Introductio in historiam Evangelii seculo 16. passim per Europam renovati doctrinæque reformatæ. Accedunt varia quibus ipsa historia illustratur, monumenta pietatis atque rei literariæ authore Daniele Gerdesio .. Danielis Gerdesii Historia reformatio

발행: 1752년

분량: 730페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

ι,8 HISTORIA EVANGELII A. tr D

,, Ecclesiastici patrocinium tam fortiter susceperit, ac seliciter gesserit. Tales profecto suae dignitatis vindices superioribus annis Ecclesia si habuisset, ipsa nunc aliorum imperiis non esset obnoxia, sed, suae majeitatis vi ac pondcre, caetera sub

,, se omnia Contineret. ,,

g. CVIII. Hac sacerdotum sita BUCHANANUS pergit supra

modum luxuriante victoria, non promiscuum modo vulgus, sed plerique, genere & opibus illuit res, magis irritati quam silai, rem eo sua segnitie redisse indignabantur, ut praeceps aliquid cum periculo esset audendum, aut omnia cum ignominia foret patiendum. Iam etiam plures, & apertius crumpentibus vi doloris querelis, de Cardinale tollendo coire, dc ad libertatem recuperandam, aut vi tam projiciendam, hortari. ,, quam enim spem dignitatis reliquam ,, fore, sub arrogantissimo sacrificulo, eodemque tyranno saevisit.., mo, qui bello adversus Deum hominesque suscepto, non inimi- cos modo, id est, qui aut rem haberent, aut pietatem colerent, is sed cuicunque esset leviter offensus, eum, velut pecus ea

is hara, suae libidini mactaret Qui publice bellum & civile deis eXternum alat, privatim meretricum amores nuptiis copulet,

is nuptias legitimas pro arbitrio dirimat, domi cum scortis v si lutetur, foris in caede innoxiorum di sanguine debacchetur. ,, Cardinalis autem, etsi suis Nibus non dissideret, tamen, cum non ignoraret, qui habitus esset animorum, qui de se sermones vulgo spargerentur, sibi cogitandum existimavit, de potentia novis incrementis augenda. In Angusiam igitur prosectus, filiam natu maximam filio Comitis Crasordiae despondit, nuptiasque magno apparatu, & prope Regia magnificentia, secit. Inter

haec, cum per exploratores certior fieret, Anglum, ad infestanda Scottae littora, magnos apparatus navales cogere, ac potissimum Hsensibus minari, ipse, ad Fanum Andreae reversus, Nobilitati, ac potissimum iis, qui maritimos agros tenerent, diem ad conveniendum statuit, ut in commune consulerent, quod huic malo remedium esset objiciendum. Quoque id facilius prospiceret, decreverat, una cum agrorum dominis, totum littus, hoc est, pene Filam universam circumire, & loca, pro cujusque commoditate, communire, aut praesidiis obtinere.

402쪽

Inter alios juvenes nobiles, venit ad Cardinalem Normanus Lestius, Comitis Rothuliae filius, cujus antea a nobis mentio non semel facta cst. Is cum saepe ante Cardinali fortem & fidelem navasset operam, incidit inter eos contentio de re privata, quae ad tempus animos nonnihil alienavit: sed ea lite, magnis pollicitationibus inductus, Normanus cesserat. Verum cum, Post aliquot menses, ad repetenda promissa redisset, e sermone in altercationem, ac deinde, neutri satis decora, inciderunt con- vitia: discesseruntque utrinque animis insentissimis: Cardinalis, non quam volebat reverenter tractatus, indignabundus: dc alter, velut fraude circumventus, minabundus, ct in vindictam pronus ad suos rediit, dc intolerandam Cardinalis superbiam eis exposuit. Facile omnes in caedem ejus conjurarunt: ec, quo res minus foret suspecta, Normanus cum quinque tantum comitibus Fanum Andreae ingressus, in consuetum diversorium se recepit, ut ea paucitate caedis consilium dissimularetur. Erant in oppido praeterea decem ex conjurationis consciis, qui, alii alio in loco, rei aggrediendae signum exspectabant. Cum hac manu tantum. facinus obire est ausus, in oppido pleno propinquorum dc clientium Cardinalis. Erant tum, ut in illis regionibus, Vere prae

cipiti, dies longissimi, nempe circiter Maji Nonas: dc Curdinalis arcem suam, in usum belli, communiebat, tanta sestinatione, ut prope diei noctem in opere continuaret. Igitur, Cum diluculo, ad operas intromittendas, aperiretur porta, Norma nus e suis in domuncula propinqua duos praemitas in insidiis collocarat, ut, janitore ab eis comprehenso, portae compotes, signum, quod convenerat, caeteris darent. Hoc pacto, sine tumultu omnes ingressi, quatuor e suis miserunt, qui Cardinalis ostium observarent, ne quis ad eum nuncius perferri posset: alii circa aliorum cubicula missi, qui hominum dc locorum notitia freti, ministros nominatim excitent. Eos cum semisomnes sigillatim evocassent, mortem praesentem , si quisquam mutiret, comminati, cXtra arcem inviolatos sine tumultu eduxerunt. Ita caereris eiectis, cum soli arce potirentur, qui obsidebant Cardinalis ostium, tum demum pulsant. Rogati, quinam essent,

cum sua nomina edidissent, intromisi promissis, ut quid mT t sunt

403쪽

ιD HISTORIA EVANGELII A. Is r.

sunt auctores, incolumitate, multis eum vulneribus conficiunt.

Interea rumor de arce capta per totam urbem spargitur. Cardinalis amici, somno & crapula languidi, sese lente moliuntur e lectis, dc tumultuose, Ad arma, vocantes, ad arcem accurrunt, cum magnis minis ic verborum contumeliis, scalas poscunt, & alia, quae erant ad oppugnationem necessaria, comportant. Qui cX arce haec spectabant, ut repentinum illum animorum impetum paullulum retunderent, & ad respectum sui iurentes revocarent, conclamant, is Frustra eos tumultuari, , , mortuo seram opem ferre: ,, & cum dicto cadaver exanimatum oculis omnium eX ponunt, in illo ipso loco, unde ipse, non multo ante, Georgii Sophocardii supplicium tam laetus spectaverat. Nec subibat modo animos rerum humanarum inis constantia, & inexspectatus eventus, sed multis occurrebat Georgii illa de illius morte praedictio, multaque alia, quae sanctissimus vir ille, non sine divino sui credibile est Spiritus affatu a ,

ventura praemonuerat, ut brevi secutus exitus comprobavit.

Cardinalis amici εc propinqui, ad hoc insperatum spectaculum attoniti, celeriter sunt dilapsi. Re per omnes regni partes divulgata, diversus animorum, pro cujusque erga eum amore vel odio, fuit motus, aliis pulcherrimum. aliis nefarium facinus existimantibus. Multi enim, ob diversum religionis cultum, vitae suae ab eo metuentes: non pauci ob arrogantiam intolerabilem offensi, non solum factum probarunt, sed & gratulatum ad libertatis publicae auctores venerunt: quidam etiam vitam sortunasque cum illis conjunxerunt. Aula vehementer perculsa, & velut consilii sui parte orbata, de sententia eorum, qui aderant, caedis auctoribus denunciant, ut inini sextum diem adsint, & vadibus datis caveant, se intra diem, qui eis nominaretur, ad caussam dicendam in jus venturos. Illi cum arcem munitam tenerent, dc in ea suppellectilem pecuniamque Cardinalis, & Proregis filium primogenitum, obsidem sui ante narravimus) Cardinali datum, nec pollicitationibus hostium, quorum saepe ante levitatem & perfidiam perspexe

rant,

404쪽

rant, fidem haberent, nullas conditiones aut mentionem pacis admittebant. Ita eis aqua dc igni interdictum est. Hoc pactores partim minis di inanibus alterius partis promissis, partim alterius diffidentia, a mense M o ad Non. usque Novembris est extracta. a)g. CIX. Sunt vero, ut in Angliam redamus, anno sequentiis 6. Capitula quoque omnia ac Fraternitates, aliaque collegia secularium sacerdotum, qui pensionibus annuis fruebantur, celebrandarum pro defunctis Missarum gratia, in Regis Henrici manus resignata , addita potestate b) quandocunque livuerit, mandata de iis occupandis, sibique ac haeredibus suisi' perpetuum vendicandis, promulgandi. Atque est tum prolixa ad utramvis Domum habita Regis Oratio, cujus brevem hic legere summam juvabit: se Gratias se habere, Rex Me-- bat, cum pro subsidio ad sumtus bellicos concessis, tum pro

Billa, quae illam concernebat capitulorum 8c collegiorum resignationem, ac spondere, omni studio se curaturum, ut Ministri sustententur, studia promoveantur, pauperesque subleventur, Mox ipsos experturos, se spei de se conceptae, etiam supra votum, responsurum. Insuper postquam Communes de suo erga ipsos amore, ac certitudine de ipsorum erga se fidelitate certiores reddidisset, unicum , ut imposterum corrigerent, monebat; se enim animadvertere, loco charitatis & Concordiae dissidia passim & contentiones invalescere. Paulina allegabat verba dicentis, Charitatem esse benignam, non invidere, .non insari. Dum vero, unus alium vocat

haereticum, alter alterum appellat Papistam Pharineum, ubi indicia sunt charitatis Hujus vero mali causam praecipue Patribus & Doctoribus Eccleuasticis, adversus se invicem, abs que charitate 5c prudentia Conciones habentibus, imputandam esse, dum alii veteri suo Mummimus, rigide nimis adhaereant, alii novo suo sumsimus nimium tribuant, paucis interea Concionatoribus Verbum Dei sincere annuntiantibus. Q modo autem vivet in concordia misellus populus, dum Tt R

405쪽

ιι, HISTORIA EVANGELII A. ir s.

Concionatores dissidia serunt. Se itaque serio illos hortari, ut se Verbum Dei pura praedicatione, & Vita exemplari annun- cient; secus sibi, ceu Dei Vicario, & supremo ejus Ministro,, incumbere, ut abusus illos corrigi curet; quod nisi fecerit, se inutilem se suturum scrvum , dc perfidum ministrum. Dehineis Politicos reprehensione quoque esse di8nos, quod Episcopos ,, dc Sacerdotes convitiis proscindant, cum potius, si quae in se illis culpanda essent, Regi id vel ejus Senatui indicare, necis de rebus litis tam arroganter judicium ferre deberent. Tamissi etsi enim Scriptura S. ipsis lingua venacula concesserit, id ,, saltem pro informandis conscientiis , atque erudiendis libe- ,, ris 8c domosticis, non ut disceptationes vel Convitia adver- ,, sus Sacerdotes dc Concionatores orirentur, factum esse. Do- ,, lere se, tantum Cimelium quale Verbum Dei, adeo prosari nari, ut Rythmi dc Cantilenae ex illo formentur; magis vero,, se dolere, quod homines illi adeo frigide obsequium praeis,, stent, nunquam enim charitatem magis fuisse fucatam, pieta- rem nunquam suisse rariorem , cultum Dei nunquam magis,, suisse intermissum. Quare se illos obtestari dc rogare, ut in ,, charitate fraterna, timore dc cultu Dei indies eroficere alla- ,, borent, quo charitas dc unio inter sedc illos tanto firmior redia datur. Addita tandem exhortatione, ut leges quas ipsi postum laverant, executioni mandari curent, Billas assensu suo regio,, comprobavit, ac Senatum dimisit ,, Eodem hoc anno utrique Reges Galliae dc Angliae bellorum pertaesi, pacem a) ineunt, magno cum Principum Germanorum Protestantium gaudio; Ea occasione, Annebaldus Thalassiarcha P Ami I d' Annebaut Gallicus in Angliam missus nova de suscipienda b) Resormatione consilia suscitavit : Videbatur enim Regibus consultum, ut Missa Pontificia Drorsus aboleretur, atri Se in ejus locum Communio quaedam institueretur Eucharisti ea. Nid Z quod etiam Cranmero tum jam imperatum fuerit, ut, modum quo res omnium optime posset confici, scripto consigna

rer s

406쪽

ret, additis rationibus & Sacrae Scripturae locis, Quae sormula simulae esset consignata, se Caesari eandem quoque persuasuros in se recipiebant Reges: At vero, qua de causa ca) incertum, totum illud consiliu in in spongiam incubuit: Atque uti FRANCISCUS qui jam anno superiore in Merindolienses & Cabrerienses grassatus fuerat, eodem tempore in Meldenses b) vehementer furebat, ita non minus HENRICUS in Resormatos novos sumere spiritus.

Erat Nicolaus Saxtonus, Episcopus, primo Sarum ensis, deinde Salisburiensis, ex iis, qui a Reformatorum stabant partibus sc , a longo tempore carceri mancipatus d), non aliam ob causam, quam quod sex illis Articulis Regiis fuerat adversus &veritatem Evangelicam profitebatur, eique inhaerebat; Cum igitur in captivitatem jam A. Is s. datus, propter eam Cum primis e) thesin: si quod Christi corpus naturale non esset in Sa- cramento, sed Sacramentum esset signum & memoriale corisse poris Christi pro nobis crucifixi, ,, hoc anno ad rogum condemnaretur; Rex per Episcopum Londinenlcm & Uigorniensem omnem operam impendere, ut ad palinodiam eum induceret, Neque sane frustra , Qui enim diuturnos carceres pertulerat, nunc ubi de vita res agebatur, SaXtonus d. ix. Iulii versoriam capere atque suam recantare sententiam, simul fateri, quam inveterem Sacramentariorum errorem prolapsus suisset, a quo jam

per eos quos ipsi Rex indulsu at, se senatum agnosceret; Regi proin se ingentes habere gratias, qui ab igne S corporali & α-T t 3 terno

a In Francisco sumaminationis ejus consilii rationes quaerendas esse arguit Rap. THOYRAZ. p. 4s . Il n' est nul lenienturaisemblabi equ'ilis ait ii veritablement dessein dyadmetire aucune Resorination dans son,, ROFaume. . . . . Les Cardii aux de Lorraine & de Tournon, ses,, principaux Ministres, elotent trop anime2 contre les Protestans, pouris qu'oo puisse se persuader, que, pendant qu' iis ont ete en faveur. le,, Rot ait pense serieu sement a abolir la Messe en France. o Interea ta

407쪽

13. HISTORIA EVANGELII A. is 6.

terno se liberasset, Neque id tantum, sed de certis quibusdam

articulis, quibus omne Transsubstantionis portentum explicatur& asseritur, subscribere non est veritus sa), quippe qui re paulo

post, cum de Anna Ashewa sumeretur supplicium, concionem habuit de Sacramento, & librum edidit pro tuendis, quibus sub scripserat articulis, dc acerrimus deinceps sub Mariae regno, ad modum tenue licet operae . tulisset pretium b Resormatorum fuit persecutor. g. CX. Sed suerunt tum quoque permulti alii, qui praesentiam corporis Christi in Sacra Coena, praecipuum fere ex illis sex articulis, de quibus antea egimus, negarent; In hos igitur persecutionis suror saeviit, quorum nonnulli tacta recantatione impetrarunt gratiam, alii constantiores, publico sunt affecti supplicio, inter quos, cum etiam scemina esset nobili genere nata inna ASKEWA Ashough, ut ejus memoriam recolamus, abs

re non erit alienum.

Fuerat ea nata in ditionc Lincolniensi, Patre Viro nobili ac praestante Gulielmo Ashe o sc), Equestris ordinis, & habuerat dignam natalibus educationem, ingenium felix & disciplinis

aptum, quae omnia in majus creverunt accedente deinceps divina cum primis gratia, Maximo vero ipsius infortunio maritum nacta Pontificiae religioni addictissimum, non tantum ab eo, simul compererat eam Reformationi favere, domo est ejecta, sed Ec, Londinum veniens, ob vcrba nonnulla adversus corporalem in sacramento praesentiam non provide satis prolata, in carcerem est conjecta; Tametsi autem, ex eodem, postquam sermulae cuidam addita tamen hac clausula, se cuncta haec credere, quatenus in fide ecclesiae catholicae continuantur,) subscripserat, amici ctiam, interposita sponsione pro ea caverant, dimissa iuerat, factum

tamen

a Atticuli leguntur in BURNETI Collectione documentorum ad

b) Quippe cum, nisi vicariatum Episcopi Eliensis abinde usque ad vitae finem inde reportare potuerit. vid. IBURNET. in opere iplis sol. 86. eonL STRYPE Memorials Eccles. Vol. I. cap. 7. sol. 3I3. c FOX in rer. gestar. commentar. fol. i8s. & FULLER la Hist. Ecel. Britann. L. V. fol. I 86. Diuitiam by Corale

408쪽

A. RENOVATI. 331

tamen est, ut non ita multo post, sive quod nimiopere rebus suis fideret, sive quod Episcopo Londinenti prior illa limitata velut non satisfaceret palinodia, in carcerem iterum compingeretur, quando multis modis ea est exercita, variisque quaestionibus exin agitata , quin etiam tormentis eXCarnificata sa), dc tandem ultimo affecta supplicio ;Interea, dum in vinculis detineretur, litoris mandavit, quae in prima Iudicum percontatione adversus ipsam dicta aut gesta suere; Scripsit etiam certamen quod contra hostes veritatis postremum sultinuit, idque praestitit rogatu multorum utriusque sexus fidelium , qui illam, quamdiu in custodia manebat, invisebant, atque ut id faceret ad Dei gloriam & Ecclesiae utilitatem, impellebant b); Has igitur literas, & hanc commentationem, ut Iropter rei memoriam hic inseramus, opportunum erit, ex JO- annis FOXI Angli c , transsatione. quod ad primam Inquisitionem sive primum eXamen, ita se habet: ,, Uiri fratres ac conjunctissimi in Christo commilitones, ut se votis vestris ac flagitationibus respondeam 3 Anno is4s. mense se Martio primum in Praetorio ephippiario, ubi addesse ju- beor, venit ad me unus e duodecim cognitoribus, qui quae-- stionibus exercendis praeerant, Christophorus Darius, rogans,

is num

si mentis examinata fuerit, extra dubium est, id enim in autographo diarii se arcis Londiuens s ab Anthonio Anthonii conscripti reperi: FOxus vertio circumstantiam quandam enarrat, quae fidem superare videtur, quod is Cancellarius praelecto carceris, ni fidiculas magis tenderet, mandarit, si praesecto autem id facere recusante, Cancellarius, ex lata toga, tormenta se capessens, tortoris ministerio tanta asperitate perfnnctus fuerit, ut ruptisse paene artubus, ab ipsa morte parum abfuerit Ashewa, ipsa interim ne- is quicquam confitente, sed inaudita patientia & constantia dolores istos se tolerante. Ipse Rex, haec audiens crudelitatem Cancellarii reprehendisseis ac praelectum excusasse dicitur; Quod si vera sint, quae Foxus recen-- set, patet inde, quis sit Pontificiorum genius & quantopere ipsorum ra-- ligio etiam nobilissima pervertat ingenia. -

409쪽

316 HISTORIA EVANGELII A. iras.

num crederem sacramentum, quod altari impenderat, re ac natura corpus esse Domini nostri y Huic vicissim respondi, rci-gans s militer, ipse mihi ostenderet, quamobrem beatus Stephanus lapidibus olim caederetur Z quod quum ille se nescire diceret: ita nec ego, inquam, futili quaestiunculae tuae sum responsura. Secundo, foeminae cujusdam sermone dicebat teliatum ac confirmatum esse, quae diceret, ita lectum esse a me alicubi, quemadmodum Deus in manufactis templis non habitaret: produxi illi cap. Adh. vii. & xvii. ostendens quid Stephanus & Paulus ea de re reliquissent. Sciscitatur ille, quo pacto hunc ego locum accepissem y Non sunt, inquam, maringaritae porcis projiciendae, quibus multo magis glandes quem

cinae convenirent. Petit deinde, quur dicerem, malle me versus quinque in bibliis Dei sacris legere, quam totidem missas audire in templo 3 Ita quidem a me dictum esse negavi: haud tamen propterea, quod de epistola ac Evangelio minus senti. rem bene: sed ob hoc, quod in illis plurimum sentiam aedificationis , hic vero omnino nihil. Cujus rei Divus Paulusi Cor. I . idoneus accedit testis, qui ait. Si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum pse Pergens tum ille: Dixisti, inquit, si quidem malus ac im-surus sacerdos sacramentum conficeret, Sathanam id esse non eum. Respondi, nunquam id a me dictum esse: sed hoc affirmasse me. Quisquis esset, aut quacumque vita hujus administer Sacramenti, id nihil derogare meae fidei, nec obstare mihi, quin spiritu nihilominus sumerem corpus & sanguinem Christi. Quinto loco, quid de Consessione sentirem p interrogat: Idem prorsus, inquam, quod Divus Iacobus, qui nos

mutuo peccata confiteri, ac precari invicem monet. Post haec

ventum est ad librum quem regium nominant, de quo quid haberem animi Z requirebat. Respondi, Nihil esse de eo quod judicarem, quando nondum viderim. Inde a me quaerit, an spiritum Dei haberem p Cui rursus, Quod ni si habeam, inquam , Dei non sum, sed inter adjectos plane numeranda. Tum ille, Sacerdotem adduxisse se, qui me examinaret, dicebat. Moxque sacrificus, qui praesto ad manum aderat, sic in-

cipit,

410쪽

,, cipit, Primum quid de sacramento altaris dicam ac sentiam,

,, id scire a me eniXe cupere se. At ego silentium excusans, de se hac materia ne quid vellet anXic movere, aut acrius urgere, ,, rogito. Neque enim animum esse in hac materia, quoniam ,, papistam esse persensi, pluribus Verbis cum eo disceptare. se Postremo huc rediit meus percontator, quid de privatis mis- ,, sis, an post hanc vitam animulis corporibus solutis eas solatio,, sere sentiam Z Qua de re respondi, Idololatria ac sacrilegio,, non carere, si quis eis fidat magis quam sanguine Domini qui

,, pro nobis mortuus est.

,, Postquam haec ita acta sunt, demum ad summum urbis,, Praetorem Majorem vocant nostri) me perducunt. Cui tum se eadem haec omnia, eodemque ordine percontanti, eisdem re,, ego verbis per omnia respondi, quibus sum prius apud eos

M usa: nisi quod a D. Praetore illud mihi objectum est, quod

,, tamen ab ipsis ortum, a me nunquam proscctum fuerat. Idri autem erat ejusmodi, nempe si mus in libum illud consecra- tum casu incidens Corroderet, an Deum ederet, necne 8 Atisse enim hujus ego sententiae nunquam author fui. Illi vero ejus-- dem modi aliquid sunt a me sciscitati: ad quod verbum qui-- dem nullum respondi, tantum ad eam subrisi interrogationem. se Aderat ibi tum episcopi Cancellarius, qui me saevis castiga- se bat verbis, quod quum mulier essem, sacras Dei scripturas

,, recitarem, assirmans, interdictum esse a divo Paulo, ne foemiis nae de Scripturis sermocinentur. Ad hoc respondi, Paulinaeis mentis nequaquam ita me ignaram esse, ut nesciam quio ad ,, Corinth. lcribens praecipiat, cap. XI v. ubi prohibet ille ne se mulieres in eccesa loquantur, Velut in coetu virorum dogma- is titias agentes. Ac ilico percontata ab illo rogabam, hoc mihi diceret, quot unquam vidisset foeminas in suggestum Constenta se dere concionaturas p Idque quum se nunquam vidisse fateretur: se Ergo, inquam, noli miseras mulierculas tuo praejudicio onerare,

is quas lex absolvit. Cumque iis dominus Praetor me custodiae is mandabat, a quo tum depoposci, an recipere dignaretur qui pro se me sponderent. Id quum impetrari ab eo non posset, in carce- rem ilico abripior, ubi ad dies XII. nulli amicorum omnium ad se me dabatur aditus. V v se In-

SEARCH

MENU NAVIGATION