Frederici de Marselaer equitis legatus. Libri duo. Ad Philippum 4. Hispaniarum regem

발행: 1626년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

211쪽

188 rRED. DE MARSEL AER LEGAT vs.xilia imploraturi,ad loca & templa,in quibus p liariter coli Numen amat ac propitium est Legatos solent mittere, & peculiari cultu pietatem profiteri. Ita a Itistiniano imperatore Hypatius ac Demetrius Episcopi ad Ioannein Secundum Pontificem Romanum cum muneribus missi sunt,quae templo D. Petri dedicarentur ; styphus unus aureus gemmis exornatus,librarum sex; argentei duo, librarum duodeciai; calices argentei duo librarum quindecim. Tamquam faueret Legationi piae Deus, Salonas inunitisse simam urbem inox Imperator cepit, Gothosque ingenti pretesio vicit. Inuiolatae atqucinuictae Religionis nostrae partim propagandae, partim inuestiganda: Zelo, ex Indorum Orientalium plagis remotissimis, plurima: Legatim nes susceptae fuerunt: sic mirifico atque potenti Verbo Ueritatis Euangelicae ultro concesseriant,qui hostium horriti armisue numquam cesserant. Utpote Regum Iaponiae cosanguinei & familiares,plus semel ad Gregorium XIII. Legatione functi; qui Pontificem, ut patrem, ut Dominum venerati sint: ipse,ut filios amplexus. Sensisti etiam tunc, Romana Eccina, quod praeclaro carmine Diuinus

Vates: Gentes quae te non cognouerunt, ad te current, propter

Dominum Deum tuum, di sanctum Israel, quiaglorificauit te. Et singuli quidem Legati, vel negotij cuiuspiam agendi immutandive gratia mittuntur, vel honoris dumtaxat, obsequij & ossicij debiti ergo: eorumque mandata aut in

cognoscendo,aut in enuntiando, aut in consultando, aut in exequendo consistunt.

Sed Legatorum non una est conditio. Alij publici, siue cum mandatis: alij priuati, & sine mandatis. Publici,vigordinar ,vel Extraordinarij. Ordinariis tempus protrahitur,ves contrahitur,pro necessitate negoth,ac voluntate

mitte

212쪽

LIBER SECvNDus. Idyr ientis. Extraordinariis exiguo tempore, ac super certae seditione haerendurn est , uti affinitatem ambiant, contractum rati ficent, fidem iurent ,euentui condoleant, vel gratulentur, munera deuehant, consilia vel commeatus

petant.

au'd ad caerimonias Legationum,negotiis pariter su seruiunt; re, ritu,ac sermonis Vitio disserunt. Aliae erunt, quoties de pace, connubio, gratulatione agendum: aliae, quoties expostulare,interminari,deplorare, deprecari necesse. Quae laeta ac tranquilla sunt, floridam admittunt Suadam, exiguntque: superba atque minantia, strictim exprimenda sunt. Quemadmodum alius virum togatum,alius militem gestus & cultus decet: alium tempora& negotia serena, alium nubila & tristes causae vultum habitumque deposcunt. .

DISSE R T. II. colore es praetextus.

Iv E R s o quoque quam appareat praetextu Lega- tiones saepe instituuntur: ut quid perquiratur, im-

pematur, perpetretur, promoueatur; damnum odiumve in rem aut personam concitetur. Huc in occasionem a gumenta aut negotia etiam occulta & remota veniunt.

Sic quidem pace inter Philippum II. Hispaniae & Henricum IV. Galliae Reges inita, cum Petrus Toletanus ad Henricum congratulandi gratia Legatus venisset; quasi aliud a mandato agens,ab eo sciscitatus est: Ecquid vide- . retunsi Catholici & Christianissimi Regum liberi, stabiliore laedere ac connubio iungerentur Cumq; responsi iiii Aa 3 esset

213쪽

Iyo FRED. DE MARSEL AER LEGAT vs.cilci,sitis adhuc iuuenes esse; Maxim inquit Legatu si caiiotcmpusque illa disponant: mod pueris puerili

tainen eius inli intinc nuptiae arctiore assinitatis scedere coluerunt. Vt videas non line fructu colorem hunc in Legationibus quaeri: tentari alia,quam tractari: proponi,non promitti. Hoc quoque artificio Romani usi fiunt; qui vis .illerent hostem, calliditatem virtutem fecerunt. Sca idolus an virim, quu in hoste requirat' Etenim cum iam in Antiocho timendus iterum Hanniabat esset, Legati a Senatu in Asiam missi sunt(quos inter ipse Scipio fuit)qui sub specie Legationis,&Regis apparatum specularentur,& Hannibalem aut Romanis mitigarent , aut assiduo colloquio suspectum inuisumque Regi redderent. Id accidit. Antiochus enim familiaritatem illam siti laeciam habens, non iam amicum eum amplius aut ho Titem, sed velut hostem proditoremque suum hasbere coepit: quae res, scribente Iustino,tantum apparatum belli,cessante Imperatoria arte, corrupita Tarquinius Iose, iam exul, nonne callide Romam Legatos misit, qui dum supellectilem regiam ac praedia repetunt, recuperandi R mi consilia inierunt e Carthaginenses quoque habuisse . Romae esuis, qui per speciem Legationis moram trahe- rent,exciperentque consilia Senatus, Frontinus scribit. Sed

mitto antiqua. Proauorum nostrorum memoria, cum

Turcarum In erator, regionem Religionemque omnem Christianorum auida spe deuorasset, & omninus immane Europ*is iligum minitaretunsola concordia vinculum aduersus externi hostis potentiam firmissimum videbatur. Christiani orbis Principibus, quos patriae communis sensus & amor affecerat; ne obliti tesserae qua conglutinati &cognominati essent, mutuis morsibus viverent, more immitium

214쪽

uerterent. Eo igitur consilio Dux Burgundiae Philippus, cognomento Bonus, virtutum excelletitia Princeps opis mus , quasi Urbem Sanctam visuriis, oculatam illam re demptionis nostri testem,viviam sibi sterneret G. Oph mum, virum e nobilitate Belgica,Constantinopollin a legauerat: prctextu simul firmi alicuius foederis,quod post multam Transiluanita cladem cum Magno Imperatore coiret: at reuera ut intestinae dissensionis malum, quo laborabant Christiani, & laborant modo, in truculentum

VTannum Turci im conueneret. Proposuerant,inquam,

sic Principes, pie & sapienter: sed proposuerant. Quod plures tangebae, plures neglexere: ac dum quis sue onus graue, arduum,commune,ab humeris suis depellere contenderet, sutilia & Quola potissimum disquireret ; omnino nihil actum, &publicae fortunae dedecus incremen- tum cepit Dum quoque in laudabilis studij stadio ipsius Legati fama, tamquam niuis cumulus rotando augeretur , florem spei maximae praematura mors decerpsit. E euanuit pulcherrima simulatae Legationis molitio, optimique conatus in irritum cecidere. Suo nimirum fato oetima consilia obnoxia sunt: hominumque vota in facillimo ad felicitarem cursu sisti videmus, suspendi, in hiberi; retroagi ea, quibus nondum dignus aut aptus est mundus.

215쪽

instructi ambigua.

V T munus suum Legatus intelligat, Instructione

pus. Haec a Principe est;nec ultra hic nobis examinanda. Nam quid & quomodo praescribere Princeps debeat, ad Imperij arcana spectat, pro singulis reriam occasionibus,earumq; appendicibus. Nostrum erit expendere, qua ratione exequetur Legatus, quod a Principe praescriptum est: quamquam & huius nonnumquam ossicium attingimus,quo minus ille ignoret suum. Certe si cui Instructionis componendae cura demandata fuerit, negotiorum adeo peritus sit oportet, ut omnia quae circa L gationem considerari aut euenire possint, perpendere &luggerere sussiciat: vir maxime peripicax,callidus, expetatus, dexter. Qui docet quid agendum sit, qui agendum sit

ignorare non potest. Ideoque haud magnum videtur, scientiam si spectes, discrimen,inter eos qui imperant aut regnant, eosque qui quomodo imperandum aut regnandum sit, praecepta dant. Constat profecto, absentium negotia contiactus

ex instructione& mandatis eorum,quorum nomine geruntur aut ineuntur, firmitatem accipere. Et generaliter omnium, qui mittunt vel admittunt, aut aliena administrant,interest,mandata ipsamque negotiationem instructione muniri, velut praecepto quodam ac vinculo quod utrimque obliget, si semel probetur. Praescriptam vero ageladorum formam,seu eorum quae imperata sunt libet Ium , Quintilianus Commonitorium, vulgus vocat Instructionem. quae axis videtur,circa quam actionum Legati

216쪽

LIBER SECvNDVS.gati sphtra volvatur: idem quod pixis nautica nauarcho. Gemina Legatis frequenter Instructio scribitur,ut una publice ac libere ostenui atque exhiberi possit ; altera non possit manifestari, aut quidquam operari, aliquando ne inspici quidem,niii dum adest certus sorte euentus locus.ve. Et haec quidern Instructionis pagina necessario interdum exhibetur. Primo,si quod tractatur negotium tanti

ponderis est, ut dicta & promissa Legati firmanda sint auctoritate mandatorum: vel si quid ili eiusmodi, quod

sciri aut credi nequeat,nisi hi aec ipsa inspiciantur. Deinde, cum ea quae aguntur,scripto comprehendi debent,& subscribere illi omnes quorum interessi Praeterea, si ad ius diaceiadum missus sit Legatus inter litibus aut bellis implic t . Denique, uoties odiosa nuntianda sunt: quae utique e tabula consultius quam ore depromantur, lectu quam dictu leniora. Aliquid asperitatis vox addit: sed quae scripta,Principis animo oculisque incurrunt, ipso quodam modo silentio mitescunt. Legati a Senatu Romano missi

ad M. Antonium,cum acerbius mandatum, quippe a Ciacemne conscriptum,ferrent,nulla oratione via sunt, nisi a Senatu se venire mandata ferre,ea inspiceret. Sed velut a

nobis os Casum est,non posse Legatum distincta aut singularia negotia aggredi, nisi peculiari quoque mandato

iussus sit; ita neque externus Princeps ultra,aut credet L Ram,aut cum eodem aget contrahetve, nisi qu'usque auctoritatem ac potestatem agendi contrahendive extensam eiusmodi litteris sciuerit, quasi paciscendorum conditionibus atque limitibus. Quod ii tamen suo commodo possit Princeps Legato credere, religiose litteras non respiciet, sed neque exiget. Nimirum s quod ea ratione Legato auctore actum pactumque fuerit, seruari&a

b b probat

217쪽

rys FRED. DE MARSEL AER LEGAT us. probari ab eo debeat qui Legationem misit ; recusari autem ac rehci non possit sine damno atque dedecore eiusdem; vel eo praetextu aut respeetii,quod sorte qui aduenit, persona sit perillustris,solita in Legationes ire,omni exceptione dubioque maior . Dum Legatorum quidam animaduerteret,instructionem ac potestatem sibi tributam, . ab iis quos adierat, minime exigi; non ignorari tamen, imo legi prorsus vellet, ea quae pientissimus Princeps quam optimis verbis ac sententiis indulgere & requirere videretur; ipse eamdem velut obliuione aut inaduertentia

quadam,eo loci reliquit,ubi protinus inspiciendam & exscribendam praesciebat. Instructionibus, quas Princeps dat Legatis, latet se scribere, & sigillum tuum apponere, quasi firma & rata mansura sint quae consignauit,quamdiu illa integra & ita

reuocata permanserint. Et huiusce Instructionis exem plar Secretarius Principis penes se custodit,aut in archivo negotiorum grauiorum. Si quid autem posterioribus epistolis denuo ab Instructione mutari cupierit Princeps ;sollicite nouum istud mandatum reseruabit Legatus, ut numquam a Principe negari,& semper a se probari possit. Sed quaeseris, An occulta illa Instructio, quae externo nequaquam e libebitur,domi tuto relinquenda,an peregre conferenda fuerit 3 Prius illud, consultius apparet, amissioni atque interceptioni minus obnoxiu m: ita ut non nisi copiam,qua dirigatur,secum ferat Legatus. Solent, ea quae madantur, obscurioribus subinde verbis .inuolui;vel eo fine, ut securior sit Legatio, neque cuiussi-bet sensui obuium mandatum, siquem sors insidiatorem

aut interceptorem malignitas immitteret. In ea vero caligine Legatus, necubi fides vel memoria culpetur, opportunis

218쪽

LIBER SECvNDus. Ipstunis cum Principe congressibus,3: accuratis consultationibus, ad mentem eius animumque penetrabit. Placide

tamen ac modest e interrogando dubia, ac momenta rerum librando ; ut fidelis obsequij madium appareat, non

curiositas ulla aut captio. Altera enim, vel considentiae, vel leuitatis argumentum est;altera cuiusdam etiam fastias vel arrogantiae, aut redargutionis, cuius suntosores atque

impatientes qui in summa sortuna. Nequis interim in Instructione inexplicabilis Legato scrupulus nodusve resideat,elaborandum est. Euolui curabit ille quidquid implicatum est, illustrari quidquid amphibologicum vel aequivocum, definiri omne quod incertum. Ad ardua rerum, si obscuritas accedet verborum, dubius ille an in ,

sententiaqtie suspensus, cum minime volet, maxime impinget. Nam quidquid alioqui dictum indictumve su

rit,Princeps huc illuc interpretatione sua trahere poterit, atque ex eventu vel probare rem,vel improbare: prospera agnoscere,aduersa a Diauere,prout libuerit atque conduxerit. Ut autem minus offensae pateat, petet Legatus, Anne in Aula adeunda confidentem habeat amiciam Prince iis, quocum agendorum momenta partiri liceatZAmbiguae tamen Ins nictionis interdum usus est,dum super rebus magni momenti pacta incuntur, vel mali rese empli atque racinoris iubetur. Nimirum si quid perperam atque inconsulto incaelum aut indultum esse post experientia docuerit ; rescinio iure videbitur postulari, &in Legatum summa verti. Ita etiam, si quid alioqui immeritis & innoxiis imputabitur aut infligetur, id lata cui pa meruisse videbuntur: nec culpa tamen ; nam qui a vi Iuntate disiunctus est error, facinus esse non potest. Hac etiam ratione , felix malignae Legationis successus ad om-B b r. nes,

219쪽

FRED. DE MARSEL AER LEGAT v S.

nes, infelix ad unum alteriamque redundabit. Tam sp ciolo machinameto illuduntur & illaqueantur intcrdum ij, quos vel auersa Principum voluntas, vel nimiae ambitionis siue aut toritatis suspicio, vel Curialium aemulatio(ne quis coram gratia praeualeati emanere & abesse compellit Quid peccare compellit Princetis eiusmodi aliqua

instructione atqueadeo lege praescripta, quae necessarium errorem trahat. Ergo non ambiguus tantum, sed arduus atque operosus hic honor est; absentes & incautos occupat, ut decipiat; euehit,ut deturbet. In cadentes autem tota mox fortuna ruit ; miserisque primo quidem fama eripiturnaliquando etiam (ne quis altum clamet aut conqueraturi quidquid praeterea stiperes Sane hi tales,non tam Legati, quam relegati videntur. cuiusmodi apud Athenienses sere Ostracismus suit, quo potentiores ciuium, ut supplicio carerent, in exilium mittebantur , aut potius extorres patria erant, ut poenam inuenirent. Sic & apud Romanos M. Cato per honorem turpillimum, imo, ut Cic ro appellat, per honestissimam calamitatem, Cypriim est relegatus. Item a Tiberio Germanicus in Orientem, a Nerone Otho inlassitaniam amotus est.Et Caligula dum Equitem quemdam, minus sibi gratum, abesse vellet, honoris eum specie ad Ptolomaeum Regem in Mauritaniaminam codicillis abire voluit: quorum, ut Suetonius reser cxemplum erat: Et quem istuc misi,neq; boni quidquam, neque mali feceris. Et tamen,ut aeui nostri mores sunt, sic avide hic prensant multi, quasi vel solum cuiuscumque Legationis nomen, faciat ad beatitudinem. Sed nomen: non enim hic semper nanciscendi fauoris,aut promendae dignitatis apertus campus, gloriaeve aut gratiae seges est.

Saepe qui flore decepti,spinas inueniunt ; imo qui lumine

decepti,

220쪽

LIBER SECvNDus. Is decepti, illabuntur igni,aduruntur. Honor ipse, nisi in masculam virtutem, durare non potest: qua sine, nemo am biguae Legationis ambagibus aut tricis par.

DISSERT. IV. Mandata.MAND AT ubi Principis ante oculos semper l,

beat , ut sequatur, Legatus. Mandatum id voco, eri Princeps vult,& ut fiat,praescribit. Velle igitur& praescribere Principem, credat Legatus, quyd non impossibile aut absurdum , sed quod videbitur gloriosum,

nec nimio difficile. Id enim,vel resta Lirium maxime,vel obsequentem faciet. Haec Principum ars est , non scire tantum quid imperandum sit, quomodo item,& cui; sed id magis,qui impetrandum sit,ut pareatur. Mandatorum alia stricta ac definita sunt,alia libera absoluta. Item alia manifesta, alia occulta. Manifesta sunt,quae ne ipsos quidem,quibuscum agendum est, lat re volumus. Horum exemplaria in communi Legati num registro seruantur. Occulta, quae & ipsos latent qui exequi ea debent;vel, his quidem exceptis, ceteros omnes. Haec non scribi,nisi in secreto volumine solent. Sciendum itaque, ultra id quod Instructionis littera sonat, plerumq;latere aliquid secreti &aenigmatis,quod dicitur Retentum Curiae. Antiochus Rex cum Legatum ad Romanos mitteret , manifestum super pace mandatum dedit: occultum addidit,ut priuatim Scipionis animus tentaretur. Iam v ro stricta mandata sunt, quibus certa Legato negotia iubentur, exequendi tantum forma vel libera velaimitata.

SEARCH

MENU NAVIGATION