Introductio in historiam Evangelii seculo 16. passim per Europam renovati doctrinæque reformatæ. Accedunt varia quibus ipsa historia illustratur, monumenta pietatis atque rei literariæ authore Daniele Gerdesio .. Danielis Gerdesii Historia reformatio

발행: 1752년

분량: 730페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

i; HISTORIA EVANGELII A. t r.

hibitis etiam cognitoribus regiis, vicissim admonet, ut errorem agnoscant, nec judicibus nimia sua contumacia necessitatem imis poni patiantur, ut in eos acerbius, quam ipsi velint, decernant: cum nihilo minus, ut de erroribus suis cognosceretur, Cassaneum interpellarent, ille tandem ab iis impetrat , ut doctrinae suae capita Senatui, qui ea ad regem deserri curet, ex hiberent. Caprarienses, qui in Venascinensi comitatu sunt, eodem tempore ab Aventonensibus bello petebantur: ii in commuis ni periculo communem quoque religionis professionem a) conscribunt, cum Lutheri doctrina fere consentientem: &inde ad Franciscum, qui eam Castellano examinandam tradidit, inde ad Jacobum Sadoletum cardinalem Carpentoracti episcopum mittunt r.

qui, ut erat pio & miti ingenio, perbenigne supplices accipit& quae ultra ea capita libro comprehensa de ipsis spargantur, ad invidiam conficta & meras nugas esse, ingenue declarat: id enim quaestionibus super ea re habitis sibi eerto constare: ceterum oblato libello videri multa inesse, quae partim integra sententia in melius mutari, partim acerbius in Pontificem εc praesules di temperatiore stilo mitigari possint: se nihilo minus eis bene velis Ie : minimeque ex animi sui sententia futurum , si cum his hostiis .

liter ageretur: se quam primum Caprariam ad aedeis suas vent rum , ibique coram de re tota plenius cogniturum. Ad haec verisba propensae nec fictae erga eos voluntatis significationem addidit, legato Aventonensium, qui cum manu armata adventabat, represso, & ut retrocederet, admonito. Exhibita Merindolianorum consessione, Senatus decreto Io. Durantius & Cavalionensis

episcopus, adjunctis quibusdam doctoribus, Merindolium proficiscuntur, qui miseros vicanos erroris coarguant dc errorem

quidem ejerantibus veniam dc impunitatem impertiantur: si r cusent, rem ad Senatum resbant. Quamvis illi contra animum obfirmarent, superstite tamen Cassaneo h vi lc injuria abstinetur, quod totius rei cognitionem rex ad se revocaverat:

a Ipsam illam Merindoisnsium Confessionem, cum propter rei memoriam, tum propter doctrinae puritatem ac praestantiam, dignam judicavimus, quam ex Actis Marorum in q. ubi fol. Io . & seq. legitur, intra

Documenta ad hunc Tomum Num. XV. referremus.

202쪽

Sed suit haec Persecutio, licet horrenda supra modum & atrox

intentaretur, ingentemque terrorem miseris afferret hominibus,

tamen ludus prae illa, quae quarto post anno Is s. secuta fuit, ut suo loco dicetur: Et haec ipsa tamen, Ratisbonae congregatos ordines Prote stantium in Germania movebat, ut mense Majo anni is I. ad Franciae regem sa) missis literis perscriberent atque pro iis qui per Provinciam Gallicam, ob doctrinae prosessionem partim erant in vinculis partim in exilio partim in latibulis aerumnosam vitamasebant, intercederent, testificantes, quod hi equidem propter piam doctrinam cum sint odio, praegraventur aliis criminibus Ecdicantur seditiosi. Sed quod viderint Consessionem aerumnosorum illorum oblatam Curiae Gratianopolitanae sive Aquitanicae re purgationem objectorum criminum, unde magis pro iis deprecandum duxerint, quia doctrinae confessio pia erat, & haud

dubie pura sententia Catholicae Ecclesiae Christi, quam & ipsi

profiteantur.

- I. XLI lΙ. Hoc eodem anno. Is4o. Stephanus BRUNUS. b) inter alios constantes ac fideles Christi martyres numerandus, itidem ob Evangelii confessionem subire mortis debuit supplicium 1 Cujus historia vel ob id admiranda magis omnibus accidere debet, quod

ipse qui rei rusticae, colendisque agris toto Vitae tempore opeiaram dederat, natus scilicet atque educatus in Reorterio pago quodam Delphinatus, intentia veritatis omnes Ebredunensium astuti is consularit, aisue Archiepiscopatus Εbredunt larvas facile de tradierit, praesentique animo hypocrisin sacrificorum reprehenderit. Quamvis autem liberales artes in scholis non addidicisset unquam, Galliceque tantummodo legere & laribere nosset, lectioni novi Testamenti magnopere addictus, ex quo sacrificorum errores deprehenderat: tamen quae erat innata hominis ingenio

a) S L E ID A N. Histor. Lib. XIII. p. Et fuit M E L A N C H

THON illarum Literarum scriptor, uti etiam liunc eae inter Epp. δεδε-Lvchthonianas leguntur Lib. III. ep. a. sol. q88. edit. Londin. unde eas depromere & Documentis nostris Num. XVI. inserere aequum duximus. h Actiones F Monumenta M/ιr rum Genev. I 6O. q. p. 66. suo.

203쪽

136 HISTORIA EVANGELII A. tr o.

dexteritas, quo certius omnes Papistarum tergiversationes & fallacias cognolceret, summo labore tandem persecit, ut conserendo assidue exemplar Gallici testamenti cum Latino, ipse etiam Scripturae testimonia Latine & recitare & intelli uere potuerit Caeterum cum haec lux lippitudini multorum molestior esset, aecidit ut anno millesimo quingentesimo trigesimo octavo in camcerem Archiepiscopi inclusus fuerit, ubi primum circunventus advertariorum nescio quibus technis squas homo & simplex, nec callidus admodum, parum intellexit) sormulam a urationis latine scriptam recitavit. Verum, carcere illo liberatus, ubi fraus inimicorum ci subolevit, re dc verbis saepius animi dolorem testatus est, suaeque carni succensuit, quod tam propensa suisset ad desessionem, sibi quoque ipse subinde ita minans, Me miserum , haudquaquam cadaver istud evadet, si me rursum capi contingat, sed periurii poenas dabit, spero. Anno itaque MDXL. Brunus iterum in vincula conjectus Ebredunt suit, persequente eum Gasparo ingeris Hapiscens, redituum Archiepiscopi redemptore, qui bona Brunt publicanda at-Jue in fiscum reaigenda, jam tota spe, animo dc cogitatione

evorarat. Ille, inquam, opera Inquisitoris Franciscant, cui Domicelli erat nomen, 8c alterius cujusdam vicarii nequitia utens, omni ratione vitae Stephani insidias struxit.. Stephanus autem in carcere per adversarios lacessitus ad palinodiam canendam sui prius imprudens secerat) ne latum quidem unguem eis cessit, sed minas & preces illorum praeposteras sortiter contempsit. bum illi proponeretur, uxori adhuc juveni,& quinque liberis penuriam sore, illo mortuo: Modis, inquit, liberis meis pabulum animi , quod est Verbum Dei , concedatur , de

pane corporis non sum solicitus. Mense autem Iunio ejusdem anni ductus ad Iudices, ut ei sententia capitis pronuntiaretur, sic eos intrepido animo est allocutus, , , Quid agetis miseri 3 mortisne me damnabitis, qua mihi ex hac vita demigrandum sit 3 mors sane mihi terribilis non est,

quum ex miseriis ad beatam im Hortalitatem transiturus sim. ,,

'Ad locum supplicii Planciol appellatum quum duceretur, plebem ad pietatis studium hortatus est, ibi vi dc impetu venti flammam huc

204쪽

liue illuc abripientis ac deprimentis, intactus fere unius horae spatio ad palum ligatus stetit, adeo ut nova sarmenta di vasa olei plena, consumptis lignis, afferri necesse esset, quibus ignis adjuvari possiet: nec tamen ita recte comburi potuit, quin salvus adhuc evadere possie videretur. Quo viso carnifex fustem in hominis caput totis viribus impegit. Cui etiamnum vivens dixit Stephanus, Cum igni adjudicatus sim, ecquid me vis baculis

enecare velut canem Z Tum Carnifex praepilato baculo viscera Brunt trajecit, quem prostratum in cineres redegit: atque eos postea in rupe collocatos ventis tradidit. Magistratus autem per praeconem vetuit ne quis mentionem ullam mortis illius faceret, nisi haereticus haberi vellet, eundemque casum dc exitium experiri.

Sed &.Claudius PICTOR, natus Lutetiae in suburbano sancti

Marcelli, prosessione aurifex, internecini in doctrinam restauratam odii tristes persentiscere debuit effectust Erat is per triennium versatus in civitate Geneven si, quae tum jam Evangelii Iuce collustrata erat, ac indies collustrabatur. At vero, Luteistiam revertendi cum cepissiet Consilium, ut Propinquos, parentes, amicosque, gratiae, quam a Deo accCperat, participes Risceret, eosque in cognitione veritatis institueret, factum est, ut ab illis traderetur Morino sa), praesecto rerum capitalium, homini ad omnem immanitatem proclivis. Is autem audita ejus Consessione purae Christianaeque doctrinae plenissima, statim eum ut vivus igni traderetur condomnavit. Curia partamenti suprema, Morini sententiam suo more corrigens, etiam addidit, ut ei lingua Praecideretur , Fuit vero admirabilis ejus constantia, & animi moderatio in vultu atque gestu declarata, cum probra, quibus homines eum ad supplicium euntem prosequebantur, aequo animo ac vultu alacri & hilari exciperet ac serret. Eandem animi aequitatem atque alacritatem retinuit, & declaravit in ipso mortis genere suscipiendo, quo vivus igni consumtus est Anno I sqo.

g. XLIV. Neque vero etiam illae quas diximus literae Evana gelicorum Principum, quicquam ad emolliendum vel Regis vel f Per

205쪽

Pcrsecutorum animum effecerunt, quipi e cum etiam ingravx-xeot Persecutiones,l ipseque Rex haud ita multo post, A. 1μα. publice ediceret, ut si quis minus recte de fide sa) deque religione sua sitorumque sentiret, ut sui delicti publice det poenas,

Quid Z quod is cum adversus Imperatorem ac universam Germa nium flagrantissimum bullum ageret, denuo. quoque in Luthera A. nos eodem anno proposuerit edicta, interea dum Senatus Pari-

seviis, Pulamentum vocant in gravi constituta pCena denunciat librariis, ne quos libros damnatos atque suspectos excudant, dia Vendant, dc nominatim Pohannis Calmini librum b), qui est de Institutione religionis Christianae. Deinde, rogatu in Pisitori fidei, quem vocant die vii. Iulii decernit, ut pro concione populus admoneatur, ossicium suum Ecclesiae praestent, & si quem Lutheranum aut de religione male sentientem norint, deserant . hoc enim esse Deo gratissimum opus: IEcclesiae vero ministris praescripta suit sermula sc), cium in explorando sequerentur; Publice vero propositum Lit edictum di, quo deserri jubenturia accusari qui ritus atque lages ecclesiae neglia gunt, qui libros habeant alienos a fide Christiana, vel eos aliis dant legendos, aut sponte per vias abjiciunt inter eundum, ut spargam tur, qui privatis in aedibus aut hortis conveniunt, & consilia cudunt adversa Iegibus ecclesiae, qui suas in domos di hortos id genus homines recipiunt, qui sint harum rerum conscii, jubentur intra sextum diem deserre theologis doctoribus, ab Inquisitore delectis, Henrico Gmia is e , Nicolao Clerico, Petro Richardo, R berto Buccino, Pohanni Benoto, Francisco Picardo, Jobanni Morino, nisi faciant, excommunicantur. Librariis etiam manda-

a) SLEIDAN. Lib. XIV. p. m. 2Αob. b SLEIDAN. l. c. p. 24rb. Hanc Senatus Parisiensis publicationem,

eum nobis ex Tabulario Facultatis Parisiensis communicaverit in Collect Iudiciorum de novis erroribus Dia. d' ΛRGENTRE TOm. II. fol. 133 134. inde eam depromemus atque inter documenta Num. XUII. legendam dabimus.

c Hanc formulam in Histor. Resorm. Belg. jam exhibuimus q. LII.

206쪽

tur, si quid habeant excussim aut manuscriptum, quod aliquomodo sulpectum sit, aut ab ecclesiae consuetudine alienum, ut intra sextum diem ad illos deserant, post, non fore purgationi locum. Quo die divulgatum est hoc edictum, supplicatio facta fuit ad templa divorum, & regni salutis dc conservandae religionis causa, & circumgestata fuit Genoveta, tutelaris ipsorum Dea, Et his ipsis diebus exusti quidam fuerunt propter dogma. Docebat per id tempus a Lutetiae populum, in aede sancta crucis, Franciscus Landrus, dc pure quidem, neque missificabat,

quod vinum non biberet, naturane vel instituto incertum. In hunc ordo Theologorum ingens odium concepit: cumque peremissarios quaedam illius dicta notassent, haec demum capita doctrinae proponunt: ,, Sacrificium Missae institutum esse 1 Chri-- sto, 6c prodesse tum vivis tum mortuis: orandos esse divos, is ut sint nobis ad Christum intercetares dc advocati: Panis at- is que vini substantiam in consecratione mutari r Sacerdotibu,

tantum licere consecrare panem & vinum, & ad eos modo pertinere coenam Domini totam. Vota Monastica servanda. Confirmatione &Unctione Sacramentis conferri Spiritum Sanctum. Oratione, jejunio dc bonis operibus animas e purgato orio liberari. Leges ecclesiae de jejunio dc ciborum delectu obligare conscientiam ι Unum esse summum Ecclesiae Praesuis lem atque Pontificem, cui jure divino teneantur omnes' obedire, Multa esse credenda dc necessario recipienda, quae non, sunt prodita scripturis. Indulgentiis pontifieiis eoi donari poenam purgatorii. Sacerdotes etiam impuros & vitiosos consec,, crare corpus domini. Peccata omnia mortalia esse revelanda

se Sacerdoti, dc sacramentalem absolutionem ab eo recipiendam. Homini esse liberum arbitrium , quo possit agere benei vel male, & resurgere a peccato per poenitentiam , Non sola fide, ri sed per charitatem dc 'eram poenitentiam acquiri peccatorum remissionem: Ecclesiim di Concilia legitime congregata non posse errare, & iis esse parendum. Ad Ecclesiam pertinere se judicium dc interpretationem Scripturae, si quid sit contro.

Haec

207쪽

. Haec eum approbare & sigillo suo confirmare volebant , Ille . diebus aliquot interjectis, generatim respondet, i,, pium &Tancinis tum essh, quicquid de bis rebus Eccletia sancta & Catholica se tradat. Sed eo responto minime contenti, graviora in ipsum moliebantur .

. Erant hi iidem illi articuli, quos Facultas Theologica Pari-si.nsis in genere contra Lutheranos errores d. X. Martii A. Is 2.

definiverat, & quos alibi sc jam exhibuimus. Qua quidem in re insolens sane facinus ausa erat Sorbona, P. Lisseti tum in Paris lamento Parisiensi bὶ principis in fauilae infelicisque memoriae hominis favore, ceteroquin nullo neque divino neque humano iure sulta, fidei scilicet Christianae articulos ut praescriberet, si bique ut sudicium de Controversiis religionis arrogaret, ejus modi quidem , ut tum sua falsitate, tum illis summis ineptita, quae erant illi sodalitati familiares, omnem sibi ipsis audi oritatem apu homines non prorsus amentes merito derogare potuerint: quibus tamen alii metu, alii per imperitiam ultro subscripserunt. His itaque respondit e vestigio CALVINUS iis opponendo Antido, tum scin , ita ut errores solidis rationibus pererudite refutaret, dc eorundem stultitiam omnibus non penitus insulsis suaviter deri dendam proponeret. Et nihilo tamen secius eosdem hosce artiaculo, a Francisco Rege tum comprobatos subsequente tempore pro Consessume quadam fidei habitos, historia sequentium Galliae regum comprobabit. i. s. XLV. Inter haec, cum homine pio pariter atque in veritate Evangelica mirum in modum usque ad martyrii mortem consta

ii Aymondo a Via somond de la Vos) acta est apud Burdigalinisses fabula, quam nobis Martyrologia retulerunt; Is cum in urbe S. Fidei in tractu Agennensi doceret Evangelium, eoque ipso. Sa- a vid. Document. i ad Tom. ΠΙ. Histor. Reform. Num. VIII. par. 37 ,- 9s'. cons. ARGENTRE TOm. I. P. II. pag. 4 1. M 3. &LAUNO I. in tractatu de scholis celebrioribus Cap. LX. Artic. XXIII. Opp Tom. IV P. I. p. I 17. itemque Cap. Lix. Λrtic. XI. p. 89. 9O. ubi iidem exhibentur.

208쪽

Sacerdotum Pontificiorum suo quaestui unice inhiantium, invi diam dc odium incurrisset, a summo Senatu S. Partamento Burdigalensi dabatur in captivitatem , Burdigalam sa) cum deductus esset, sere nihil adversus ipsum a sacrificis proserri poterat, quam, quod finisi re de Purgatorio sentiret, quippe qui purgationem nostram solum esse per sanguinem Iesu Christi amrmasset. Ea actio, quippe cum Purgatorium apud ipsos esset quaestus

lonὀe uberrimus, tametsi testes quoque ac accusatores essent suspecti, ipli intentata in novem mensium carcerem eum injiciebat,

in quo uti multas subire debuit aerumnas, ita tamen fide ac spe firmissima fultus minimc succubuit. b) Tanta autem fuit hujus

viri integritas, ut adverserit etiam ic accusatores ipsius vitae sanctimonium praedicare cogerentur, sive propriam fateretur coram

Deo indigentiam atque indignitatem, sive Judices alloqueretur, sive qui eum invisebant amicos, sive ad insensissimos lacrificos dc monachos verba faceret, nam lc gravissimis licet tormentis eXcarnificatus, ne quidem suos deferre voluit fidei socios, id solummodo ingeminans: si Sunt omnes ii mei socii, qui sciunt ac fuciunt voluntatem Dei Patris mei, sive ii nobiles, merca- is tores, i agricolae, siVC alterius ordinis ac conditionis homines,, sint. Caeterum, quum ipsi jam ignis supplicium esset denunciatum, venirentque ad eum Praesides, Charignaeus, Longa, & plures alii consiliarii, is longum habere coepit sermonem de S. Coena, atque hanc suam professus est fidem: se Quod scilicet, quotiesse cunque Christiani c) in vera unitate ac Concordia conveniunt, is docentes eandem omnes doctrinam, atque in fide non ficta deis spe certa sumunt panem, revera corporis dc sanguinis Christiis participes fiant, ibique in eam sententiam citavit locum Pauli se i Cor. XI. summa prosecto cum gratia scripturam exponens. se Ac dum ipsis loqueretur, semel alta voce exclamavit. Verba

is quae vobis loquor: Spiritus sunt & vita, Tandem subjecit,

a) v. BEZA Histoir. Ecclesiastiq. p. 27. cons. Actiones & Monu- ,

menta Martur. Is6O. q. p. 81. R.

209쪽

,, Haec mea est fides, Domini mei, de qua nunc accusor: sedis inprimis, omnibus notum esse volo quid de Coena semiam, se omnes nempe Christianos communicare corpori & sanguini,, Jesu Christi, quicunque fide recipiunt panem 6c vinum obla- , , tum in Coena: iterumque varios Scripturae locos in quibus,, Cinnae fit mentio, produxit. ,, Sed plenius de singulis disserere volentis sermonem interrupit secundus praeses: Audi, inquiens, oportet nobis aperias tuam de Purgatorio opinionem.

Ad hoc ille, o Recte mones, inquit, dicam quod sentio, nosti,, in scriptura synonyma esse haec verba, Pur are, Mundare, se & Lavare. Habes apud Jes am, Dolores nouros ac languores se ipse tulit, revera factus est nostra salus sc purgatio. Dico equiis dem nisi expurgati suerimus quasi aurum in fornace, nunquam se introibimus Paradisum. ,, Tum secundus praeses, Uidete, inquit, quemadmodum Lutherani isti circuitione utantur. Id minime rogamus: sed dic, an aliquis sit locus ubi animae post corporis separationem pumentur, quando in vita non egerunt deinbitam poenitentiam. At ille respondit; ,, Eheu mi domine, is sine me, scis enim certo quod in turba dc perturbatione dicitur,

is haud posse intelligi, dico iam tibi, Iesum Christum sua morteo pro omnibus peccatis nostris satisfecisse, nosque in ejus san- ,, guine lotos esse, ut est in sacris literis: Ipse lavit vos in sanis ,, guine suo , redempti estis non auro, sed sanguine Christi. ,, Non legisti epistolas D. Pauli, in quibus toties inculcatur, is nos per sanguinem Iesu Christi mundos esse a peccatis p Εpi-- stolae illae, respondit secundus Praeses, pueris ipsis notae sunt. ,, Quid pueris p inquit Aymondus, vereor ne tu vix eas legeris.,, Tum quidam monachus , Magister Aymonde infit, uno veris,. bo ipsis satisfeceris, si dixeris locum quendam esse in quo ani-

,, mae quae eri hoc Corpore migrarunt, purgentur. Hoc inquit ,, ille, tibi dicendum relinquo. Ecquid vultis me damnari', &,, dicere quod nesciam. Ibi denud idem secundus Praeses illum ,, aggressus est, Ades, inquit, nonne tu jam moriturus speras,, adire Purgatorium λ & qui moritur in peccato veniali, recta-- ne introibit Paradisum 3 Ad haec ille respondit, tantam se ha. ,, bere in Dco suo fiduciam, ut eo die in Parudisum iturum esse

210쪽

A. is L. RENOVATI. 1 3

si certo consideret. Rogavit alter, ubinam esset Paradisus. Ibi, si inquit ille, eis, ubi Dei majestas δ gloria residet. Canonus, ,, inquit primus Praeses, faciunt mentionem, ut canon, Animaeis defunctorum, di alii: tque in tuis concionibus maxime semis,, per commendabas pauperes. Ad quae respondit, se verbum is Dei concionatum fuisse, Canones vero non didicisse. Exce- pit mox Praeses, Credisne in Ecclesiam Z Respondit ille, sese credere verum csse, quod Ecclesia regenerata per sanguinem, , Christi, fundata in ejusdem verbo, statuisset. Gaenana ea es- ,, set Ecclesia, interrogabat Praeses. Cui ille, graeca vox estis Ecclesia, quae latinis significat Congregationem si ve Conis ventum. Equidem dico, ut promisit Christus: Quotiescunis ciue fideles congregantur ad honorem Dei, religionisque Chri- is uianae propagationem, vere inter eos esse Sanaum Spiritum. ,, Ad hoc secundus Praeses intulit, Sequitur igitur ea ratione pluisis res esse ecclesias: ac, si convenirent rustici, sore ecclesiam. is Non est quicquam, inquit ille, absurdi, plures haberi interis Christianos coetus , sic enim loquitur D. Paulus, Omnibusis ecclesiiis quae sunt in Galatia: tamen omnes illi coetus unicam se constituunt Ecclesiam. Tum consiliarius de Longa, Eccleis sa , inquit, in quam credis, an non ea est, quam vocat no- ,, strum Credo, Sanctam ecclesiam 8 Ad hoc ille, Confiteor sane, si atque de ea loquor. Ibi secundus praeses interrogavit, quis.,, nam esset eius Ecclesiae caput Z Jesus Christus, respondit Ayse mondus. Non autem Papa Z subdit Praeses. Non, inquit.,, Quid igitur Z Minister, si vir bonus est: quemadmodum ,, Episcopi ministri sunt, ut testatur caput quartum prioris Epist. A ad Corinth. Sic nos existimet homo , ut minifros diumnis . M satores arcanorum Dei. Rogatus autem, an crederet Papae pse dixit nescire se quisnam ille est l. iterum rogatus, anne is ,, esset succe r Petri. Si, inquit, similis est: Pctro, iundatus is super veram Petram Iesum Christum, credo opera ipsius alia is que statuta optima esse. Hic praeses, Miseret me tui, inquit, is quia miser homo exitio devotus es. Quid λ exitio devotus se ais, inquit Aymondus, ic semel atque iterum repetens ea veriari ba, exclamavit, O qualem mihi iste affert consolationem l atm ego

SEARCH

MENU NAVIGATION