Introductio in historiam Evangelii seculo 16. passim per Europam renovati doctrinæque reformatæ. Accedunt varia quibus ipsa historia illustratur, monumenta pietatis atque rei literariæ authore Daniele Gerdesio .. Danielis Gerdesii Historia reformatio

발행: 1752년

분량: 730페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

272쪽

Henricus R. RENOVATI. Lor Earum exemplum mox pleraeque secutae sunt Academiae in Gallia, atque ipsa imprimis Sorbona a , quae fide sua solenniter

jurejurando obligata, in utramque istius sententiae partem diserte concessit. In Germania, Hispania, & Flandria vero, tanta cum octet auctoritas Caesaris, multum inde sperari non poterat, nisi a Lutheranis, cum quibus Cranmerus in Germaniam missus agebat, ac prae ceteris cum Osandro b), cujus neptim in uxorem duxerat , Horum uti non unanimis erat sententia, num Regis nuptiae essent incestuosae, num vero minus p ita tamen in eo Consentiebant, quod negarent, Papae unquam licuisse de legibus divinis dispensare, Cum quibus Helvetii ut plurimum consentiebant, veluti utrique tamen deinceps ubi Rex Annam Bolaniam duxerat, utrumvis matrimonium improbabant, siquidem prius, tametsi non legitime contractum, non tamen ea propter rescindi debere judicabant, nedum ut Regi liceret, repudiata priore, alteram ducere in matrimonium; Et haec quidem omnia ex Lu-σberi, Melanchronis , Osandri, Phrnionis , Gonaei , Oecolampadis, Buceri , Zminglia dc Calvini literis & ex iis quae a Burnero sunt relata, satis colliguntur, cujus inter alia memorabile est epiphonema. sc ,, Et Protestantes quidem, quod nemo inficias iverit, animiis sinceritatem egregie in hoc negotio patefecerunt, quemadis modum viros secundum Conscientiam pronunciantes, & prinis cipia potius vera quam Politicorum axiomata sequentes de- cet. Etenim, si haec secuti fuissent, dubium non est, quinis longe plura in Gratiam tanti Principis facturi fuissent, cui is tunc neque cum Pontifice neque cum Caesare bene convenie- bat, cujusque lavorem acquirere, non minima prudentiae pars ,, Risiet, frigide vero in negotio ejus matrimoniali procedere, se nihil aliud erat, quam ad iram eum provocare. Veriam ejus- is modi artes, sede Apostolica dignae, minime conveniebant ,, illis , quibus animus erat Apostolicam restaurare Religio-

δε nem. M

273쪽

M, HISTORIA E VANGEOI Henricus R.

s. LXIV. Rex cum Imperii Proceribus in Partamento conis gregatis quod jam superiore anno coDVocaverat, quum intra septem annos nullum fuisset, omnia haec Communicavit, suam.

que illis causam approbavit: Deinceps di Clerus Anglicanus, is si, ,, illicitum Iure divino Henrici cum Catharina matrimo. nium, neque Papae Iulii l l. auctoritate confirmari potuisse, , declaravit , sed &, Synodus Cantuariensis eopse anno Henricum Ecclesiae Anglicae supremum Caput prima sa) renunciavit, quod oc reliquae dein item fecerunt. Quem titulum ita avide sibi sumsit Henricus, ut quoque in ejus rei memoriam nummos literis Hebraicis, Graecis di Latinis cudi curaverit, neque Mimceps ab eo unquam desistere voluerit, Dum intereὶ Supremus

Regni Senatus in eundem titulum consentiret, atque etiam anno

Irιι, lege publica Annatas ib) Papae Romano a novis Episcopis solvi vetaret: Quibus omnibus, tanquam insolitis plane, nec satis cum illa superiorum temporum credita Papae infallibilitate ac . superioritate conciliandis, CLEMENS Papa Ro. irritatus, Regem citavit Romam, ut responderet ad Actionem, quam ibi Regina instituo. rat, dc causam istic diceret: Ac tandem, licet jam Caesaris pamtes in ceteris denuo reliquisset, amicitiamque-assinitatem cum Rege Galliae Henrici amico contraxisset, hanc tamen in cor sessu Cardinalium tulit sententiam. - Matrimonium illud R ,, gis cum Catharina justum esse & validum, Regemque uti i se juste eam repudiaverat, ita eandem repetere debere. Caeterum, Rex jam superiore anno duxerat Annam BOL

NIAM c , & hoc ipso dein A. Is 33. praegnantem jam, palam

declaravit Reginam, Quod iis tamen cum circumstantiis elisacis tum, ut prius, et . Cronmerus, tum jam in Gul. IVam mi defuncti locum delectus Archi Episcopus Cantuariensis, Regem pariter ac Catharinam Reginam criaret d) ut ad diem Q. M i compar

274쪽

Henricus R. RENOVATI. Eoa

rent, quo de eorum Matrimonio ipse cum aliquot Episcopis, adhibitis compluribus etiam Theologiae & Canonici Iuris Doetoribus, cognosceret ac sententiam ferret: Rex per vicarium coisram Archi- Episcopo in Curia, Regina vero prorsus non comis paruit: Atque tum, cum, post iteratas quasdam Sessiones d. 23.

Maji sententia definitiva ditatutum illud fuisset matrim nium , interiecto quinque dierum interstitio d. 28. Maji Regis matrimonium cum Anna Bolenta solenniter est confirmatum , quae proin Kalendis Iunii Regina Angliae coronata fuit sa) ipsumque hoc novum Matrimonium per Legatos Regios cunctis Europae aulis notum fuit factum. b)Enimveris, eodem hoc anno die vir. Septembris ELISABE. THA, celebris illa Angliae Regina suit nata, statimque Walliae Princeps dc haeres regni declarata C), ringente licet Papa cum univeri. ejus satellitio.

Ea res tota, quin multum contulerit ad Religionis in Anglia quoque Paulatim emendandae progressum, nemini potest esse dubium, modo consideret, Papae Romani auctoritatem plane dis. fractam, atque in publico gentis Conventu A. Is 34. abolitam d , I lsese Cardinalis demortui potestatem conculcatam & eversam, . Gammeri in Archi- Episcopatum, & Annae Bolentae in Regium matrimonium di splendorem, evectionem prorsus mirificam, quippe cum Anna Bolenta palam quoque Evangelii restaurati curiores foveret, & Cranmerus, cui plurimum Rex tribuebat, αque ac Crommelius, precipuus Lum Regis minister, ROginae in hoc negotio quasi succenturiati succurrerent; Sed, quomodo illud Evangelii restaurati nmotium successerit, explicatius videndum. s. LXV. Dissileri equidem non possumus, Regem, tametsi Pontifici libellum repudii misisset, tamen adhuc mordicus illius C c 2 Eccle- έα BURNET. l. c. p. 77. a b BURNET. p. 77. b e) BURNET. l. c. p. b. d) SARR Hist. Conc. T id. l. I. p. 8. THUAN. Hist. Lib. I. i. gr. CHYTRAEUS pag. 3m. HEUTERUS Austr. Lib. X. c. s.

275쪽

16. HISTORIA EVANGELII A. iris.

Ecclesiae placita tenuisse, veterisque religionis suisse studiosissi. Oim, acccdente factione Papisiica, cujus principes erant Noriforatae sa), Anna: avunculus, sed ei inimicii simus, Gardine. rus Episcopus Wintoniensis, Cran meri aenaulus, Loulandus Lincolniensis, Lutheranis per se in testus: Quid Z quod, cum

Henricus Rex pro defensione fidei antehac conscripsisset tracta. tum, dissicile admodum esset, retractare id, quod omnes eruditi tantopere laudaverant & fuerant admirati, inprimis cum remissius agendo, atque Resormatores fovendo, Luthero, qui adeo contumeliose istum tractaverat & ejus sociis, nimium tribuere animumque additurus videretur. Praeterquam, quod omnes veteri religioni addictos, si plura jam tum tentare voluisset , nimium quantum eXacerbaturus esset, quorum una paene vox sutura esset, Regem tantummodo secundum proprios animi affectus dirigere Religionem, quique adeo mutationem fidei non aegre tantum essent laturi, sed & facile per Pontificis vel Caesaris emissarios rebellionem ac tumultus essent excitaturi.

Interea tamen, admirando providentiae divinae nutu esse mest, ut omnia sensim in Relarmationis commodum, Vergerent, eaque doctrinae purioris lux, quae paucos inlummodo collustraverat, facem primam efferente, 'Itho, Undalis, atque aliis, deinceps Cranmero, Crommem εc similibus, succedente tempore, ut sunt hominum ingenia cupida rerum novarum, pronaque ad meliora pro vetustioribus capessenda, Britanniam universam illuminaret.

s. LXVI. Ut igitur ad anteriora nunc regrediamur tempora, ac quomodo Doctrina purior inter omnes illas oppositiones, a jecta veteri superstitione, confirmata suerit atque stabilita, revisimus, operae erit Pretium. Gulielmum TYNDALLUM eximio prorsus conamine Bibliorum utriusque Testamenti in linguam vernaculam sive Anglicanam versionem suscepisse, in superioribus vidimus. Is enim persuasus, quod ex ipsis tontibus ad communem usum translatis Omnium

optime hauriri posset Doctrina Christiana, nihil antiquius

276쪽

qui equam habuit, quam studia sua ad trians serenda eum V. tum N. T. scripta referret , Fuitque adeb haec prima omdalii Versio , quae Novi Testamenti libros complactebatur,& Pentateuchum Mosaicum neque enim ultra progressus estondalius , uti ex Vita ejus operibus praemissa paret typis impressa, sive apud Colonienses Q uve apud Antverpien-

a Refert Iob. COCHLAEUS in Commentariis de Aeris & Seriptis

Lutheri ad ann. Is 26. sol. m. I 32. seq. se, cum apud Colonienses, re- Iicto Francolario, ubi decanus erat Ecclesiae B. Virginis, exularet confRister. Histor. Reform. Francorari. p. 82. atque perciperet ibi Test mentum Novum Anglich imprimi, fibulam illi rei imposuisse: Est locus uti virulentus, ita notabilis; Duo Angli Apollatae indigitat Tyn-- daliam & Fothum , qui aliquandiu fuerant Witebergae, non solum is quaerebant subvertere mercatores suos, qui eos occulte in exilio fove- se bant & alebant; Verum etiam cunctos Angliae populos, volente no-- lente Rege, brevi per novum Lutheri Testamentum, quod in Ansliis canam linguam traduxerant, Lutheranos fore sperabant. Venerant Iam se Coloniam Agrippinam, ut Testamentum sic traductum, per typogra-- phos in multa millia multiplicatum, occulio sub aliis mercibus deve-- herent inde in Angliam. Tanta enim eis erat rei bene gerendae fiducia, se ut primo aggressu peterent a typographis sex millia sub praelum dari. , Illi autem subverentes, ne gravissimo amerentur damno, si quid adversi accideret , tantum tria millia sub praelum miserunt : Quae si feliciter venderentur, facit E possent imprimi denub. Iam literas ad sanctos, qui sunt in Anglia, praemiserat Pomeranus dc ad Regem quoque scripserat ipse Latherus. Cumque novum testamentum mox subsecuturum crederetur, tanta ex ea spe laetitia Lutheranos invasit, ac vanae fiduciae vento inflavit, ni gaudio distenti, ante diem ruperint secretum vanis jactationibns. Exulabat eo tempore Coloniae Ioh. Coch- Mus Is typographis Coloniensibus notior ac familiaris factus, audivit eos aliquando inter pocula fiducialiter jactitare, velint nolint Rex & Cardinalis Angliae , totam Angliam brevi fore Lutheranam. Audivit item, duos ibi latitare Anglos, eruditos, linguarumque peritos& disertos, quos tamen videre aut alloqui nunquam potuit. Vocatis itaque in hospitium suum quibusdam typographis, posteaquam meto incaluissetit, unus eorum iii secretiori colloquio revelavit illi arcanum, quo ad Latheri partes trahenda esset Anglia. Nempe, versari sub praelo 3mo exemplarium N. T. Lutherani, in Anglicanam linguam traiis-iati, ac processum esse jam usque ad literam Alphabeti K in ordine

277쪽

1M HISTORIA EVANGELII A. trita.

ses a Anno millesino quingentesimo vicesimo sexto: Vix au. tem ex Versio nobilissimo instituto prodierat, atque in Angliam

transportata suerat, quin multis modis eidem oblatrare Pontificii anniterentur , Certe eodem illo anno, a GHMImo IHarhares Archi. Episcopo Cantuariensi mense Novembri Mandatum evulis

gatum sitisse constat ad inquirendum suti bas rabrica hueιὶ de mbris N. r. in lingua vulgari editis ; Quod, ad Episcopos reliquos transmissum , unum quemvis Episcopum in sua dioecesi , ut ejusmodi interdictum publicaret, atque ad singulos beneneiorum ecclesiasticorum possessores transmitteret, obligabat, quo hi parce clanis suis serio injungerent, ut omnes & singulos libros

innase quaternionum. Impensis abunde suppeti a Mercatoribus Anglis, qui se opus exculam clam invecturi per totam Angliam latenter dispergereri vellent, antequam Rex aut Cardinalis rescire aut prohibere possit. se Ochlaeas postridie abiit clam ad Hermannum Rine . Patriciam se Colonientem ac Militem Auratum, qui & Caesari de Regi Λngliae 1 -

miliaris erat de consiliarius, eique rem omnem, ut acceperat vini bene is ficio, indicavit. Ille, ut certius omnia constarent, alium misit expI se ratum in eam domum, ubi opus excudebatur. Cumque ab illo aec

,, pisset, rem ita habere, & ingentem papyri copiam ibi existere, adiit s se natum, atque inmit, ut tyrgraphis interdiceretur, ne ultra progred se rentur in eo opere. Duo Apostatae Angli, arreptis secum quaterni ni-- bus impressis, aufugerunt, navigio per Rhenum adscendentes Wot-- matiam, ubi plebs pleno furore Lutherizabat, ut ibi per alium typo- ,, graphum Cceptum perficerent opus: Rincus vero & Coch as de hisis mox admonuerunt literis suis Regem, Cardinalemque S Episcopum si Roffensem, ut quam diligmatissime praecaverent in omnib..s Angliae se portubus, ne merx illa perniciosissima investeretur. &c. a) Uuo seth consensu Scriptores reserunt Antumpiae et sa6. illam ipsam N. T. Versionem interprete Glielmo-8t eum eius notis prod, isse. vid. FULLER Lib. v. Histor. Eccles. Anglic. & BURNET. Lib. I. ml. 6. Quanquam etiam HOLLANDVS in Het I

gia Anglicana referat Pentateuchum di Novum Testu metuum Angliceversum a Hamburgias1 . prodiisse: Enimvero, credibile est ipsa exemplaria per varias civitates Germaniae fuisse divisa, seque alia Hambnrgi, alia Antverpiae, alia aliorum locorum nomina prae se tulisse, ne Reile vel deleri a sin me potuisseia possent omnia, quin imo ut tanto Bellius per diversas vim in.Angliam possenr ceteris mercibus 4ntermixta

trans riari.

278쪽

tam exemtos quam non exemtos infra suam dioecesin ubilibet eommorantes, insta dierum spatium sub poena excommunicationis di suspecta: haereseos ad Vicarium Generalem deserrent &igni committendos traderent e In eo mandato inter alia profitetur Archi-Εpiscopus a . se Exis fide dignorum relatione ipsaque rei evidentia ad suam jamdu-- dum pervenisse notitiam, quod nonnulli iniquitatis filii, ac se Luthermae factionis miniitri, quos summa excoecavit malitia, si a vi 1 veritatis & Orthodoxae fidei declinantes, non modo is sanctum Dei EJangelium, sed etiam reliquam Novi Testari menti partem, in vulgare Anglicanum subdola versutia trans- ,, serentes, ac nonnullos haereticae pravitatis articulos & opiis niones erroneas, perniciosas, pelli seras, scandalosas, & simis plicium mentium seductivas intromiscentes, illibatam haL- 'nus Sacrae Scripturae majestatem, sub nefariis & tortuosis in- is terpretationibus profanare, dc verbo Dei sacrosancto & recto se sensu ejusdem callide & perverse abuti tentaverint: si Addit deinceps: hujus translationis nominita libri impressi, pridam

cum glossis, quidam sue dictum pestiferam N perniciosum

visus in vastari idiomara in se continentes, in promisuam Diaresos N Provinciae Cantuarienses multitudinem snt dispersi. Unde suos hortatur, iisque injungit, ut ea quae diximus, sedulo exsequan-Quid Z quod de Epilaopo Londinensi Catberto Tonstallo, reseratur, quod is, Cum unum illis exemplaribus h) nactus in mixima concione ad popuhim ILondinensem publice affirm verit, supra duo millia depravationum atque perversitatum se in uno opere illo it prehendisse. Nam & sigillatim adversus Praefationem Epistolae ad Romanos privmissam, quod gravissimas instituerint querelas, quippe in qua tota lubverteretur Fides Catholica, est annotatum. Sunt vero etiam tum alii libri prohibiti, maxime illi, quos Gadultus vel scripserat, vel in Anglicum idiomat ranitiiterat, quo-

279쪽

,68 HISTORIA EVANGELII A. tri .

rum titulos habemus in Conciliorum Magnae Britannia a) Corulectione, illi ipsi mandato subjunctos, Erant enim, notante RU ἀ-NETU b), Antverpiae nonnulli, Tyndalus, Jveus, OUantinus,

alii, qui singulis uianis novos componebant εc in lucem edebant libros, maxime conrra mores corruptos, superstitiones peregrinationum, cultum Imaginum, Sanctorum dc Reliquiarum, &coiitra fiduciam in illis, quae tum familiari stylobo opera nominabantur, atque e contrario, multa de Fide in Chrisium, cum vera Evangelica obedientia, ceu unico salutis consequendae medio, scribebant. .

Et scripsit tum adversus eos Thomas MORUS, Uir ob virtutes& eruditionem celebris, sed ita ut prius ab Episcopo sibi impetr . re licentiam debuerit atque facultatem illos legendi atque in m nus sumendi, Cujus Licentiae c) exemplar ipsi A. is . concessum, ob rei memoriam, ut hic inseramus, ab opere nostro non videbitur alienum:

Gιhbertus, permissione divina Londinensis episcopus, clarissi- mo & egregio viro Dom. Thome Moro, si atri & amico ch rissimo, salutem in domino dc benedictionem. Quia nuper postquam Ecclesia Dei per Germaniam ab haer licis insistata est, inventi sunt nonnulli iniquitatis filii, qui v terem di damnatam haeresin micis nam & Latberianam etiam

Wicis me alumnam, transferendis in nostratem vernaculam linguam corruptissimis quibusque eorum opusculis, at- que illis ipsis magna copia impressis, in hanc nostram regionem inducere conantur, quam sane pestilentissimis dogmatibus, catholieae fidei veritati repugnantibus , maculare atque inficere magnis conatibus moliuntur; Magnopere igitur verendum est, ne catholica veritas in totum periclitetur, nisi boni & eruditi iri malignitati tam praedictorum hominum strenue occurrant hid quod nulla ratione melius & aptius fieri potest, quam si in

lingua vernacula catholica veritas in totum expugnans, haec insana dogmata, simul etiam impressa prodeat in lucem. Quo

280쪽

Quo siet, ut sacrarum literarum imperiti homines in manus sumentes novos istos haereticos libros, atque una etiam catholicos,

ipsos refellentes, vel ipsi per se verum discernere, vel ab aliis, quorum perspicacius est judicium, recte admoneri & doceri possint.

Et quia tu, frater charissime, in lingua nostra vernacula, sicut etiam in Latina, Demosthenem quendam praestare potes,& catholicae veritatis assertor acerrimus in omni congressu esse soles, melius subcesi vas horas, si quas tuis occupationibus suffurari potes, Collocare nunquam poteris, quam ut in nostrate

lingua aliqua edas, quae simplicibus & idiotis hominibus subdolam haereticorum malignitatem aperiant, ac contra tam impios ecclesiae supplantatores reddant eos instructiores. Habes ad id exemplum quod imiteris praeclarissimum Illustrissimi Domini nostri Regis Henrici VIII, qui Sacramenta ecclesiae contra Lu-

herum totis viribus subruentem asserere aggressus, immortale nomen defensoris ecclesiae in omne aevum promeruit.

Et, ne andabatarum more cum ejusmodi larvis lucteris, ignorans ipse quod oppugnes, mitto ad te insanas in nostrate lingua istorum naenias, atque una etiam nonnullos Lutheri libros, ex quibus haec opinionum monstra prodierunt. Quibus abs te diligenter perlectis , facilius intelligas, quibus latibulis tortuosi serpentes sese condant , quibusque anfractibus elabi deprehensi studeant. Magni enim ad victoriam momenti est, hostium consilia explorata habere, di quid sentiant quove tendant, penitus nosse. Nam si convellere pares, quae i sti non sensisse dicent, in totum perdas operam. Macte igitur virtute tam sanctum opus aggredere, quo & Dei ecclesiae prosis, & tibi immortale nomen atque aeternam in coelis gloriam pares ; quod ut facias, de Dei eccle-sam tuo patrocinio juves, magnopere in Domino obsecramus;

atque ad illum finem ejusmodi libros & retinendi & legendi facultatem atque licentiam impertimur & concedimus. dat. 7. d. Martii A. Di m. is 27. & nostrae consecrat. sexto

Neque vero Thomam MORVM in conscribendis&edendis adversus Tyndalium , Frythum, aliosque Evangelicae veritatis promotores tractatibus segnem suisse aut minus alacrem, censeri pot- cst, quippe cum potius pro more i stius seculi magna cum vehe. D d mentia

SEARCH

MENU NAVIGATION