Introductio in historiam Evangelii seculo 16. passim per Europam renovati doctrinæque reformatæ. Accedunt varia quibus ipsa historia illustratur, monumenta pietatis atque rei literariæ authore Daniele Gerdesio .. Danielis Gerdesii Historia reformatio

발행: 1752년

분량: 730페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

1io HISTORIA EVANGELII A. ir; t.

ab ea recipere satagebat, quippe cum eam inde ab hoc tempore viderit nunquam. Eodem hoc anno Lutheranismum magnos in Anglia sui me progressus memoratur a), Sed & eundem diversos habuisse Martyres compertum est , qui morte sua veritatem Evangelicam non sine vario animoium motu obsignarunt. De Thoma Bilησο iam vidimus sbJ, cuius iupplicium memorabile, tametsi infirmos redderet meticulosiores, tamen animum addebat aliis, ut non vereremur etiam dirissima quaeque pro veritatis professione constanti subire pericula atque supplicia. Certe Richardus 'feldus sc) Monachus Buriensis tum quoisque d. xi. Novembris in campo Fabrorum vulgo Smyts.field in medio flammarum Martyrii coronam est adeptus, non aliam ob rationem, quam quod Antverpia subinde libros secum afferis rei prohibitos, eosque in examinibus institutis, utiles atque bonos assereret, quodque in vitam clericorum profanam atque dissolutam saepenumero palam inveheretur. Mense Decembri Iohannes Tem iburius tabernarius Londinensis d), qui prius abiuraverat, pariter captus, in aedibus Thomae Mori examinatus, a Stokestaeo Episcopo Londinensi Tonstallus enim anno superiori ad Episcopatum Dunelmensem translatus erat ad rogum damnatus in Campo fabrorum crem tus suit. Eodem anno duo viri dc una mulier Eboraci idem supplicium

subierunt. Factum hinc, ut sequenti Consessu Partamenti habito non leves de actionibus illis moverentur querelae , dum Domus Comia munium a Rese petebat, ut curiarum ecclesiasticarum pro luis bitu ec crudeliter agentium petulantiR: Poneretur obeX, qutim tamen petitionem, cum ei nondum esset assensum, Clerici in crudelitate persistentes vix curabant, tanto in persequendo lacti atrociores, quanto reliqui in conquerendo magis perseverabantia erant instantiores :

292쪽

Eodem hoc anno, res accidit sa) novitate quidem admirabilis,

Ee eujus admirationi nihil aut auctoris obscuritas, aut temporis, omnia diligenter explorantis, curiositas detraxit. Joannes Scotus, homo nec literis expolitus, nec usu magno rerum peritus,

nec ingenii subtilitate ad fraudum appositus, cum in lite quadam succubuisset, nec judicatum solveret, in asylo Coenobii Sanctae Crucis, aliquam multos dies, sine cibo δc potu se continuit. Res divulgata, dc ad Regem Scottae tandem perlata est. Rus jussu, veste

mutata, ει diligenter excussa, in arcem Edimburgensem seorsum ab omnium commercio sepositus, pane di aqua quotidie appositis, triginta duos dies omni cibo humano sponte abstinuit. Inde, tanquam re satis explorata, eductus, nudus in publicum prodiit:& ad plebis concursum frequentem satis diu ineptissima oratione habita, nihil in ea memoria dignum est locutus, nisi quod se dixit, se Mariae virginis auxilio fretum, perferre, quamdiu luberet, jfunium. Haec cum stultitiam magis, quam fraudem praeserreiu, dimissus, Romam prosectus, & a Pontifice Gemente in custodiam datus, donec jejunando miraculi fidem secisset. Illinc, veste, qua induti sacrificuli missantur, donatus, tellimonioque confirmato sigillo plumbeo, quod apud Romanenses maximam fidem habet, Venetias venit: ac, jejunandi fide

apud eos confirmata, cum voti reum diceret, ad viaticum itineris.Hierosolymitani, quinquaginta nummos aureos quos Ducatosi vocant in accepit. Inde reversus, folia aliquot palmarum, ac sacculum lapidibus plenum attulit, quos videri volabat e lapidibus columnae, cui Christus alligatus vapulavit. Cum domum reverteretur, Londino transiens, cathedram,

quae est in coemiterio ad D. Pauli, ascendit: ac, magna populi frequentia, de divortio Regis Angli cum Regina, de desectionea secta Romani Pontificis, concionatus, Verbis quidem asperrimis, & per jugulum redituris, si paullum prudentiae in eo repertum suisset: conditus ibi in carcerem, Cum Prope quinquaginra dies continuos victu abstinuisset, inde incolumis suit dimissus. In Scotiam reversus, cum Thoma Duchtio se conjun-

293쪽

11, HISTORIA EVANGELII A. tri L.

gere voluit, qui circa ea tempora ex Italia advenerat, aedemque Mariae Virgini, e stipe vulgo collata, aedificarat: magnumque e fidi is miraculis quaeuum faciebat. Sed Thomae prope omnibus vita flagitiosissima erat nota, & falsitas miraculorum deprehensa. Nemo tamen ea palam redarguere, ob metum Episcoporum, audebat, qui hoc novo Atlante suum jam caducum Purgatorium fulcire conabantur: & ille, ut vicissim gratiam eis referret, quoties ex opulentioribus sacrificis eo quispiam missatum veniebat, mendicum aliquem, debilitate mentis aut corporis simulata, in promtu habebat, qui illo missante sanaretur. Ab hoc Thoma, qui in societatem lucri neminem admittebat, Ioannes Scotus rejectus, coenaculum subobscurum in suburbio Edimburgensi conduxit: εc altari pro opibus erecto & ornato, filiam impuberem, sed singulari oris elegantia, cereis circa accensis, in eo, pro virgine Maria adorandam, statuit. Sed cum is quaestus opinioni non responderet, ad pristinam vitae rationem est reversus, postquam in simulatione sanctitatis praeposterae hoc tantum profece rat, ut omnes intelligerent, non voluntatem ei, sed ingenium, ad impietatem comminiscendam, defuisse. Eodem anno Is I. d. I s. Februarii Germaniae Principes, at- Se Civitates, qui Reformationem susceperant, eam ad Reges jalliae & Angliae exarare ac transmittere Apologiam, cu)usaraumentum a) in Historia Resormationis Gallicae exhibuimus 1 Ad eam igitur Maji die tertio rescribit Angliae Rex sti , ,, magna se cum voluptate legisse, quod eo spectent, ut salva

is permanente religione & inviolata pace, morbi sanentur in se Ecclesiis, dc emendentur, quae vel hominum nequitia vel ignois ratione depravata sint atque corrupta, Quod etiam suis literisis totam actionem commemorent, valde sibi esse jucundum, ex- se citatam quidem fuisse famam, de ipsis non valde commodam, is quasi detenderent homines quosdam dementes. qui studeantis omnia perturbare, & summa miscere imis, verum, non se fi

se dem habuisse, primum quod Christiana charitas ita poscat,

a) vid. Hujus voluminis q. XXVI. pag. 3-77. ex Steidano Lib. VIII. a principio & Sechendorfio Lib. III. pag. s.

294쪽

Α. is 32. RENOVATI.deinde, quod id genus crimina judicaret, non posse cadere in

tanti splendoris, nobilitatis atque prudentiae viros: Et, quanquam eorum, quα ferebantur, nihil unquam crediturus erat prius, quam certo comperisset, tamen quod ad hunc modum

sese purgarint, perquam sibi fuisse gratum, vel eo maxime, quod judicio re opinione non aberraverit quod igitur ementa

dari vitia petant, in eo suam & omnium bonorum voluntatem cum ipsorum studio plane congruere, Nam rerum humanarum hanc esse conditionem, ut tanquam in corpore, sic etiam in republica εc omni administratione continentibus fere sit opus remediis 3 magnam igitur laudem mereri qui medicinam faciunt, & vulnus atque morbum ita Curant, ut nihil exasperent; non dubitare autem, quin eb tendat etiam ipserum conatus, cavendum tamen esse diligenter ab illo genere hominum, qui res novas appetunt, & ordinum aequalitatem

praedicant, & magistratum essiciunt contemtibilem; Mus enim sectae quosdam intra sui regni fines aliquando sitisse, de

inde ex Germania eo penetrasse. Et quoniam de reverentia magistratus mentionem in suis literis faciant, ideb se paucis voluisse commonefacere, ne cui licentiae fenestram aperiant; hoe enim si caveant & emendationi mideant, optimam operam esse navaturos rei publicae: Concilium quidem publicum etiam inprimis optare se , Deumque precari ut principum animos in hanc curam accendat: De ipsis autem omnia χrecte sperare, nec esse quicquam quod ipserum causa non velit, intercessurum etiam apud Caesarem diluenter, ut concordiae rationes inveniantur, in eoque se facturum , quod ipsimet singulis temporibus optimum esse judicabunt. δεε. LXXII. Sed progredimur ad annum proximum tricesimum scilicet secundum, tanto illustriorem, atque notabiliorem , quod eo Decretum est conditum de Abrogandis Annatis, sicque fundamentum fuit jactum instantis plenariae a Curia Romana Separationis: Dicebantur autem Annatae, reditus primi anni, quo episcopus quis factus esset, qui vum toti ad Pontificem Romanum redirent, ita cujusvis judicio atque aestimatione ingentem argenti copiam reserebant, quam vectigalis instar quotannis re

cipis

295쪽

ii HISTORIA EVANGELII A. tr 31.

eipiebat Papa , Vix enim credi potest, quantam nummorum vim, ex Angliae Regno, Romam asportarint Pontifices Romani,& quantas Papae pecunias pependerint Episcopi. Certe, Archiepiscopus Cantuariensis sa , quoties vacare sedem

eam contingeret, annumerare dcbebat Papae, Annatarum nomine decies millenos florenos. His insuper accesserunt, pro usu jureque pallii florenorum quina alia mi ilia. Archiepiscopus Eboracenses pro annatis decies item millenos, nec non pallio, ut existimabatur, quinquies. Episcopus Elienss pro annatis septies millenos. Londinensis ter millenos. I intonienses duodecies. Eximien

sexies.

Lincolniensis quinquies. Lichfeldiae Coventriisque Episcopus termillenos. Herfordienses millenos atque octingentos. Sariabariesu quater millenos & quingenos. Reliqui pro rata portiones quisque. Sciendum est autem esse Florenum, coronatum Italicum, &solidos Anglicanos quaternos, ac denarios insuper senos valere, id est sestertios nummos vicenos septenos. Ut jam non attingamus, quae ex Electionibus, Praeventionibus, Dispensationibus, Pluralitatibus, Trialitatibus, Totquotis, Tolerationibus, Bu sis , Sigiliis , Signaturis , neque ea quae ex faei a hominibus Potestate carnes, ova, laetaria, edendi, & privatim sacerdotibus concubinas habendi, &ex id genus mercibus nescio quibus, Papae in singulos annos obvenerant. Nam & quadrantes caminorum nomine ostiatim coacti, & Denarii Petri b), ingentem pecuniae vim essiciebant, pro uti, ab iis annatim solvendis, nulla per totam Angliam, ne ipsa quidem Regis eximebatur familia; Uno verbo, venalia erant Romae, uti habet Baptista Mantuanus:

a I UELLUS in Resp. ad Harding, pro apologia Eccles. Anglic.

opp. Tom. II. p. F 8. seq. b De Denario Petri cons. quae a Cl. ΚOHLERO sunt observata in ejus Amoenitatibus nummariis Vol. I. p. t 7. seq. Et observat. Mathaeus Parisius ad A. t 2 6. Papam tam uiti ex Regno Angliae recipere solitum fuisse, quantum ipse Rex, cons. SARP. de benefic. pag. 234. Cons. I.

FABRICII, Helmes adiensis Amoenitat. Theolog. Disset t. I. quae tota agit de denarIO S. Petri. Diuitigeo by Cooste

296쪽

RENOVATI.

A. Is t. Templa, Sacerdotes, altaria, sacra, Coronae, Ignis, thura, preces, coelum est venale, Deusque. Totiusque fabulae Romanae pars optima maxima, erat Pecunia. Ut mirum non esset, ipsam Papae auctoritatem atque potestatem imminutam vehementer atque diffractam esse, dum ne amplius ii sumtus fierent, interdicebatur. Ipsius autem Interdictiiumma notante BURN ETO) huc redit sa): ,, Magnam hactenus

is pecuniae vim, sub titulo Annatarum vel primitiarum Bulla- rum aut aliorum scriptorum inhibitione extortarum e regno se ad Curiam Romanam fuisse translatam, ac saepenumero cveni- re, ut frequenti Archiepiscoporum lc Epitinoporum obitu, is ipsorum amicis, qui pecuniam istam ministraverant, in detri- mcntum hoc cedat. Annatas istas nulla lege fundatas esse, necis alia ratione beneficiorum Eccletiasticorum possessores ad ea-- rum solutionum ob strictos esse, quam per inhibitionem bulis larum. Partamentum itaque probe considerans, Annatas pri-

mum pro orbis Christiani ad veritis infideles defensione solviis solitas, nunc in debitum, a Curia Romana, sibimet praeter jusis & contra conscientiam arrogatum, esse conversas, atque hacis ratione permagnas nummorum summas transerri, dum anna-

tae a secundo Henrici septimi anno ad tempus praesens ad octiesse centena millia excreverunt praeter alias istius Curiae onerosas is exactiones, agnoscere & decernere, ut Rex pro munere a Deois Omnipotente sibi concredito, ceu Princeps Christianus, op- pressiones istiusmodi cohibeat, idque tanto magis, quia plures,, Praesules tum temporis aetate erant provecti, ac probabiliteris propediem morituri, quo pacto immensa nummorum vis cum ,, regni dispendio ex illo transportaretur. Primitias itaque Curiae ,, Romanae non amplius solvendas, sed in perpetuum abrogandasse esse, sub poena confiscationis, praediorum, landorum, item se bonorum non haereditariorum, nec non redituum sedis su :e, se quamdiu illam occupaverat, cuivis qui eas solvat, irroganda.

a) BURNET. Lib. II. sol. 68. 69. edit. Latin . qui & in Documentis Num. XLI. totum illud Interdictum nobis communicat. Diuitigeo by CO dile

297쪽

116 HISTORIA EUANGELII

is Quod si Curia Romana Bullas inhibeat , nihilominus eum , is qui Episcopatum petit, a Provinciae Archiepiscopo esse conisse secrandum; qui vero Archiepiscopatum ambit, a duobus inis Regno Episcopis in hunc finem ab ipso Rege constitutis,

se consecrandum, & hoc modo Consecratos, inaugurandos esse, is ita ut sedis suae jure plenissime fruantur: Attamen, ne Pontiis sex & Curia 'a' stam conquerendi causam habeat, sta- is tutum fuit, ut qui Episcopatum petunt, quinque libras pro,, cerium de iudium separatarum reditibus solvere teneantur. Partamentum vero, extrema haec tentare nolens. finalem Decreti istius decisionem ad Regem remisit, ut si Pontifex vel ex charitate dc aequitate An tarum solutionem tollat, vel ita eam temperet, ut onus sit tolerabile, Rex Pascha saeuiuvet ante proximam Partamenti convocationem, Diplomate -- cernere & pateficere possit, num Praemisiae, vel ulla earum pars, sit observanta nec Si vero ob hoc Decretum Ponti sex vel Regi vel ulli subditorum per excommunicationem vel aliam Censuram, ullam creet molestiam, his non obitantibus Regem imperaturum , ut Sacramenta aliique Ecclesiae ritus administrentur, nec permissurum, ut ulla istarum Censurarum vel promulgetur, vel executioni mandetur. Et obtinuit tum quidem hoc idem Decretum sa), in Domo Procerum inchoatum, & ad Communes transmissum, horum approbationem dc Regis assensum, etsi Confirmationem finalem in eo commemoratam ante nonum Iulii diem anni is M. habuerit, quippe quae tum demum, assixo Diplomate Regio, quo decretum prolixe recitatur, accMi. s. LXXIII. Attamen, ne quis Regem, cui nihil magis curaecordique erat, quam ut eam quam Papae abdicaverat auctorit tem, sibi adrogaret, a Fide quae dicebatur Catholica recedere velle, suspicari posset, per gravissimas illas effectum est pers Cutiones, quae, eo non Prohibente, in Conse res mortuos aeque atque vivos is exundaban . Atque est tum in Pohanne Bainhamo, uno e primoribus Templi, squo nomine locus quidam in civitate a) BURNET. l. c. p. 69. a Diuitiaco by Cooste

298쪽

rate Londinens, certo cuidam collegio studiosorum Iuris destinatus, veniebat, severitatis Pontificiae statutum exemplum singulare. Is in Domo Cancellarii sa), cum persuasi ibus permoveri non posset, ut si quos in eodem Templi Collegio nosset, qui

novas opiniones foverent, detegeret, praesente Moro flagelά- tus, mox in arce, eodem praesente & spectante, tormentis fuit exploratus: neque tamen etiam fidiculis quicquam, quod ceteros gravaret, eXtorqueri potuit , quanquam metu superatus tandem abjuravit, post abjurationem vero eos in conscientia sensit

angores, ut publice in manu Novum Testamentum gestans, in Templum iverit, dc palam lacrymas fundens confessus fuerit, se Deum abnegasse, populum rogans, ut a peccato, quod ipse

eommiserat, serio caveant, se enim infernum in conscientia sentire ob peccatum a se commissum. Mox itaque in arcem comjectus Episcopi namque, ne crudelitatis insimularentur, Haer ticos in carceres RHis nunc conjicere solebant quod Thomam 'HMetum Cantuarientem quondam Archiepiscopum, quem ambitionis ecclesiasticae signiferum Romana Ecclina dudum in Sanctorum numerum retulerat) dixerat esse homicidam, atque addiderat, ,, eum nisi vera poenitentia scelera sua eluisset damn ,, torum numero esse umeriptum, porro, quod de Sanctorem invocatione minus honorifice fuerat locutus, atque sacramentum altaris non nisi mystice Christi corpus esse, docuerat, atque illud dentibus comminui negaverat, sola autem fide recipi asseruerat, censatur, ec sub finem Aprilis in eampo fabro ri tanquam comtumax dc relapsus haereticus Crematur.

Fuit autem is ultimus, qui sub Caneri ariam Thomae Mori, supplicio fuit assectus, quandoquidem Mores, simulac Annam

Bolaniam sibi duxerat uxorem Rex, munere suo semet inmabdicavit. Neque autem soliammodo in vivos, sed & in mortuos eo tempore saevitum esse, compertum est: Certὰ Gulielmus Warhamus Archiep. Cantuar. Gul mum Graciam Armigerum ex dioecesi V igorniensi, quamvis mortuum , pronunclavis haueti F f a. cum a) BURNET. l. e. p. 9s. 96,

299쪽

cum a , mandavitque exhumari, sicque a Christianorum sepultura rejici ac repelli, quidquid illius in sepulcro superesset , Parherus

Wigorniensis ossicialis, cui hoc obtigerat mandatum, e vestigio non solum morem eidem gesserat, sed di ultra processerat, ipsum cadaver in ignem conjiciendo. Quam immanitatem cum Rex biennio post, rescivisset, . is ea ita dicitur offensus, ut Parheis rum actionis hujus barbaricae procuratorem non modo ab ossicio dejecerit, sed & mulctae loco mille coronatos ab eodem exeis

gerit.

Fuerat scilicet, longa consuetudine usurpatum, ut si quis Testamentum conderet, . ejus primordia sere hunc in modum conciperentur , Animam meam commendo Deo, Beatae Virgini bi Omnibus in Paradiso sanctis: Eam formulam quod neglexisset Thracius, atque, Hus loco testatus fuisset, is Se animam suamis nemini nisi Deo tradere per mediatorem Iesum Christum in is quo solo omnem reponeret fiduciam, is seque adeo non intercessionem Sanctorum petere professus esset, deinceps, quod Ecclesiae nil quicquam legasset, nec denique, sibi pro anima sua vel Missam vel preces expetivisset, id omne tantopere animum utriusque & Warhami & Parheri exacerbaverat, ut insolenter adeb in defuncti corpus saevirent, illudque tanta assicerent injuria. Sed ic aliud eodem anno crudelitatis clericorum datum fuit

exemplum in Thoma Harringo b , comitatus Buckinghamensis cive, provectae aetatis, qui, quod quaedam Novi Testamenti Anglici partes apud ipsum essent repertae , & quod porcinas carnes per quadragesimam sc) degustasset, crudelissimum in modum, procurante Longlando Lincolniensi .Episcopo, ferali ignis supplicio fuit addictus , quod factum est in vigilia corporis Christi. Et fuit eodem tempore indulgentia 4o dierum promulgata, unicuivis fasciculum pro comburendo haeretico afferenti .

Gest. pag. I 26.

300쪽

RENOVATI. 22srenti, quae tamen pudenda clericorum immanitas, eum tum dicitur habuisse effectum memorabilem , ut Haru ingus ad cujus caput fasciculus quidam ligneus projiciebutur, festina morte, contuso quippe cerebro ejus, gravissimis illis doloribus eriperetur.

Est autem eodem hoc anno a) in gratiam Romani Pontificis, apud SCOTOS, quaestio leverὸ in Lutheranos exercita, Pontifex, contra, ut Regi tam bene de se merito, gratificaretur, Sacerdotiorum decimas ei in proximum triennium dedit. Pontifex enim in Scotiam legatos miserat monituros Regem, ne exemplo Angli avunculi sui ab Ecclesia Romana discederet. Rex de constantia sua promiserat, atque eo quo dictum modo in Luthera. 'nos animadvolebat, qua data occasione inexander Ausus b) Scotus, Vir Doctissimus in Germaniam venit, multosque in ea annos Theolo3iam docuit.. s. LXXI v. Inter haec mala undique prementia, cum facti nem Papisticam foverent Thomas Dux Norifouiae Anna: Bolentae avunculus sed ei inimicus, Steph. Gardi rus sc) Episcopus Vintoniensis Th. Cranmeri aemulus, & Io. Longlamius Lincolniensis, qui omnes, tametsi studium suum Regi adversus Papam sic satis probaverant, eum tamen ad persequendos haereticos exstimulare non desinebant, singulare Evangelicis Consetaribus obtigit levamen, peri exaltationem trium praecipue quatuorve personarum id ,3 4uum enim Anna BOLENIA hoc eodem anno ad Regale fastigium evecta, Regia gratia atque ipso matrimonio conspicua fulgeret, & palam fere novorum dogmatum Doctores tueretur; quumque ei in hoc negotio quasi succenturiati succurrerent Thomas CRAN MERUS & Thomas CROM-VELLIUS, quorum ille, in Warhami demortui locum ad Archiepiscopatum Cantuariensem evectus erat, his vero, prae

SEARCH

MENU NAVIGATION