Quando igitur (vti in rebus maioris momenti accideres t) Legato tempus suppetit denuo consilium & consensum a Domino suo petendi, petat. Ita enim fiet, ne quid credatur iniussu principis egisse. Simul inani sestum euadet,qua reuerentia& fide negotio suo inuigilet. Alioqui

aegre rem maioris consequentiae concludat. Si quid enim infeliciter cess erit,cuitabit calumniam (cui omnes expositi qui praesunt aut eminent) quod suo consilio&cerebro

impegerit: si quid feliciter, non leuior erit gratia ; minor

vero leuitatis,arrogantiae aut temeritatis suspicio. Cauendum tamen,nedum nimis religiosi sumus , et . bi e manibus praesentein aliquam rei bene gerendae occasionem patiamur. Facile pereunt mom ta negotiorum, subducunt te occasiones, nec omnes horae aut dies omniabus consiliis aut conatibus opportuni sunt. Quid enim,sim tempestiue sciri mens Principis non posset, nihil sibi L gatus tribuet Repraesentet Principem; sed obsequium

utile,consorme rebus cius exprimat:sic numquam uitempestiuum. Quod sciet sic recte agere,audeat: hanc esse Primcipis meiatem , prospero successu deprehendet. Etenim quemadmodum repentina consilia in occasione prudentia regit,fides roborat; ita necessitas excusat, licitas commendat Sane ipsis in actionibus subinde emergunt dc occurrunt quaedam,quae humanitus praeuideri nequeunt, nedum praescribi. Ideoque ubi omnis mora negotium pessumdaret,aut dainnosa esset; capere praestat consilium, quam ex longinquo aut incerto petere. Frustra c xspectatur,quod non potest adesse nisi serum. Neque vero de nuhilo gladiatorum verbum vetus est, quod docet, in arena consilium capere , atque cum tempore ipso deliberare. Quippe pro rebus nouis novanda sunt consilia, & in subi-C c taneis

225쪽

xot FRED. DE MARSEL AER LEGAT v S. taneis rapienda sunt saepicule, non ruminanda. Freque

tius etiam res ipsa actioni humanae legem dat,quam actio rei. Equidem magnos seio Ministros, ossicij sui fuisse adlmonitos , quod litteris potius Regiis morem gessisient,

quam loci ac temporis circumstantiis. Romanorum L gati missi in Graeciam,Metelli tempore,ut controuersias,

quibus Achaei & Lacedaemonij collidebantur, cognoscererent; in itinere Graecam Legationem, quae eadem de causa Romam mittebatur,obviam habuere. Quid agerent . quia progredi superuacuum videbatur,regressi sunt. P.Sciapio Africanus, (& quis in mandatis rebusque exequendis accuratior= ne S. ' quidem, de pace cum Carthaginensibus ineunda ac se perlato, obtemperare in animum induxili dum abunde et con staret, fictam & fallacem a S natu pacem hostes petiisse,acrius mox bellum moturos.

Sed quaesieris,quod inuestigatione dignum est;An Lmgatus qui dicitur extraordinarius,& peculiare tantummodo mandatum accepit, miscere se possit negotio sibi non commisso, forte nec praemeditam 3 utpote si quid per eo ternum Principem eiusve Concilium, aut aliorum Leg tos, agitetur, quod ad sui Principis commodum siue in commodum , decus siue dedecus spectet E Libere: potest, lino debet, & tamquam ad hoc quoque missus sit. Tam

tum enim abest, ut culpae obnoxius videatur, si munus suum ampliet, tempestiuo obsequio, auxilio, affectu; ut obnoxius,nisi ampliet. Procuratores,licet non speciali r rum administrandarum tradita potestate, domini tamen res meliores fimioresque reddere possunt,non deteriores. Non ignorarunt id Atheniensium Legati, qui dum cori-fectis iam negotiis Lacedaemone reuersuri essient,quia intelligebant hostilia & extrema aduersus Rempub. suam

226쪽

LIBER sECvNDv S. Eos agitari per Legatos Peloponnensium, nimirum ut Athenae everterentur solesiae aequarentur ; substitere & egere quod in mandatis alioqui no habebant: & dolum in coimsilio, dedecus Dericulumque in foederis ruptione ostendunt; nec id alius tranquillitatis aut securitatis fundamentum fore. Haminius, deuicto Antiocho, fugientem Annibalem veneno enecasse dicitur, dum longe diuersa ad Prusiam negotia dirieret. Sic & alij aliis de rebus missi, quaedam reliciose nec cunctanter peregere, quae Reipub.& Principi suo placitura ac profutura praenorant. Imo Principes, di si iis quorum opera interponenda est, optant subindequaedam perpetrari,quae tamen iubere v renturi, quae scilicet solus successus honesta seciat. Sextus

Pompeius cum Antonium atque Octauium percussis foederibus in triremibus cornaturos accepisset,& a Menod ro classis praesecto clam admoneretur, ut utrumque captiuum faceret: hac enim ratione & paternam necem ulcisci,&imperium eo gloriosius citra ciuicum sanguinem ac tumultum sibi asserere posse: ita quoque prospectum a se nauibus,ut neuter euadere in continentem queat, si sui. nis amputaretur. Debueras, inquit Pompeius, sic facere,

non dicere. Et scias Menodore, simile quid licere cui peierare fas (fuerat quips' seruilis conditionis Menodorus: liaberis autem Pompeij,illius Magni,id non licere. Sed videat Princeps, ne super eodem negotio diuersa

mandet diuersis, qui in contraria ac dissensiones necessario illabantur, aut certe animo haereant quid omnino sit agendum. Anno isor. dum bellum arderet inter Gallum & Sabaudum, placuit utrique Principum, ut Pontiis se ceu aequus arbiter, per Legatum Cardinalem, statueret iura de conditiones ineundae pacis: id enim ratum so-

227쪽

re quidquid ille statueret. Hinc Dux Sabaudiae Legato suo scribit, ut libere signet quidquid Delectus iste decer

neret: moxque rescribit, ne signet. Quid igitur hic faceret , dum concordiae conditiones signandae, per Ponti cium proponerentur Opponit, sibi nouam legem a Duce praescriptam: Cardinalis autem, sibi iam sancte tributam auctoritatem dirimendi omnem controuersiana. Itaque Sabaudiae Legatus conssiluit Legatum Regis Cathmlici, Ducis partibus fauentem & auxiliantem: qui dum animaduertit , utile fore suis id quod propositum de

conclusum erat; suadet ne ulla in subsignatione fiat remora aut difficultas. Paruit ille Sabaudiae da tamen conditione (quam probabat Cardinalis ut Duci toto mense integrum esset probare vel recusarehaec pacta , quae tamen vim legis & pacis retinuerunt. Liberis & absolutis mandatis plus inest auctoritatis, quam imperil: accipiunturque ut immutabilia, cum spe- . chatur Principis iussus & reuerentia scopusque rei; ast v

ro ut mutabilia, cum occasiones, cum circumstantiae, re

necessitas,eiusque claui quibus figuntur humana. Atque haec plenariam potestatem negotij expediendi , Legatorum dexteritati, fidei ac felicitati committunt in hisce re bus , quarum electio aut moderatio certa haberi nequite aut quae propemodum iam desperatae ac depositae sunt, imo ex tempore sumi & regi debent. Nimirum sunt qua, dam in rebus mortalium,quae prorsus constitui aut curari negant, nisi coram inspiciantur, & inspecta dirigantur

iuxta circumstantias & consilia ex rebus nascentia,non ex relatu aut praemonitione. Sic experti Medici , nisi aegrumissi accedant,venam tentent, non ita lubenter nec recte

super aegritudine aut conualescentia quidquam decernum licet

228쪽

licet prius,quam male aut bene habeat ille,ab aliis didice tint. Aliquid interdum aduersarij vultus,aliquid manus

mota,aliquid corporis gestus, rerumque inexi pectata varietas indicat,imo intuentem mouet, motaeique, quid sit agendum. Dum fortuna negotij, industriae curantis credita est,consilium pro mandato, fides pro formula est. Sic de Carolo Audace accepimus, dedisse suis ad Ludovicum Galliae Regem Legatis, mandatorum loco, chartam va cuam, subscriptam solo nomine Caroli: nimirum ut quidquid illi pro foro praesenti atque e re Principis fore intelligerent,libere agerent admitterentque,veluti si speciale mandatum accepissent. Libero pariter mandato Phaneas & Democles ab AEtholis Romam missi sunt, ut quodcumque pro pace, atque e re aetholorum & fide sua

esse cen serent, a rent.

Legatis itaque non solum libera mandata traduntur, sed praeterea folia quaedam alba seu vacua, in quorum ima parte, solum nomen Principis, qui ea dedit, contin tur: ut siti per iisdem epistolae,promissa, pacta, apochae aut syngraphae scribi pollint,prout necessitas aut res quae prae uideri nequierit, suaserit. Traditur quoque sigillum, ut sic itinerum pericula & moram usus praeuertat. Plerumquedu in indefinitas ac nudas eiusmodi subsignationes Legatus accipit, peculiari apocha fatetur,vel publico codici inscribit,se eas accepisse. dumque iam iis usus est, mittit copiam Principi eorum quae supersetitia sunt: simul etiam procurat, id annotetur in schedula qua se eas accepisse consessus est: vidum in patriam reueruis fuerit, & superflua forte folia restituerit,ab obligatione liberetur. Quod si autem litterae instructionis , vel liberarum eiusmodi subscriptionum tabellae, quapiam pluuia, vel attritione Ce 3 aut

229쪽

xo 6 FRED. DE MARSEL AER LEGAT v s. aut excusabili infortunio ita deformes aut lacerae extit

rint, ut easdem rescribi necesse sit 8, tum petit sibi per Secretarios aut Graphiarios Curiae id fieri. Qua in re nullae dissicultas occurrit,prcsertim si Legatus priores sic maculatas aut corruptas remiserit, aut si remittere quidem per tabellarios minita tutum sit,polliceatur sese easdem ubi redierit restituturum. Quod si autem illae latrocinio,incendio, submersione vel casu prorsus perierint; Principi id ita manifestat,ut ipso eventu magis quam quaesito praetextii extra culpam ponatur, nec plus quam incuriae luspectus fiat. Sed quo laxiora ac liberiora absolutiora dantur mandata,eo se vir cordatus archius adstrictum existimat, ut summa indit stria sectari obsequium videatur. Eiusmidi enim mandata eam includunt interpretationem, ut qui mandauit, non aliter quam si pro pudore & fide ( volunt aliqui,pro usu commodo) res agantur,mandasse ac sen- isse intelligatur. Sic M. Clodium, quod libero mandato Legationis accepto, turpem cum hostibus pepegisset pacem, iisdem S. P. Q. Romanus dedendum iudicauit; & si

remitteretur,in carcere necandum. Qui itaque praescriptis certisque mandatorum regulis adstringitur, ii nil transgrediatur, extra culpam se constituit. Ast qui,quod opis,

mum faciti est, se electurum & acturum suscepit, & sic pollicetur squamuis id maxime honorificum & optabile

. videri possit) multiplici tamen censurae obiicitur, dum claiam bene consulta pessime contingit intelligi: magis cl- iam exponitur fortunae, quae humana non semper manu dirigitur aut constat. Breuiteri, Utilitas Principis suprema hic lex esto, cuius non imperium tantum, sed ingenium quoque respiciendum est. Volunt denique Iurisperiti, mandatis eiusmodi generalibus ea non maseri comprehensa,

230쪽

LIBER sEC v Nous. to heno,quae mandans particulatim praeuidere aut cogitare non potuerici Si quando Princeps Legatis remotis quidpiam imperat,quod quidem reipsa tam nocivum rebus nais sit,quam utile arbitrabatur; Legatus priusquam exequatur, Principem dissicultatum ac lanioris sententiae certiorem reddere debet: qui, hisce intellectis, si nihilominin iusserit & institerit mandatis parere, pareat. Alioqui quia rebus incognitis & longe dissitis mutatio casusve inopinato obu nire potest; consueuerunt quidam, primo, secundo & tertio idem iubere: ut si ita exhedierit, primo statim nuntio exequatur Legatus; sin vero quid obsit, rescribendi tem-bus habeat, priusquam ultimo mandato necessum sit obedire.

D I S S E R T. V. hadam non scripta.

PRINCEPs in tradendis Legato mandatis, haud facile scripto simabit; quod fraude productum,casu

amissiim,vel vi insidiisve interceptum,negari nequeat,vi geri queat. dolum malum includunt, atque alioqui turpia aut iniqua sunt, quoniam sine scelere perfici aut exii ere nequeunt, ne scribi quidem sine rubore possunt. Magnae igitur sequelae arcana auribus credantur potius, quanti tabellis. Fit autem, ut in colloquio sue sermone,

animi motus rationem praecurrat, ac lingua mentem: &veniam meretur non praemeditata oratio, scripta autem,

fidem velut poscit. Quidquid litteris, fidelis imis rerum

indicibus ac custodibus,praesenti quis animo ac deliberato mandavisi sensisse, statuisse,confirmasse credendus est: frustra

SEARCH

MENU NAVIGATION