Introductio in historiam Evangelii seculo 16. passim per Europam renovati doctrinæque reformatæ. Accedunt varia quibus ipsa historia illustratur, monumenta pietatis atque rei literariæ authore Daniele Gerdesio .. Danielis Gerdesii Historia reformatio

발행: 1752년

분량: 730페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

i 8 HISTORIA EVANGELII A. ir 36.

Crom ellum Visitatorem Generalem tenebantur, Ex quibus etiamnunc , in quantum eae Per injuriam temporum non sunt abolicae, colligitur, quam omnia propemodum in illis cuculla. torum claustris turpia client atque infanda sa)ι Certe plurimi monachorum flexis genibus culpam fatebantur, at vero se contra voluntatem ad votum Monasticum coactos Lisse reserebant, Hos, Visitatores, data venia, in libertatem asserebant: Sed&, omnia fere rixis, discidiis & factionibus erant repleta, dum qui erant superiores. immanem in reliquos barbariem ac tyranni dem exerceuant: Plurimi, rigorem mandatorum regiorum perinvidentes, malle se plane aboleri quam ita reformari, Hebant. Cuncti, supra modum idololatriae atque su perstitionibus, captandisque inde lucris nefariis, erant dediti. Per nequitiam eorum, qui Monialibus erant a Consessionibus, pleraeque Resigiosae uterum gerere deprehendebantur, Tanta erat Abbatum, Monachorum & Fratrum, non solum cum scortis, sed dc cum conjugatis, tamque nefanda familiaritas, & libidinum sceleratissimarum impletio, ut nequidem a scelere Sodomitico b), quam plures ipsorum essent immunes; Adeo fornicationibus, immunditia, impudicitia, luxuria, idolarum servi tu, veneficiis, inimicitiis, contentionibus, aemulationibus , rixis, dissensionibus, sectis, invidiis, homicidiis, ebrietatibus, & his similibus verminabant omnia, quorum si contexere velimus catalogum, integer sere tractatus conscribendus esset:

Erant igitur, qui sive pudore. sive metu, sive religione, sive Iibertatis specie inducti, claustra sua Regi tradebant ac resignabant sc), etiam priusquam Senatus consultum, de supprimendis

Quid reseram in vulgus mysteria condita, fraudes Occultas, ritus nocturni arcana, negatum Depositum, caesas post stupra nefanda puellas, Quidquid & extinctis, frater patrare lucernis, In fratres solet imberbes . .

e vid. BURNET. Joe. eit. & in Docum. ad Lib. III. mun. 3. Sect. I. ubi exemplum ejus Resignationis legitur. Dissiligoo by Gorale

332쪽

minoribus Monasteriis omnibus vel factum esset vel approbatum. Partamentum enim A. Is cum turpia illa & infanda essent relata , una lege sex ec septuaginta supra trecentas sa) suppressit minores Abbatias, tribus vero annis post, etiam reliquas di majores, earumque omnium bona Regi donavit. Quae res, Cum multum habere videretur ex iniquo b), & indignis acciperetur modis, non a Monachis tantum, qui magno erant numero, usque ad decem millia c), eorumque propinquis, sed &, tum a Nobilibus, qui praeterquam quod, quum liberorum copia nimis abundarent, partem corum huic vitae devovere erant soliti, bona illis ablata, ad suas ergo familias, unde sistrant olim profecta, reverti debuisse censebant, tum a Plebe, quae in itinere faciendo, pro more illius temporis, quando rara adhuc erant in viis diversoria, tecto plerumque dc mensa a Monachis excipiebantur. Rex ergo ex consilio Crommelli d , ut invalescentibus in se susurris obviam iret, dc Proceres insuper suis partibus devinciret, pleraque praedia, vel levi prorsus pretio vendidit Nobili-hus, vel cum vilioribus longe permutavit, sed ea lege, ut in iis& ipsi benigno acciperent viatores hospitio. Nec tamen omnibus vel sic satisfacere potuit, minime vero iis, qui religionis suae studio isthaec detestabantur, unde & res iaci viles mox erupit tumultus, annis sequentibus demum compositos. LXXXIV. Sed &, fuit in Synodo, quae tum celebrabatur LONDINENSI, magni momenti quaestio redintegrata, sedeas

is ornanda Bibliorum in linguam vernaculam translatione, eaque in is omnes Angliae Ecclesias introducenda. , Rex in eam concedebat sententiam, non alia ductus ratione, quam, ut vel ita illam a se amoliretur calumniam, quasi Uxorem dimittendo & Hierarchiam Papalem evertendo, peccasset adversus Scripturam S. Cranmems autem, Crommellus, dc reliqui Reformationi faventes, id

omni nisu agebant, quod praeviderent, nihil opportunius ad Re- Κ λ α forin

333쪽

16, HISTORIA EVANGELII A. tr 36.

formationis negotium promovendum suscipi posse, neque quicquam conducere magis ad superstitiones omnes Papales exterminandas dc doctrinae purioris usum introducendum. Fuerat ea dere jum prius deliberatum, cuin Tyndalli versio supprimeretur , de Clerici, ne id infesto in veritatem animo a se videretur iactum, Promitterent nova: Iersionis editioncin. At vero, neglectum id non solum sucrat hactenus a , verum etiam, non ita multo post, majoris partis assensione decretum fuerat, ,, ne quidem opus esseis ejusmodi versi brae, inprimis cum Reκ eam non urgeret, totam- que illam rem a Regis arbitrio tantum pendere, cui ea tota ,, quoque sit relinquenda ,

CR INMERUS igitur & reliqui praesentem temporis oppo

tunitatem captantes, Regisque inclinatione freti, Synodo proponebant, ut a Rege venia Scripturam S. transferendi peteretur. At vero, tum alterius factionis principes, atque inter eos

cum primis GARDINERUS b) cum suis asseclis, ei propositioni, cum in ipsa Synodo, tum apud Regem, obsistere, atque in Synodo declarare, ,, quod omnes haereses & opiniones,, absurdae quae in Germania germinaverant, jamque in Anglia is videbantur pullulascere, non nisi ex solo Scripturarum liberois usu atque illimitato essent ortae; sibi igitur satius videri, praeis posterum ejusmodi & promiscuum Scripturarum usum coemis cendum magis esse quam promovendum, quippe quo tanquamis laqueo periculosissimo, facile tota natio Anglicana posset illa. queari, deinceps, brevem praecipuorum fidei dogmatum Ex- is positionem lingua vernacula, pro instructione vulgi adornariis posse, quo subditi in obedientia erga Regem & Ecclesiam

se in rebus fidci contineantur. ,, id, cum a Gardinero prolatum percepisset pars melior, equidem ejusmodi tractatus lingua verinnacula adornandi editionem non improbabat , ut magnopere tamen urgeret, se populo concedendam esse Scripturarum omnium lectionem & scrutinium, quo vel de consensu ejusmodi tracta- ,, tuum Cum Scripturis posset esse certus 3 Fuitque haec tum ratio,

plurium suffragio dc vultu & verbis approbata, sicque ab utroque

334쪽

A. is 36. RENOVATI. 16tque Comitiorum Senatu, Regi, proposita; Apud quem, cum

ea res ageretur, in diversas denuo itum eii partes: Erant, qui dicebant sa) multas inde discrepantes orituras esse opiniones, neque Regem, si hoc concedat, ulterius subditis suis imperatu. rum. Alii contra, nulla re Primatum Regis populo magis redditum iri acceptum, Pontificem vero cunctis exos tim, putabant, quam si ostendatur, lucem, liberumque Verbi divini usum, a Regis illis esse redditum, quos Romanus Pontifex, coeca Ohedientia sibi praestita, in tenebris detinuerat, nihilque Pontificis auctoritatem efficacius extirpaturum, & Monachorum imposturas detecturum, quam Biblia Anglica; ex quibus cuivis facile patescat, cuncta ista nullum habere in Scriptura Sacra sundamentum. Argumenta haec, cum ea vi, quam AN N A Regina in animum Regis etiamnunc exercebat, copulata, tanti fuerunt ponderis, ut sine mora, manus operi iussu Regio admoveretur, Quibus vero id negotii fuerit commissum, vel qua ratione id administraverint, sibi non compertum esse testatur Burnetus. b) Id saltem

certum est, triennio sc) post demum illam Versionem Lutetiae Parisiorum d) inchoatam dc Londini persectam typis impressam prodiisse.

s. LXXXV. Neque vero unquam seliciorem rerum successum aut sereniora tempora, qui Reformationi favebant, sibi polliceri potuissent, quam eadem haec, nisi brevi mutata rerum scena, repentino casu in ipsam REGl NAM Resormationis sau- tricem illustriis mum, gravissima tempestas exorta fuisset, quippe Iae eodem hoc anno varium dc mutabile Regis ingcnium tri-issimo fato debuit experiri. Exspiraverat circa hujus anni initium d. 8. Ianu irii quod Anglis ad A. is 3 s. resertur aetatis anno quinquagesimo, Catharina j rragonia, postquam ultimis ad Regem literis se), iisque accuratissime scriptis, Mariam illi, communem Filiam commendasset,

335쪽

181 HISTORIA EVANGELII A. tr 36.

Remina, probitatis, severitatis, castimoniae laudibus conspicua, sed propositi valde tenax, & ad versatilem Henrici animum sibi

devinciendum nullis artibus aut dotibus instructa. Anna autem Regina, tametsi illa Catharinae morte supra modum exhilarata a), atque tot ingenii longe hilarioris illecebris

adjuta, diu tamcn retinere Henrici favorem atque amorem aut

explere non potuit, gravius longe malum quoque passa, quasi ejus satietas simul cum odio illum cepisset. Ea mense Januario prolem masculam eniXa erat, sed mortuam. bὶ Sunt, qui putant, primam inde ortam Regis aversionem, quippe qui non minus sinistre de secundo hoc matrimonio, ex infelici hoc eventu judicare inceperit, quam de priore, ex filiorum suorum obitu judicaverat 3 Ut vero se res habeat, cum Regina confoederationi cum Protestantibus Germaniae sanciendae cum primis faveret, in odium Pontificiorum tanto magis incurrit, quanto hi insensiori in L

theranos omnesque Evangelicos erant animo ; Amare autem

Rex jam ceperat, Virginem prorsus formosam sc), moribus inter leveram Catharinae gravitatem & jucundam Anna: hilarit tem medium servantem, Iohannam Sancti Mauri , seu, ut vulgo nunc dicitur, Mymouriam. Quod, cum odorarentur, & simul alieniorem jam ab Anna animum perspicerent Pontificii, Hi,& inprimis Dux Norlathiae, veteris superstitionis tenacissimus, atque Steph. Gardinerus, eorumque contribules, Regis pectus criminosis in Annam suspicionibus implere, atque eo calumni rum progredi, ut eam criminarentur, quasi non tantum ab aliis adulterio, sed dc a Fratre pollueretur incesto. d) Suggerebant insuper speciosam Regi certae utilitatis rationem. Nam, quum

neque a) BURNET. lib. cit . fol. o. Regina vero Anna ποπ ade. decen-

νer se super hac misse, nimiam namque tum gestibus tum ornatu praefo ferebat laetitiam.

d Ru uetus totum negotium maxima fidelitate ex authenticis Literis 8c Ristis Corum temporum emit, atque, ne minima quidem circumstantia omitta, sive ea in favorem Roginae, sive contra faceret, excussit i. c. a sol Ma ι 18. ipsi iisque IInnae innocentiam luculenter evicit.

336쪽

neque ex Anna, quae abortum nuper fecerat, plus quam unicam haberet Filiam, quumque minus legitima insuper c xiitimaretur, ab his, ex Catharina tanquam in incesto, ab illis, ex Anna tanquam in adulterio genita, Henrici proles 3 Si nunc, illa moris tua atque hac sublata, aliam duceret, liberos erat suscepturus

nulli omnino controversiae obnoxios.

In turrim ergo, praecipitato prorsus Regis, ad quod a natura pronus erat consilio, nihil exspectans tunc minus, subito abducta est Anna, & inimicis quasi dedita, nec unquam deinceps in Regis conspectum admissa. Crimina nullis argumentis suerunt probata. a) Et Ipsa constanter, etiam in extremis, s ed dc Amatores ejus, ut dicebantur, qui & ipsi fuerunt arrepti ac iupplicio assedit, de innocentia sua sanctissimis modis Deum sunt testati. Unum excipio Smetonium Musicum b), qui ter secum Regina concubuisse confessus traditur, sed quem coram ipsa nunquam audiverunt Iudices, & ne ut testem quidem publicum adversus eam adhibuerunt. Nec dubitant Angli scriptores c spe veniae illi facta, quae tamen hominem frustrata est,

inductum, ad id, ut quaesitum profiteretur Crimen. Certe Noris risius, Reginae cubicularius, ad idem faciendum eadem spe excitatus, e contrario assirmare PerseVeravit, se bona fide credere, Reginam ejus criminis, cujus secum & cum aliis perpetrati accusaretur, innocentem. Fratrem, qui visus aliquando fuerat inclinato tantum in Reginae lectum corpore, ut solent aliquid in aurem iacentis insusurrantes, accusavit Uxor, sed pessimae indolis mulier, quae dc ipsa postea propter flagitia, cum quinta Henrici uxore, Catharina Houwartha, pariter perpetrata, pari

ter quoque capitis supplicium subiit. Non tamen plane extra culpam fuisse, dici potest Anna d), si

a Conferri hic merentur quae a STRYPIO in Memoriis Ecclesiasticis Lib. I. cap. 36. Vol. I. sol. 279. seqq. sunt allata ex Gulielini Κiugstoni, Praefecti carceris, Litteris identidem ad Cromwellum scriptis. b Ita brevi compendio re in enarrat. PERIZONIUS in Hii . Seculi XVI. pag. 217. ex Burueto & aliis . cons. Rapix. Tito YRAE. Lib. XV. p. 3sq. e) BURNET. l. c. fol. III.

337쪽

,6. HISTORIA EVANGELII A. ir;6.

consideremus, quam moroso illa& inconstanti esset homini nupta. Nempe, ut animi erat hilarioris, ita liberius quoque cum illis, qui circa erant, loqui solebat. Ea res irritavit quosdam, ut suum amorem, seu vere, sive eX assentatione, ipsi declararent, quod non satis severe illa rejecit, sed contra, qui mos est feminarum, sibi in co plaudentium, Sc Filiae ejus Elisabethae fuit vel maxime, delcctata eo videtur. Morti ergo addicta est, ad quam antequam duceretur, ultimis ad Regem literis, quum amores alterius, de quibus se dudum qu citam ait, ut &, quod inimicis jam suis unice auscultaret, illi exprobrasset, quumque se denuo criminum istorum insontem declarasset, gratias tamcn, sed mordacis facetiae egit, quod quum antea se Reginam ex privata fecisset, nunc etiam ut Martyrem in coelum mitteret. a) Ait Henricus vel sic, obliterato omni humanitatis sensu, quasi vereretur, ne non satis in propatulo esset parricidii illius causa, altero statim die Johannam Seymouriam duxit uxorem, dc Elisabetham Annae filiam in proximo Partamento omni spe & jure succcssionis b , teque ac Mariam Catharinae, excludi, damnationemque Matris confirmari curavit. ohanna autem Somoaria inter Henrici uxores prae ceteris favorem ejus ac benevolentiam fuit assecuta, in eo reliquis fellicior, quod amori non supervixit, ipsique Filium Eduardum VI. in Rcgno Succesibrem enixa est. g. LXXXVI. Magnam vero rerum mutationem magna excepit consiliorum mutatio sc), tametsi tanta nequidem, quantam extimescebant Reformationis fautores, aut praesagiebant Pontificii, injecta sit Resormationis negotio mora, quandoquidem Iohanna a) Hanc Epistolam eum ex Bibliotheca Cottoniana ediderit atque documentis suis ad Lib. Ill. No. IV. sol 88 inseruerit Burnetus, inde eam deprome e . atque hille Volumini No. XXXII. subnectere juvabit. b Aded ut publieci Senatus Anglicani decreto quoque lit statutum, si perducllionis reos esse omnes, qui vel priora matrimonia, prolemque se ex illi fasceptam legii mam esse, fateremur, vel proli e Regina jO'o Uscitandae juramenti in praestare nollent. No loc. cit. fol. II 8. Dissiligoo by Gorale

338쪽

hanna aequὸ atque etiam Anna, Resormationi favebat, & Doctoribus Evangelicis erat addicta, interea tamen, pet secutionum aestus in privatos quosdam Consessores sa) ingrucbat, qui hoc anno is 36. ad supplicium rapiebantur, quorum jam non inimus numerum.

Caeterum , ut de civilibus circa successionem consiliis nihil reseramus, Paulus III. Pont. Rom. qui in Clementis VII. locum ante biennium successerat, sublatis, uti opinabatur, dissidii caussis, Catharina dc Anna , opportunum maxime tempus adesseratus est, ad tentandam altera vice reconciliationem cum sede Romana, successu tamen frustraneo, Rex enim totalem Pontificiae Auctoritatis abrogationem novo Statuto uni cuivis injungere, atque inter alia hoc uti Praesemine b , ,, quod Episco- ,, pus Romanus, quem nonnulli Papam vocant, inde a longo se tempore Verbum Dei obscurasset, quo vanitati suae, gloriae, se avaritiae, ambitioni & tyrannidi in animas, corpora & bona se Christianorum velificaret, Christum 1 dominio in animas ho- minum, Principes vero a potestate in regna sua excludendos,, quod in Anglia immensam pecuniae vim, somniis, vanitati- ,, bus, dc superstitionibus suis collegisset; Ideo usurpationesse has legibus abrogatas esse, atque nunc decretum ferri, ut qui- ,, cunque putatiliam illam auctoritatem amplius vel agnoscere vel ,, tueri ausus fuisset in mulctam Praemunire sc) incurreret, om-- nesque Ministri Regii, qua Politici qua Ecclesiastici sub cer-

,, tis poenis, in transgressores sedulo inquirerent. Huic Statuto, addebatur aliud, quo privilegia, dispensationes, beneficia et sim . hactenus a Pont. Ito. indulta omnia declarabantur irrita, vana dc nullius valoris, omnibusque injungebatur

a vid. STRYPE Memorials Ecclesiast. Tom. I. sol. 186. seq. b) BURNET. l. c. sol. II . e Quale illud sit itatutum , Praemunire, his verbis exponit ΤΗΟYRAE. Volum. IlI. ipsam pag. 33s. Lestatui, qui fui appeis Praemunire, ordonuolt, que s queique s et da Rot portois dans une

339쪽

,σε HISTORIA EVANGELII R.

ut, si quae haberent eorum Acta, ad Cancellariam Regiam reseris rent, vel ad Ministros Regios eam in rem constitutos. Brevi post, die videlicet vicesimo tertio mensis Iunii, in Conventu Ecclesiastico, Domus inferior sa) sexaginta septem

articulos adversus haereticos ita dictos cum veteres tum recenistiores proferebat, eosque ad Domum superiorem referebat, atque ut effronis illa quidvis adversus receptam Ecclesiae & Canonum doctrinam proferendi coerceretur licentia, emagitabat, quae tamen omnia insidiose admodum effngebantur ad traducendum novos, uti appellabantur, concionatores atque ut, si pote, Cranmero, Shaxtoni atque aliis Resormationis patronis b l bem affricarent, eorumque conamina Resormandi lassiam in rent, Arbitrabantur autem commodam hanc occasionem sibi datam esse,. quod Regis animum a Crom ello, Cranmero atque aliis, qui Annae Bolentae adhaeserant, alienatum esse suspicaba tur: Neque tamen ea res ipsis eX voto cessit, Crommellus enim

post paucos dies, ad supremum Auctoritatis Ecclesiasticae sest, gium evectus, Regis locum tenens cJ declarabatur, Cranm riis autem favore Regis inviolato gaudebat, de reliqui, uti perversis illis Pontificiorum artibus in opponebant, ita Crommellidi Cranmeri auctoritate nixi Relarmationem urgebant. Certe

Cromwellus jussu Regis in eadem Synodo proposuit d , ,, velle

Th. Cranmer. Archiep. Caiuuariensis.

340쪽

- Regem, ut ritus & cerimoniae ecclesiasticae ad normam Serip. turae Sacrae emendarentur, nec quicquam nisi quod ex Scriptu seris comprobari Posset, reciperetur vel admitteretur, ablurdum se namque esse, potius ad Glossas & Pontificum decreta, quam ,, ad ipsam Scripturam, quae sola Religionis leges contineat, reis

is currere. H

Adsentiebatur CromWello Auexander Ausus, Scotus, quem tum comitem habebat, quique multis argumentis duo saltem dari Sacramenta, Baptismum atque S. Coenam, adstruebat. Est vero tum in duas itum partes, cum alii Eboracensem, alii Cantuariensem sequerentur Archiepiscopum; Priores se Alesio opponere. Posteriores ejus in se suscipere causam. Uti tum egregie . R) de Scripturae S. prae omnibus Doctoribus Schoalasticis aucioritate, itemque de usu Sacramentorum, de Train ditionum fallibilitate, de corruptelis per Monachos & fraterculos in Doctrinam Christianam introductis, disseruisse dicitur Cranmerus & qui ab ejus erat partibus Edu. Foxus Episcopus Heresordiae, Fuit autem totius contentionis is eventus, ut Articuli quidam b , & circa emendandam doctrinam & circa resoris mandos ritus iaclesiasticos conciperentur, quos deinceps a Rege correctos atque approbatos, Publica auctoritate Regia in lucem editos, atque 1 CromWello, L rata mero, & septendecim L. piscopis, quadraginta Abbatibus & Plioribus, quinquaginta Arischidiaconis&Procuratoribus Domus Comitiorum inferioris, signatos, ad tempus aliquod recipere debuit Ecclesia Anglicana, Et quanquam in his articulis, minus plena nec ad omnes numeri ros composita haberetur Reformatio, quippe cum in iis Auricularis etiam Consessio stabiliretur, corporalis in Sacramento praesentia adstrueretur, cultusque Imaginum & Invocatio Sanc. torum quodam modo retinerentur, Tamen, quod Sacrae Literie,

fundamentum fidei, spretis Traditionum es Decretorum subulis de scholasticorum doctorum tricis, ponerentur, quod imme- L l a diatus

SEARCH

MENU NAVIGATION