Introductio in historiam Evangelii seculo 16. passim per Europam renovati doctrinæque reformatæ. Accedunt varia quibus ipsa historia illustratur, monumenta pietatis atque rei literariæ authore Daniele Gerdesio .. Danielis Gerdesii Historia reformatio

발행: 1752년

분량: 730페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

sisset, in rem esse pictatis ut sacri libri in linguam vulgarem translati legerentur a populo, id quod senatus heri vetuerat. Adhibiti sunt satellites armati sexcenti qui cohiberent si quid oriretur

tumulius.

Haec qui retulit, praeterea nihil certi potuit adferre nisi quod Hebat Guilhelmum Budaeum, unum opinor e Judicum numero, triduo priusquam damnaretur, privatim cgisse cum quino, ut ab inanis, ut febat, erroribus resipiiceret. Vertim haec audivi tantum, & quidem ab eo qui multa narrabat audita. Montius noster, cujus religiosam nosti fidem, nihil aliud ausus est scribere, nisi quod oculis suis cominus vidit. Aderat enim valde vicinus, quum curru veheretur ad supplicii locum. Nec vultu nec ullo corporis gestu dedit ullum animi perturbati speeimen. Dixisses illum in musaeo de studiis, aut in templo de rebus coelestibus cogitare. Ne tum quidem quum carnifex truculenta voce crimen ac supplicium pronunciaret, quicquam de vultus constantia mutare visus est. Iussus de curru descendere, nihil contatus descendit alacriter: Nec erat tale quicquam in eouci audaciae, vel ferociae, quale in maleficis nonnunquam gignitimmanitas. Relucebat in eo mentis sibi bene consciae tranquilliatas. Ante mortem verba secit ad populum, sed unde nemo quisquam potuit aliquid percipere. Tantus erat satellitum fremitus, quem data opera putant excitatum fuisse. Quum ad palum praesecaretur, nullus e turba acclamavit nomen Pesu, quod parricidis etiam ac sacrilegis acclamari solet. Sic omnium animos in

illum excitarant, qui nusquam non adsunt, & nihil non possunt apud simplices dc imperitos. Eat nunc qui volet, & Phormiones istos lacessito. Aderat illi Franciscanus quidam, quem adiit Montius, rem

expiscaturus num vel moriens agnovisset errorem. Is riebat

agnovisse, asseverans se nihil omnino dubitare quin anima illius transierit in quietem. At ego Franciscant dictis nihil habeo fidei, praesertim quum hoc sit istis solenne, post extinctum hominem spargere rumores, quod in incendio cecinerit palinodiam, ruo simul & vindicatae religionis laudem auferant, dc multitu-inis invidiam calumniaeque suspicionem effugiant. Nam quum

542쪽

Bruxesiae primitias immolassent exustis duobus monachisnensibus , tertio in carcerem redueto, & clam interfecto, quum mira constantia mortem oppetiissent, quae res Iudicibus gravem movebat invidiam, sparserunt ridiculam fabulam, unum ex illis apparuisse cuidam Augustinens , qui nunciaret animas illorum esse incolumes, quod in extremis resipuissent, videlicet jam in ipso incendio. Idque factum precibus Virginis matris. Nam & pridie Visitationis exusti sunt, & Nicolaus Carmelita magno studio sacrificium hoc procurarat. Rogatus carni sex, ecquam poenitentiae vocem edidissent in rogo, negavit, sed quum ducerentur ad palum, clara voce testati sunt se mori Chrisianos, de alligati palo admoto igni canere coeperunt Symsolum fisi mox doxologiam, Te Deum laudamus , donec flamma vocem interclude

ret.

Habes Berquini conterranei tui fatum, cui mihi natus suisse videtur. De causa, quoniam mihi prorsus ignota est, non habeo quod pronunciem. Si non commeruit supplicium, doleo, si commeruit, bis doleo. Satius est enim innocentem mori quam nocentem. Illud non dubito quin sibi persuaserit esse pia quae desendebat. Hinc illa vultus tranquillitas. Verum, ut scis, hominem de facie nunquam novi. Ex his qui propiorem cum illo habuerunt consuetudinem diligenter sciscitatus sum de singulis. Erant autem alioqui quod ad causam attinet Berquino parum aequi, qui

Hebant illum annos natum plus minus quadraginta, Berquinii regionis dominum, censu modico, serme sexcentorum quotannis coronatorum, laicum ac coelibem, sed vitae adeo purae, ut ne

rumusculus quidem impudicitiae sit unquam in illum exortus; mire benignus in amicos & egenos, constitutionum ac rituum Ecclesiasticorum observantissimus, puta praescriptorum jejuniorum , dierum sacrorum, ciborum, missarum, concionum, & siqua sunt alia quae cum pietatis fructu recepta sunt. Alienissimus ab omni suco, ingenio libero ac recto, quod injuriam nec cui inquam facere vellet, neque a quoquam perpeti posset, duntaxat insignem. Ab instituto Lutheri plurimum ad horrebat. Quid multis Z Negabant quicquam esse in vita, quod non deceretnam pietatem.

543쪽

Hoc triebant in eo crimen esse gravissimum , quod ingeniistprae se ferebat odium in morosos quosdam Theologos, ac m*nachos non minus feroces quam stolidos. In hos palam debacchabatur, nec stomachum suum diisimulare poterat. Fuerat illi pridem nescio quid conflictatiunculae cum Guilhelmo uerno Theologo. Hinc is πολεμι. Mox ex libello, quem opinor ediderat, decerptae sunt aliquot sententia: quae viderentur ad fidei negotium, ac perinde ad Theologorum cognitionem pertinere. Erant quantum memini hujus sere generis. se In concioni- ,, bus incongrue beatam Virginem invocari pro Spiritu Sancto, ,, nec apte vocari sontem omnis gratiae , & in cantico vespertino, , , praeter Scripturarum consuetudinem, appellari spem & vitam is nostram, quum haec magis quadrent in Filium .,, Ub hujusmodinaenias ductus est in carcerem, reus haereseos periclitatus est. At Iudices, ubi viderunt causam csse nullius momenti, absolverunt

hominem. Qui detulerant, jactabant eum elapsum favore Regis, ipse praedicabat se jure victorem, & apparabat libellum triumphalem. In hoc articulo rerum mihi primum coepit innotescere. Scripsit ad me de causa sua, deque judicio parum aequo, quod Gercus & Bedda tulissent de quibusdam scripsit meis. Ex epistola visus est mihi vir bonus. Admonui tamen amanter ac libeta,

si saperet, premeret suum encomtum, sineret crabrones, & suisse studiis oblectaret. Deinde, ne me involveret suae causae, quod utrique no strorum soret incommodum. Ille ut habebat quiddam cum palma commune, adversus deterrentem tollebat animos. Eam cantionem semel atque iterum occinui, sed surdo, vaticinans illi suturum quicquid evenit postea. Tametsi tam atrocem exitum non expectabam, magnum tamen omnino malum eXpeC-tabam. Prorepserunt interim libelli clam excusi, quibus ex meis vcrsis interj cccrat sua quaedam. Id ubi sensi, acrius expostulavi cum homine: quod nec prudenter Ucret, sibi pariter ac mihi versa unculis ejusmodi conflans gravcm invidiam , nullo fructu pietatis; nec satis amice faceret, qui me plus satis gravatum, pergeret magis etiam aggravare. Si juvaret ipsum ejusmodi conflictatiunculis exerceri, mihi nihil minus esse cordi. Proinde suam causum sic ageret, nc me admisceret. Ille sui similis respondit

me Diuiti sed by COOste

544쪽

me tota errare via, quum diceret, non alia ratione magis conflatam invidiam posse opprimi, quam si vulgus mea legeret. Tum enim deprehensum iri monachorum quorundam improbissimam vanitatem, qui suis sycophantiis, fucis, susurris, & malis artibus, plurimorum animos in me concitassent. Addebat cxem plum episcopi cujusdam viri non mali quidem sed illiterati, quem isti sic inflammarant in me, ut ne nomen quidem Erasmi ferre possit. Huic tradidisse se pacis querimoniam, Gallicὸ loquentem. Ea delectatum Episcopum coepisse in nos amico esse animo, Millos delatores vehementer detestari. Interim Beddaici quidam collectis pluribus articulis, curarunt hominem rursus pertrahendum in carcerem. Horum aliquot ad me misit, simul cum censuris Iudicum. Erant, ni fallor , monachi tres , Prior Cariusianorum , Prior Celestino rum, Iertius nescio quis. Responsionem ad illum remisi, declarans quam illic nihil videretur impium. Quum subinde mitteret nova capita , ad quaedam respondi , quae decerpserat emeis libellis, ad ea quae ex se proposuerat, nunquam respondi Quid multis Monachi pronuriciarunt in carcere sententiana definitivam, jamque nihil supererat, nisi ut exustis libellis, ac peracta palinodia , reciperet praescriptam satisfactionem, quae nunquam non immitis e it a monachis aut, si id recusaret, iret ad ignem. Ille vir fortis nὸ in uno quidem illis cessit, ac

perierat, nisi quitam e senatu cordatiores, perspicientes rem calidis monachorum nc Reddaicorum odiis geri, respondissent, se totam causam , capitet usque ad calcem denuo velle cognoscere, idque non siqe fremitu eorum qui pronunciarant. Hoc enim nihil aliud videbatu i quam illorum sententiam rescindere. Id favore regiae matris procuratum autumant. Dum haec aguntur, Rex commodum reversus est ex Hispania. ii Is admonitus Berquinum suum inter monachos ac Beddaicos periclitari, i primum per caduceatorem, mox per literas de- nunciavit senatui, ne quid temere paterentur fieri in suum consiliarium , se brevi adiuturum, ac diligentius de toto negotio velle cognoscere. Aliquanto post eXemptus e carcere, servatus est in aula satis commoda, nihilominus sub custodia.

545쪽

Tandem suae libertati redditus est, quo posset Acilius suae Gusae consulere. Ibi dictu mirum, quantum fiduciae conceperit animo. Non enim solum promittebat sibi absolutionem, verum etiam victoriam, & quidem speciosam. ebat victoriam esse in manibus, sed malle serius aliquanto finiri causam, quo magnificentius triumpharet. Jamque mutatis vicibus, ipsam Facultatem sacratissimam, monachos ic Beddaicos reos peragebat impietatis. Nam quaedam arcana deprehenderat in illorum actis. Quo magis sibi placebat, eo magis timebam homini. Proinde crebris epistolis hortatus sum, ut vel arte quapiam semet eX- tricaret a causa, put1 curarent amici, ut praetextu re ae legationis longius proficisceretur: fortassis Theologos pauros ut Causa tempore evanesceret, nunquam passuros ut impietatis crimen, quod illis objiciebat, agnoscerent. Etiam atque etiam cogitaret qualis excetra esset Bedda, quotque capitibus eHaret venenum: Tum expenderet, sibi cum immortali adverseriorem esse, Facultas enim non moritur: simul illud cogitaret, qui cum tribus monachis belligeratur, eum cum multis phalangibus habere rem, non solum opulentis ac potentibus , verumetiam improbissimis, & in omni malarum artium genere instructis. Illos non conquieturos, donec ei procurassent exitium, etiamsi causam haberet meliorem quam habuit Christus, neque plus satis fideret Regis praesidio. Principum enim savores esse temporarios, ac delatorum artibus facile in diversum trahi illorum affectus. Postremo, ut nihil horum accidat, magnos etiam Principes vel delassari talium improbitate, vel metu nonnunquam Cogi, ut Ce

dant , praesertim cum Franciscus Rex, ipse quidem humanissimus, parum lacundis fortunae flatibus uteretur: Non esse tutum, quamvis imbecillem hostem contemnere, nedum tam multos actam potentes. Obtestatus sum, ut si suam incolumitatem pro

nihilo ducerct, vir doctus ac bonus, certe se servaret studiis &amicis, quibus intolerabilem excitaret invidiam, si quid secus quam vellemus accidisset. uod si nihil horum moveret illius

animum, certe suam causam ageret seorsum; me neque cum monachorum agminibus, neque cum Theologica facultate velle habere dissidium, si modo liceat. Quaeris, quid profecerim Z Tot modis

546쪽

modis deterrens, addidi animum. Interim veteris comoediae licentia serebatur in monachos ac Theologos, praesertim in SIndicum Reddam, ac propemodum προ νι- εγκα ροον peragebat. Mox impctratum est a Rege, ut Beddae libros in Fabrum ac me scriptos distrahi vetaret. Ad haec impetratae sunt Regis ad Theologicam secultatem literae', ut duodecim articulos qui in Beddae libris videremur habere manitellam impietatem, atque adeo blasphemiam, aut damnarent omnium suffragiis, aut sacrarum Scripturarum testimoniis comprobarent. Haec quum illi pollicerentur certam victoriam, ego respondi nihil aliud esse quam irritamenta hostium , qui sua sponte plus satis insanirent. Nam frigidum Regis edictum obfuit etiam Fabri meaeque causae: Eo siquidem factum est, ut liber clam distractus non nisi in hostium manibus versaretur; ac, ne quid haberet detrimenti typographus, in Germaniam dc Angliam deportaretur. Ipsum autem vehementer errare, si crederet talibus nugis adversarios opprimi posse. Nihil profeci monitor, nisi quod illi magis ac magis accrevit fiducia. Interea prodiit cdictum gymnasiarchae, ne magistri collegiorum discipulis praelegerent mea Colloquia. Hic sibi pollicebatur futurum, ut tanta contumelia provocatus, causam opera communi capesserem, ac subornavit quendam, qui me vehementibus literis eodem provocaret, victoriam esse in manibus, neCdesutura magnatum auxilia. Nunc esse tempus ut Theologis in posterum omnis detraheretur autoritas. Ambobus respondi, me domi rari illorum animos, qui crederent, me, relictis omnibus negotiis, per omnem vitam velle cum Theologica facultate contendere: imo sic potius animatum esse, ut citius passurus sim meos libros praeter aequum ab illis damnari, quam hac aetate, quae flagitaret quietem, sine fine belligerari. Et, si meae pote-

uatis enet, malle efficere ut omnes plurimum tribuerent Theologorum autoritati, quam ut nemo quicquam illis crederet.

Omnibus epistolis inculcavi, meum animum mihi nihil laetum praesagire, utcunque ille sibi plauderet, animadvertere spes illi adesse mire pertinaces, sed misere timere, ne fallacissimas: fiduciam adesse strenuam, sed mendacissimam. Obtestabar ut sibi con-H suleret ,

547쪽

suleret, si sibi charus csset, profugeret potius aliquo, vel in Gese maniam, ubi nulli facessitur negotium ob hujusmodi articulos, ne apud orthodoxos quidem, nisi si quis palam profiteatur populumque commoveat. Addebam, me jamdudum pigere nostrae amicitiae, quiu mihi plus mali conciliasset, quam multorum capitales inimicitiae. Haec toties occinens nihil pro seci. Post haec tamen rarius ac frigidius ad me scripsit, praesentiens, opinor, non omnia praclaris istis spebus responsura. Equidem dolebam hominis fatum , quem arbitror, si quid erravit scausam enim, ut dixi, non novi) persuasione errasse, non malitia. Sed quid facias homini ultro morti devoto, dc suo jumento, quod sunt, sibi exitium accersenti ξ Imposuit illi sua fiducia, nocuit ingenuitas, neque minus nocuerunt quorundam inepti tumultus, qui ad quamvis occasionem gestiunt ac triumphant. Ut igitur his coercendis profuerit mors Berquini, ita periculum est, ne Beddis sua sponte plus satis in lanientibus nimium accedat animorum. Inter errores & haereses varia sunt discrimina: neque parum interest intcr eum qui persuasione seductus est, & eum qui ma- Iitiola pertinacia tuetur impium dogma. Rursus, refert simpliaeiterne quis erret, an colligenda factione turbet publicam tranquillitatem. Ob quemlibet errorem exuri hominem novum Exemplum est, ac miror unde petitum. Gallorum tamen religiosim, mentem vehementer approbarem, si quantum nunc propendet

ad superstitionem, tantum valeret judicio spirituali. Certe hactenus se prae iii terunt Pontifici frugi mancipia. Digni Principibus optimis, qui qualescunque contigerunt, honi fide serviunt. Et tamen fortassis in hanc partem peccare praestat, quam effrenem licentiam moliri, quam in aliquot Germaniae civitatibus exoriri videmus, in quibus Pontifex est Antichristus, Cardinales cretaturae Antichrsi, Episcopi larvae, Sacerdotes porci, Monasteria conventicula Satanae, Principes tyranni. Summa rerum est

penes plebem Evangelicam , sed armatam, & ad pugnandum quam ad disputandum instructiorem. Tantum habui, quod de Berquino scriberem, qui si decessit eum bona conscient in , quod admodum spero, quid eo felicius

Damnari, dissecari, suspendi, exuit, decollari, piis cum impiis

sunt

548쪽

sunt communia. Damnare, dissecare, in crucem agere, exurere, decollare, bonis Iudicibus cum piratis ac tyrannis communia sunt. Varia sunt hominum judicia. Ille felix, qui Iudice Deo absolvitur. Bene vale. Datum apud Friburgum Brisgoae Calend. Juliis. Anno millesimo quingentesimo vigesimo nono. Num. XI.

Articles veritabies fur les horribies grands & importabies abus

de la Messe papale:

ANni MDXXXIV. tempus cum ad varios rerum & ancipiistes eventus plerisque in locis, tum Lutetiae maxime insigne dc fatale suit. Nam cum Gerardus Rufus Margaritae, Francisci a) Galliae Regis Sororis, Reginae Navarrae auspicio, dc Couraldus dc Berihaudus, aliique clarissimi viri quidem ita demum Evangelii veritatem cnunciarent, ut tum primum illuxisse Lutetiae verbum domini videretur: Evangelii perduelles Sorbonistae, quum horum hominum in dicendo virtutem dc concurrenistis illo populi celebritatem & frequentiam animadverterent, exin pugnaverunt ut illis suggestus interdicerctur, gravissimo dolore eorum, qui ex hujusmodi concionibus plurimum se consecutos esse arbitrabantur. Illi tanta injuria Rei p. Christianae commoti, concionem in privatam & domesticam docendi rationem aequalisere successu prosectuque conVerterunt, quod ipsum quoque pertae si hostes jurati veritatis, rursum obtinuerunt. ut de concionibus interdictum etiam ad domesticam Evangelii profitendi & in praecepta dirigendi consuetudinem indicta gravi mulcta pertine-H α re a) Ita in Actis Mar0rum CRISPINI in A. editis Isω. sol. 64. bcausa refertur, quae his Articulis propalandis subministravit occasionem. cons. Operis nostri XXX iv. pag. roo & seqq. pag. 9s. & BEZΔ in Histoire Eccl . dei tiber Reformias TOm. l. p. II. 16. Dissiligod by Gorale

549쪽

re putaretur. Quo nomine Gerardus ipse comprehensus, Coa Ddus in cultodiam pontificiam traditus fuit. Porro fideles destituti concionibus, desecti Doctoribus, in luctu&squalore versabantur: Unde impetu quodam animi praecipiti commoti magis quam ut serio rem ad animum revocarent, eb sunt prolapsi nonnulli, ut se reciperent Genevam atque Neocomum Neuschalel ibique Programmata quaedam in Missis deliria & rituum papisticorum ludibria typis excuderciat, atque satyrico salve conspersos culos quosdam ederent, eosque deinceps Lutetiam deportarent,& invitis licet Evangelii ministris, compitatim eas affigerent, successu sane quod cx Historia a nobis l. c. enarrata liquet inse- Iici : Hos Articulos intcrea informam Protestationis solemnioris Conscriptos cum nobis ab interitu servaverit Marorologium magnum Gallicum editionis Genev. Issi'. sol. inde eos depromere Propter rei memoriam visum suit. Leguntur autem ibi fol. Ios.& seq. hunc in modum. . . ηε. . .

ceder par articles.

doit jamais estre reitere par aucun sacrifice visibis, qui ne vcut

550쪽

insufflant, dc imparfuit, & que Jesus Christ n 'eust potnt satis ait a la justice de Dieu son Pere pour nous, & qu'il ne fuit le

SEARCH

MENU NAVIGATION